Poemata Ferdinandi lib. baronis de Furstenberg. : Accedunt adoptivorum carminum libri II. Ed. altera..

발행: 1671년

분량: 369페이지

출처: archive.org

분류: 시와 노래

301쪽

LIBER SE CuNDv 279 Sed tam crudele est cunctis, quam parcere nulli, Et lava est pietas, quae miserendo nocet. EJure igitur duplex circum tua tempora frondet Bellica pacatae j uncta corona Mitrae. Hostibus haec domitis, servatis civibus illai. Pulchrius illa viret, blandius ista nitet. Illam Astraea tibi, Clementia texuit istam, Phoebeis illa e frondibus, ista Jovis. Ista Sacerdotem decet, & decet illa Dynastam, Civibus haec AMOR est, hostibus illa T I Μ o R. Crede mihi magnos superant haec gesta triumphos, νLaudibus haec quondam postera saecla serent. Scilicet una homines aequat Clementi a Divis, Hinc Deus esse homini dicitur alter homo.

EMBLEMA VII.

Sol in horologis seisierire duodecimam lineam

, tangens , cum lemmate ,

ALTIOR, INVIDIAQUE MAJOR.

Plutarch. in Moralib.

uti sol f immineat hominis vertici, aut prorsum tollit uvibram, aut minimam reddit: sic ingens gloria extinguit invidiam. N Ulla ches unquam tam laeto sole resulsit, Quin fuerit clari luminis umbra comes, Nullaque tam magno surrexit gloria plausu, Invidiae ut saevo libera dente seret. Sol tamen ut minimas altissimus essicit umbras , Sic miniis invidiae gloria summa patet.

302쪽

Ignis andique fumo obsessu cum scito Reverem

dissimi se Isiostrissimi Principis,

JUDICIUΜ MELIUS POSTERITATIS ERIT.

. Plutarch. in Moralib.

Gammam nimiis emicantem multus comitatur; unim, qui quiadem evanescit jam convalesinite o explicante se flamma; sic res egregiaN QPredie em istituto multi premit invidia; δε- nec audia gloria inridia fumum discutiat: nam sumus gloriae, inridia oti ' Spice ut obsessus densis ramalibus ignis, Dum sensim vires colligit ipse suas, Obscuros nigra stibi at nube penates, Altaque si oses volvat ad astra globos. Expedia: mox discussa caligine, victrix Crispabit tremulas flamma conisca comaS. Sic nam nascentis staci incunabula Famae. Livor iners nebulis obtenebrare suis. At tua jam geminos virtus penetravit ad axes, Et clarum toto sparsit in orbe jubar. Quamvis Cimmeria livor tegat omnia nocte ; 'Luminibus tamen haud obstruet illa Tuis. Si tamen Invidiae praesentia tempora serdent: Ju DICI uM MEL Ius PosTERIΤATIs ERIT. EJUS-

303쪽

Praesuli vigilantissimo, Domino elementissimo, Vindici sortissimo, Instauratori munificent. Pio, Felici Pacifico,

marcesis Paderbornenses per annos triginta se quod excurrissapientissime gubernata, soni ueomnibus cumulata. L. B. M. GRAT 1 As AC IT. Atei PA ER PATRIAE sit enim sas nomine vero Sive tuum studium sive vocare meum), Jam dudum Oceano meritorum mersa tuorum, Et tam multimodis secta beata bonis, Gestio conceptis testari gaudia verbis, Quae memori pridem condita mente gero, Utque pio meritas promam Tibi pectore grates Ingenii totos explicuisse sinus: Postera ne saeclis olim labentibus aetas i Arguat ingrati criminis esse ream, Sed simul ac dictura oculos attollere coepi, Casta verecundus purpurat ora rubor, Mens hebet, ars haeret, refugit vox, ora gelantur,

Vincta repentino frigore lingua stirpet. Qualis in angustis luctans siphonibus humor Festinando statim saepe moratur iter, .s s servet

304쪽

184 ADOPTIVORUM CARMINUM Fervet in As ruinis lymphae vis incita venis , Egressumque sibi, dum pest, ipsa negat.

Perque arctas magno nitens molimine fauces, . .

Unda sibi ipsa moram, non patiendo, facit. Sic mihi densa ines, sic torrens undique laudum

Angustum vocis copia claudit iter. Nam quae prima sequar tantarum exordia rerum

Quod mihi principium, quis mihi finis erit

Anne quod errorum spissis erepta tenebris RELLI GIo victrix tollit ad astra caput Relligio liquidis quae coeli e sontibus hausta, - Sidera non dubia ducit ad alta via . 4 Lingua mihi intonuit Μ A G NI quam serrea Κ Α R LI, Dum pia pro CHRIs aer numine bella gerit. Indomitosque sacris compellit Saxonas armis Barbara coelesti siti ere colla jugo. Quam mihi inhumana profugus seritate ritum Tertius, elingui tradidit ore, LEo. Haeresis atdudum Stygiis prorupta cavemEImpia in adversum sumpserat arma D E U M. Monstrum horrendum, informe, cui IGNORANTIA

mater,

Et FAsius paterest, SEDITIO MI E seror, LIBERTAs nutrix, R I X comitantur euntem. JυRGIA MI E evulsis sanguinolenta comis: Illius armigeri FRAuDEs, MENDACIA,TECHNIN,

Et sacris inhians sceda RAPINA bonis. His illa auxiliis, illa succincta phalange fi Ausa erat aeterno bella movere DE O. . Hinc

i orthodoxa Religio in integrum restituta. .i Mileta triam iacies cum ad gubernacula PIinceps vocaletur. .

305쪽

Hinc sera barbaries, ruptisque licentia stenis

Fas omne in vi a miscueratque nefas. .

Plebs msseranda sui Pastoris prodita statae, Errabat Levis obvia praeda lupis. σNec seliti templis indicebantur non es, Festaque desierant rite vetusta coli. Calcabat sanctas victrix audacia leges, Jura dabat caecus pro ratione suror. Vertim ubi T E votis hominum expuguata piorum Admorunt sacrae fata benigna Μ Ι Τ R AE, Cana FIDE s rediit, rediit PIETAS MI E, PUDORQUE, Et male neglectis debita cura sacris,

Ornatus templis, dignatio reddita Mystis, Moribus integritas, L bus obsequium. Ad sua palantes revocatae sena Κ A L E N D AE,

Certior ut sacrum curreret annus iter.

Impia Libertas rigidis compressa lupatis, Praemia fas, dirum est poena secuta nefas. Ferrea inaurestem studiis melioribus aetas . Falcigeri retulit tempora prisca senis. Atque, ut ubi rosei tenerum jubar exserit oris, Et sela lucifluo terrea sente rigat, Humida decedunt venienti nubila Phoebo, Complicat & survos nox inamoena sinus,' Monstraque per caecas impune vagata tenebras Cogit in assuetos lux rediviva specus: Haud aliter simul ac Tu Relligionis a vitae AEtheream celsa promis ab arce facem,

Concita diffugiunt bipedum portenta luporum Sive tuo gladio territa, sivmdo. Hic se praecipiti deturbat ab ag te saltu, Et pavidus, nullo terse premente, fugi

3 Psavorum dogmatum satores jussi iacestae. Ille

306쪽

184 ADOPTIVO RuM CARMINuMIlle parum pedibus tanto in discrimine fidens Lassa per obstantes brachia jactat aquas. PThesea magnanimum plenis Veneratur acerris Attica probrose libera terra jugo, Qui Labyrinthaeos ausin penetrare recessus Semivirum sorti perculit ense bovem. Ast ego, funestis, Te Vindice, libera monstris, aegiden veneror T E, T H E o D o R E, meum T EJrimum rablam caulis arcente lupinam Desiit innocui carnificina gregis. Tu sparses artus laceri conquiris ovilis, Tu per tesqua vagas deVia cujs OV . . Pascua Tu monstras riguis laetissima lymphis, Hic ubi perpetuo gramine vernat humus. Tu rapidos aestus viridi defendis in umbra, Torrida siderei dum fiuit ira canis. αTu mala Pomniis cohibes contagia succis, Saucia Tu medica corpora meisis aqua. Nes pudor est aegram manibus tractasse bidentem, Nec collum sessae supposuisse pudor. Nempe ille ante oculos Pastor T IBI semper 'berrat,

Qui propria caras came saginat OVCS. . Illa 4 1 BI vacuam crebro VOX personat aurem, . Et nunquam oblito labitur ex animo:

Siquis amor nostri memori tibi pectore flagrat,

Hunc pascendo meos Gere, Petre, greges.

Ergo dum stabili sundata Ecclesia rupe

Ridebit Stygias non labefacta minas. Dum CHRIsae I asscrtus Numen venerabitur Orbis Dum quis erit verae religionis honos. Haereseon hostem, dii, THEODORE, Patronum Te canet aeterna posthuma fama tuba.

307쪽

Haec tua inoccidua florebit gloria laude Clara sutura solo, clara statura polo.' Longaevamne canam per terna decennia PACEM , Copia quam cornu divite latra beat lHaud procul hinc ferro Mavors bacchatur & ipsit Nulla mihi somnos classica pulsa fugant. . squalent finitimiscedis Dpulatibus r. . Me tamen in dulci Pax Qv alma sinu.

Flava Ceres sortes cogens ad signa colonos Militia serrum distinet omne sua. Densa per incanas caedes grassatur aristas, 4 Prataque graminea floridastrage natandi Casside in emerita molitur aranea casses, Frugiferam placidus vulnerat insis humum. Splendent attriti glebas ridente ligones, 'IMartiaque in tenebris exedit arma situs. Neve quies ullo violetur publica motu r. I JUsΥΙΤ I A exerto pervigil ense cavet. i Latrones procul hinc, procul hinc Vos tollite lares, Et quisquis rahis vivere dulce putat. Nil vobis, moneo, T H EO D o R o Principe, tuti est: .

. In vos mansuetas non habet ille manuS.

Ille mei ad clypeum qui Principis excubat ensis, Sontibus exitio est, praesidioque probis. Nec vos vel precibus, pretio vel fidite, culpam

Strenua non tardo mox pede poena premet. lHoc vetera, hoc vobis monumenta recentia narrant, .

Quae passim medio plurima rure patent. Pendula ab arboribus, radiisque implexasotariam, Debita camivoris corpora vulturibus.

. At

pax de publica tranquillitas omni ope conservata. . ly Justitia pacis publica illexorabilisVindex. :

308쪽

186 ADOPTI OR , Μ CARMINUM si At si quis tardas monitis adverterit aures, Sentiet illa filo vera fuisse malo. Testis AECA Nou A est, tuus est BEN Mus I A testis Nunc quoque praedonum sanguine pinsuis ager.

Cum grassatorum florentes aere catervas

Lux impi ovita dedidit una neci. 7 Use adeo e coelo sumptis Vincentius armis Tam pia praesenti praelia juvit ope. Ille & lymphatos cgit terroribus hostes: Et rexit hostra spicula missa manu. Mutant fata vices, & amico Numine, praeda, Qui praedaturus venerat, ipse suit. Plurima victrici sternuntur corpora serro, Plurima Justitiae viaima caesa litat. Impia pullati duxerunt sinera corvi,

Et saturi legum concinuere canes. Nunc quoque transversim Cerealibus obvia silicis Saepius agricolas ossa morantur eqUOS.lade tibi, PRINCEPs, plaudunt Urbesque, Viaeque, Ruraque, quod saevo cuncta timore vacent. T a canit intrepida noctumus voce Viator, Obscireum tuto cum pede carpit iter. TE recinens patula pastor resupinus in umbra

Securas longo carmine mulcet oves.

Te canit in molli projectis gramine messor Ad vitreas Paderae lenefluentis aquas. Ergo iterum pacis P Ax aurea suscitat artes, Et redit ad Qtitos musica turba choros. Ergo iterum, Phoebo restim ducente, Camoenae Ad numerum saliunt, ad numerumque canunt. Wem

6 poenae de turbatoribus publicae tranquillitatis sumptae. Anno I 6oi. ipsisS. vincentii Praedonum copiae caesae ad vicum Perihusen. s Bonarum artium studia excitata.

309쪽

L1BIR SECUN nus. 28 inphala Pierias pubes oporatur ad aras Et litat, Aonio vota probante DEO.Quae modo singultis parco lacrymaverat imbri, Nunc fremit immenQCastalis unda Iacu. Tu, PRINCEPs, Cyrrhae longaeva silentia rumpis, Ne seneam tacito squalida plectra situ. , Invia Tu nobis Heliconis tesqua recludis, Culmina tu facilem sternis ad alta gradum. Tu pridem exulibus, Meccenas optime, Μusis, Principe magnificam condis in urbe domum. Tu primum 'SOPHI Co palmam proponis AGON et, Cingat ut emeritum laurea serta caput. ' Per te, quo stimulet Virtutis amantia corda, Nobilis ingenuum gloria calcar habet. . Tu vastum ingeniis aperis selicibus aequor, Tota ubi dent placidis vela serenda Notis.

Per T A Naturae caecos tentare recessisse Et licet ignaras lucis inire vias. Quaenam coelestes aeternet regula cursias, An supera assiduo templa canore senent. An vaga nocturnis disturrant astra choreis,

An sistant moto sidera fixa polo.Qu,m variae coeli cingant praecordia Zonae, Et sua quo ventos ubere mater alat.

Anne Cyteinis pudefiat Cynthia rhombis, Queisve sui maculis inquinet orbis ebur. Cur salses pelagus fluctus, cur flumina dulces ,

. Perpetuas ntes'eiaculentur aquas. Aut quis, ne infestis terras superobruat undis, Temperet undosi caerula staena maris. Cur

s Gymnasum exaedificatum. io Gradiis & honores Academici.

a i Philos hicae Alathiematioque disseiplinae,ad huma&ores unes adjiuillae

310쪽

Cur gravis excussis immu at ignibus aetther, . Mistave cum liquido sanguine saxa pluat. Aut quae perpetuent AElnaem pabula flammas, Quidve flagrans rutila, crine cometa vehat. Quid quod & arcanae penetralia Theiologiae Auspiciis, Princeps, striat reserata tuis ' . . , Quid quod est alicas duce Te gemeavit ita oras . Sancta Palaestino Mignita esstia syro ' Et sacra divinis intexta oracula)ibris . Dulcius ex ipse promene sonte litet ' 3 Quid memorem cessis spectandas turribus A Rc Em Et tantum Domino reci ci minora suo Ornamentaolim pacis, munimina besti, . Sumptibus ad caelum surgere j ussa tuis, . . Hinc N o v A deterse veteris squsin e senectae a

Jamque si demum nomine digna D O Μ u S, Regalem tectis immanibus explicat aulam I Laxaque sormosis atria p*rticibui. QuaS circum, Virides ventis crispantibus indas. Plaudit lascivis squamea turba choris. . Flora fauci, favet attiguis Pomona Viretis, Certatimque suas utraque promit opes. Utraque certatim vernantes divitat hortos,

Floribus illa suis, fructibus ista suis. ' Ιfide IV Ε v E L s B u R C 1 4blido domus ardua sim o N ubila sublimi culmine celsa serit. Haec olim a priscis famae si credimus Hunnis Pos varios Dominum T E sibi l*it heros, .

Nunc te digna domus, sed erant magalia nuper Pene ruino semisepulta situ. E Ci

i a Theologia, & Lingua Hebraea. I 3 Dioeceiis sumptuolis aedificiis de operibus communita& ornata. .edihaust Arx adificata, horti non amoeni minus quam saugiferi concinnata. .i euci oburg Arx magnifict con ictu.

SEARCH

MENU NAVIGATION