Poemata Ferdinandi lib. baronis de Furstenberg. : Accedunt adoptivorum carminum libri II. Ed. altera..

발행: 1671년

분량: 369페이지

출처: archive.org

분류: 시와 노래

321쪽

TUMULI

299 Piis Praesulis Manibus, caris Principis eX-uviis erecti. Patria beneficiorum acceptorum memoreatrisiis P.P. MAUS OLEUM. Nobile Mauselo struxit Regina sepulcrum,

Laude quod immodica Cares in astra ferunt: Utque vel absilmpto carie, seniove peresi, Mnemosyno, posset conjugis esse memor, Semicremata rogo mirantibus extulit umbris, Expositoque oculis condidit ossa vitro; Quin vitro effuse, avido bibit ore savillas, Posset amati aliquam partem ut habere viri. Haec Regi Regina suo: quod amabo parenti Mnemosynon statuet Patria grata sito 'Se T 1s1 destituit: Tua Filia, Mauseleum Post obitum PRINCEPs est THEODORE Tuum.

Non hoc Illa Tibi, sed Tu Tibi surrigis ipsi, Tu MauElei conditor ipse Tui es. At quodnam adlambet bustum ἶ quos hauriet artus Ignibus ereptos ' quem cinerem illa bibet 'Non licet illatos adytis penetralibus artus, Non licet egesta tollere corpus humo: Quin tumulo adspersos cineres legere ore Veretur, Et blandis metuit sellicitare pios. Ne tamen uxori Tua cedat Filia Regis, Ista viri cineres vult bibere, illa Patris. Dum

322쪽

. Dum Tua postgenitis transscribit facta loquenda, Eripit ex avida PRINCIPIs ossa pyra:

Dum memori Virtutem animo, moresque reponit, Cernit in opposito PRINCIPIs ossa vitro:

Dum grato benefacta sibi data pectore condit, Haurit in aurato PRINCIPis offa scypho. Mausoleum ingens, omnique perennius aere, Qtiod tanto statuit Filia tanta Patrii Hic Tibi communis stincto bene munere Patris, Patri, dum vivet Patria, vivet Amor: Hic Tibifupremi suncto bene munere Mystae, Mystae, dum vivet Patria, Vivet Honor.

Optime de se , de universe Clero merito, admodum Reverendum & praenobile Cathedralis Ecclesiae Capitulum.

EPITAPHIUM.S Anguine quo fueris, qua stirpis origine cretus

Trabs docet, & geminae penna iugata Trabi. Munere quo fueris, quo pridem functus honore, Crux docet, & geminae Mitra jugata Cruci. Quae pietas, loquitur Cidaris; quae vita, Tiaras;

Quam facili Clerum rexeris arte, Pedum. Solum internam opus est mentis proponere sormam, Ne virtutum instar nobile sata premant. Hanc utinam ad vivum possiet rupi indere sculptor lPulcrius hoc nullum marmor in orbe foret. Facta fidem superant, virtus en mia Vincit, Nulli illam fas cst ore vel aere loqui. Hoc

323쪽

Hoc tantum, si quod Templisque, Arisque dedisti Jam repetas, & si creditor esse velis, Nil par impensis, meritis nil grandibus aequum, Tota Dioecesis quod dare possit, habet.

Nos autem Tua cura olim, dum Vescimur aura. Dum serient oculos marmora moesta pios ; E ternum innocuas SALVERE jubebimus umbras, Et requieta levi membra VALERE Qlo. Et ne venturis haec quisquam nestiat annis, Postgenitis volumus marmora muta loqui.

FUNDATORI PARENTI

optimo se liberalissimo.

F. F. M. M.L. P. P.

CENOTAPHIUM. '

Non tibi sarcophagum, aut plenam componimuS u

nam di

Exoptatum alibi Tumba cadaver habet. Hic liun lacrymis Tumulum humectamus inanem, Et quia nil Tui adest, nil nisi sere juvat. Tu vivusTemplumque. Domumque,Scholamque dedisti, Quod nostrum est donum est, o THEODORE, Tuum. Ista dabas vivens. obita quid morte relinques Moriane munificam claudet avara manum ' . Quae

324쪽

3or ADOPTIVORuM CARΜINulli Quae Tibi dilecti servabunt pignora Nati, Patris ut haec, dicant, sunt monimenta mei rCui dabis exanimes artus ' cui dulce relinques Exuvium ' cineres quae teget urna Tuos tomniane adscriptis transdes heredibus ossa lNil Nati poterunt Patris habere sui lNon digitum antiquo fas est incidere ritu, Pallidave in molli colligere ossa sinu 'Cor nobis utinam tantum licitisset humare fSuccensum nostri Cor quod amore sitit. Fecit id Henricus Franci inclyta gloria Regni, Delphon ut erigeret Pindarus iste novasti. O quoties aliquis acras aditurus ad aras Dixisset lacrymans: Cor bene molle cuba. Aut in Pyramidis cono selice locasset, Ut Cor sublimis grande referret apex: Aut etiam ipse suo gestisset condere corde, Usque memor Cordis posset ut ne Tuit Et caret invidia pietas quod suadet: amoris Ambivisse suit, sed caruisse dolor: Verum habeant alii, Cor cetera membra sequatur, Ne pia dividua membra tegantur humo, Tu cape Cor nostrum, Princeps, hoc conde sepulcro Ut sit ibi nostrum Cor, ubi noster Amor.

325쪽

A C ADEMI PADERBOR N.

Magnificentissimo & Clementissimo suo

A UT ORI AC MOE CENATI.

Ta Opulus invicti suit olim roboris index, R Almae hieroglyphicum Pacis Oliva festi

Panthoidae aeternum Myrtus signavit amorem,

Unde Tria inserias Manibus ista dabat. Quid Tibi Athenaeum sacret, Illustrissime PRINCEps , Ossicii statuat quae monimenta pii tQuam sundata Tibi Sapientia dedicet urnam tQuae ponat meritis Μnemosyna aequa Tuis 'More Tibi Samio ternas Academia frondeis Adstituit, mentis symbola grata suae: populus Herculei cingat Te roboris index, Est illa invidio digna corona Vim. Te neque Lemeo perterruit Excetra rimI, Nec septemcipiti vertice vicit Hydra; Improba Saxonico proruperat illa Cucullo, Nixa minace Tuum dente ferire gregem, Jamque vomens igneis, jam sibila colla retorquens, Ibat ovans Princeps implicitura caput. Cum Tu obluctantem frustra complexus hyaenam Forti elisisti guttura panda manu. Phineas etiam monstra infestantia mensas, Qualia inesa fame terra Batava fovet:

326쪽

3o4 ADOPTIVORuM CARΜINuM Zetus abegisti, & Stymphalia monstra trucidans Eripuisti avidae semivorat'Fulae. Ambiat ergo Tuam sortissima populus Urnam,

Evireat Manes populus ante Tuos. Pone illam adserimus ramum pacalis Olivae, Nam dum vitam ageres frons ea grata Tibi, Commissos alta Civeis in pace regebas,

Cum Toga visa Tibi est gratior esse sago.

Servasti aeterno semel ictam scedere pacem, QuM neque iis, neque vis, nec mala selvit Erys. Saepe intentatum repulisti pallade Martem, Ut regeres hostes Marte, sed arte Tuos.

Cum sedanda Tibi belli civilis Enyo

Justaque plebeius posceret arma suror. Vis illata ensem strinxit, Moderatio rexit; Posse sed eductum condere,Pacis erat.

Haec Tibi palma duplex, uno haec ex stipite nata est Arbor, in hac una est junctus Apollo Jovi, Et quod servaris Civeis, & viceris hosteis, Praesulis illud crat, Principis istud opus.

Floreat ego Tuo pacalis oliva sepulcro, Ad cineres vireat pinguis oliva Tuos. Restat adhuc Myrtus, veri nota Myrtus amoris, Supremus de Te jure triumphat Amor. Ille calens duplici moribundo in Principe flamma Ferbuit, ille hominis, Numinis ille suit. Vos ego, quos duris urgens in rebus egestas, Quos vago Anancitis pressit iniqua lare: Vos ego inexhausti testes affabor amoris, Dicite, scitis enim) Principis ecquis amor 'Quo me Myrte rapis, C o gratissima Myrte 'Arbor Erotis eras,PR INCIPIS arbor eris.

327쪽

. LIBER SE CuNDus. 3os In nos illa Tuum, Nostrum in Te illa excit amorem, Una illa aeternum siti it utrosque jugo. Floreat ergo Tuae Myrtus pulcerrima Tumbae, Ad tumulum vireat Myrtus amica Tuum.

Illustrisiimo Principi

THEODORO

primam olim Padi mae miram gratulatus, nunc eandem libentem volentem iterato plectro salutat Veteranus idem Musarum Sacerdos,

R. P.AMartinus Zecantu e Soc.J EsU, tempore electi Principis Professor Paderborea. G Cce tibi, Princeps, toties e deside praelo

Musa verecundum jussa subire aiem. Triginta pluteo latuit prope clausa DECEMBRE Ss Ex quo prima Tuo luserat illa P E D o. Nunc paene exanimem revocas in luminis auras ἰQuis Meccenatem TΕ ΜΑuo non redamet 'Si desit plausus; sat erit tibi carmine nondum, Quo juveni placuit, displicuisse seni. Sed tersae seri est aliquanto antiquius auri: Quid mirum i veterem tangit arundo chelyn

DEO,

328쪽

G. M. D. LXXXV.

INclyta cum sacro gaude PADIBORNA Senatu, Et praescias toto laeta sit orbe dies, Nobilis antiqua serie THEODORus morum Praeselis ossicium Pontificale tenet. Cernitis armorum charta spectabilis ista Quae novitas, sceptri quae sit imago novi lMitra decens habitum fibris distincta duabus Quid, nisi quod cleri sit caput ille, docet. Jungitur emies rubrae crucis. ecquid in illa Proeta odoriseri signa cruoris habet 'Scilicet ut vigili Pastor tuearis amore, Qtris Christus lacera carne redemit oves. Si lupus accedat praedae praesentis Warin, Ecce PE DuΜ manibus pontificale tenes.

Percute, quid metuis q trabibus sutalia duabus Vis tua: quid trabibus firmius esse potest tIn trabibus Christus saevo tulit hoste triumphum, Junge trabes Christicrux erit illo duas.

Q uid tibi, Μeccenas, de talibus eloquar armis, Unde novos titulos, nomen & illud habes lSingula qui latum partitur regna per orbem, Ille tibi partem Pr&sul in orbe dedit. Ronosiibest Six To quinto; de montibus altis Legitimum Dominum te Padi ma Vocat. Qui fueras igitur, jam non eris amplius idem,

Mortales animos excute, numen habes

329쪽

Nobile Funs TEN BERG qui modo nomen tabes. Omnia per montem fiςri jam posse videntur, nostris oculis utiliora serent. An non Pontificem, qui nunc est S I x T v s, ab alto Monte etiam nomen constat habere situm ἶ- Sunt tibi cum S 1 x Τ o communia nomen & omen, Montis uterque sacri pastor uterque sacer. Adde quod elem quoque tempore sitis eodem, Vix absunt menses inter utrumque duo. Padiboma vocat, Sixtum sibi Roma petivit: Ecce quod augurium Prasset id esse putas 'Quae novitas is haec si fata causa petatur, Conjunctis animis vos Deus esse cueit. Junctaque pro populi committere bella salute, Et pro Romana relligione mori. z. Vivite felices, & ab alto monte Vocati, o Jam sacri mesmores nominis este, precor.

AD INSIGNIAEjusdem Reperendissimi ct Agusirissimi Principis

C Rux rubra cur rubeis trabibus conjuncta ducibus' An quia crux duplici conficienda trabe ἰ

LrBER SE CuNDUs. Ac velut in celsa Deus omnia sede gubernat, Sic tuus in celsa sit quoque sede thronus. Altius a populo superis speculatus in astris Ut videas oculis subdita, fige pedem. Aut juga praecipitis standas sublimia montis, Conveniens recte sic tibi nomen erit. Sic poteris meritd Princeps a Monte vocari,

330쪽

o8 ADOPTIVORUM CARMINUM Vel quia crux, seo quam sanguine tinxit I E s u s, Sanguineis trabibus restituenda suill Sanguineam, TUEODORE, crucem tibi donat ΙΕ s u s, Ut trabe sanguinea fulta sit ipsa tuae . . Hostis ut, in Christi dirus qui saevit ovile, Hac cruce conspecta te duce linquat oves.

Susatensis Praepositus,

C AS PARO FUR STEN BERGIOVIra nobilissi ο, es fortissimo fidei Catholicae in m

phaliapropugnatori, contra Tm si um re-tigionis Catholicae desertorem. HEros nobilium illustri sate sanguine, sortes

Inter habende viros, vir praestantissime salve. Haud secus atque rigor serri lentescere flamma A let, usque tui magno tabescere amore Sentio cor, animumque meum accensasque medullas. Scribis ut attrito jaceant hostilia fastu Pectora, nec Valeant quicquam tentare; lubenter Audio, & haec nostram recreant nova nuncia mentem. Scilicet id vero praedixit carmine Vates, Magna cadunt, inflata crepant, tumesicta premuntur. Purior utque refers dispulsis nubibus aer Induit antiquos, vultu ridente, colores; Spes animo jubet esse bono, Catilina iugatus Respicit incasium veterum vestigia honorum.

AVestphala sed pulso requiescit terra tumultu,

SEARCH

MENU NAVIGATION