장음표시 사용
341쪽
328 LIBER IL SECT. V. CAP. III.
tracti ad penis radicem inhaerestant. Urinas, quas egerit Cato, sunt perexiguae, incoctae, pertenues , ac pene lymphaticae . Pulsus durus est , contractus , &propemodum febriens . Impense sitit . Irrequietus hinc, atque illinc exagitatur , conqueritur , intor quetur, angitur. Et quoniam quicquid ei propinatur evomendo rejicit , nihil aliud , praeterquam solus emollientes, inunctiones, & clysteres eatenus adhibere potuimus. Attamen , alvo tandem soluta , acquiescente vomitu , jusculum emolliens cum oleo amygd.dulc. recenti, ita, ut legitur in A,statim sumendum'praescripsimus. oleum vix deglutivit, quum sta- . tim reiecerit.Quia autem ma is adhuc symptomata ingravescebant, & praesertim febris augebatur, ne pars inflammatione incenderetur, saphena soluta, libram circiter sanguinis eduximus . Sanguine imminuto , noenihil obdormivit. Expergefactus multo se melius habere sensit; ac oleo, ut antea iterum ingesto , blando captus sopore ad horam , & ultra redormivit. At doloribus experrectus Vehementius torquetur; & nihilominus, vomendi nisu sedato , laxatur alvus, ac
una cum faecibus maxima urinae copia egesta, dolor lateris omnino evanuit. Urina erat caenoa , & glans penis , quoties urinam excernebat, toties acriter subinde pruriens calculum ex rene in vesicam delapsum indicabat. Enim vero non multum post una cum plurima urina mingendo, & calculum magnae molis, asperum , inaequalem , ac subrubrum exclusi. A Ol. amnd. duo. rec., cts ign. extramane. B., Br. de cvh. Fernet. Anc. ij., af. cinnam. , O
342쪽
DE NEPHRITIDE. ANIMADVERSIONES AD SEMIOTICEN
NEphritis , praesertim ex calculo, colicam facile momodo Mismentitur , a qua tamen utplurimum distat , eo- ρα res,
quod in calculis , uti monuimus, eidem pene semper regioni dolor in sedeat. In colica vagatur. Ulterius vel ab initio in vera colica turbatur urina . In calculis clara esse Qtet. In colica praeterea, aut nunquam, aut raro admodum stupefiunt crura &c. quae quidem omnia, ne decipiamur, di agnosi mature perquirenda veniunt. Diagnos diximus; taeterum eadem medica praesidia, quete ad nephritidem evincendam conveniunt , aeque ad colicam coercendam apprime con ducunt At si calculus ex renibus ad vesicam delapsus
in cavo vesicae commoretur, tum urethra plerunqu
prurit, & glans acriter praecipue, postquam urinam egesserit, quum calculus imprimis magnae sit molis, atque asperam habeat stiperficiem . Idque , uti ante iam innuimus, ob tunicam veluae nervosam interiOrem , quae sensium habet acerrimum ; quaeque per glandis foramen oblongum in maribus producta reflectitur, ac per ambitum glandis exteriorem uni versum explicatur. Lapis insuper ab uno quandoque in alterum manifesto irruens latus , & ingentem reno at molestiam, atque urinae defluxum inter mingendum quandoque intercipit; quin immo , et tubulis singu, seris interdum disruptis, mictum proVocat cruentum snecnon, & ulcere inducto, purulentum.. Tom. II.
343쪽
LIBER II. SECT. V. CAP. III. 33
ANIMADVERSIONES AD PATHOLOGIAM, ET THERAPEUΤICENSPECTANTES.
Quid se lithitu Ullus neque meatus , multa neque capacitas ,: .. ,hὸ ν l experientia, usuque docentibus, adest in cor-stuc conveuiat. pore humano vitam habente, in qua ex humoribus
aut stagnantibus , aut praeterlabentibus sublidere nequeant particulae quaedam terrestres , sive tartareae; quae in massam concretae moles maiores compingant,
ac in calculos , sive lapillos consistant. Id in renibus potissimum , & crebrius observamus; eoquod lotium, quod per renes a finguine secedit, in pelvi aliquantulum commoretur, ibique moleculas majores , gravioresque, atque asperas submittat; quae congestarealculos procreant.Calculi vel ex pelvi per ureteres in vesicae capacitatem immittuntur; vel in eadem pelvi majorem subinde molem nacti, ad tantam demumta,
magnitudinem non raro pervenerunt, ut renes non modo ultra mensuram distraxerint, verum etiam et
eorum substantiam plane consumpserint. Tum quum in vesicam delapsi mature non egerantur, ibi quoque tantum in dies sibi comparant incrementum, ut ex ealculis lapides faeti vesieam misere torqueant. Ex in-eommodis, quae corpori humano viventi inferre s lent calculi, ea consurrexit aegritudo, quae graece L utaVis nuncupatur, idest ealculi morbus . Unde calculi per vulnus infli mim extramio,Lithotomia dicitur, ut et Prosessor, qui perinato, ac collo vesicae stetis , aut alio quovis pacto calculum eximit, Lithotomus appellatur; non secus ac res ingestae, quibus calculos infringendi facultatem imperitorum vulgus adscrib re consuevit,praesidia lithontristica nuncupantur. Cal culum
344쪽
culum renibus inesse indicant: dolor, qui lumbis infixus eam regionem afficit, acutus autem perductu inureteris ad regionem pubis quali productus et urina tenuis , limpida, ac perexigua, quae non semel cruenta evadit, quod tum contingit, quum calculus tubulos laceraverit sanguiferos : nausea, & vomitus, quina o bilem , modo pituitam , modo urinam sapit. Ad haec ejusdem lateris , in quo renum versatur d lor , tum , quum maxime subire ureterem calculus enititur, stupefieri solet crus, ob affinitatem, quam, nervis intercedentibus , habent cum renibus , parti busque proximis musculi crurum motibus inservientes . Materia, quae calculos compingit, nihil aliud esse, ut ante jam innuimus, videtur, quam congeries minimarum armularum, quae a sero sanguinis in renibus secedunt , ac in substantiam prope lapideam , cohaerent. Lithiasis , ratione symptomatum, quae inferre solet, neutiquam citra periculum haberi debet; tum potissim uin , quum aut inflammationem, aut ut eus fecerit; in senibus maxime, in quibus curati nem vix ullam admittit. Renum , O volae sitis in
senioribus di eiu sanantur: ex Hippocrate . a ) .
d litabilior est materia, quae calentum compingi eo melior; facilius quippe conteri valet. Si, febre succensa , frigeant extrema, facies palleat, sudorsundatur gelidus , cum extremo virium lapsis , ac pulsu, ut inquiunt , formicante, id mortem proximam denotare semper consuevit. Morbum contra solutum iri praecinunt urinae caenosae, crassae, ac Oleo
se , quae calculi egestionem anteire plerunque s Ient; quaeque iccirco calculum e loco moveri signia sicant . Lithiasi obnoxii pingues magis, quam ma citenti sunt; mares, quam steminae; quae propter am-Τ t a pliores ,
345쪽
3 a LIBER II. SECT. U. CAP. III.
pliores, brevioresque meatus sabulum calculosumta facilius egerunt. Ut optime curetur lithiasis resipiciendus eli aeger in paroxysimo, ut morbus praesens solvatur; & extra, ut ab imminenti arceatur 'In pa-xoxysmo lubrica , quin immo et laxa sit alvus oportet. Clysteres itaque crebro submittantur emollientes ,
eluentesque . Propinetur oleum recens. Optimum est quoque electuarium lenitivum , mel violatum, solvens, cassia recens &c. Potiones tepentes con . veniunt, item et copiosae; quibus, ut in urinam facilius transeant, syrupos idoneos , Violatum nimirum
violaceum, de althea Fernelii, de terebinthina, iisque similia addere quoque poteris . A sortioribus caveto, uti sunt spiritus vitrioli, salis, succus caeparum , raphanorum, pulveres diu retici millepedum , lumbricorum &c, cinis fabarum, geni me , & reliqua ejusi modi, quae pro eo quod semel juverint, centies noxam adhuc majorem intulerunt. Inter exteriora con
veniunt solus emollientes, cataplasmata, semicupia, item et balinea, quaret dolorem leniunt, dc quoniam urinam blande provocant, calculos quoque leniterpellunt . At ubi calculus ex renibus in vesicam dela ius tantam sibi molem aquisiverit, ut urethram ingredi nequeant, tum melius in nihil interioribus movere; &quum res eo devenerit, ut semel mori , quam quotidie moriens dies miserrimos protrahere, expediat, tum peritissimo lithotomo se tradat aeger , ut calculo sectione ex tracto, quicquid hisce in casibus deploratis extrema valeant remedia, experiatur. Extra paroxysmum in victu praesertim opera danda est, ne iis vescatur aeger, quae tartaro scatent. Vini usus
omnino interdicatur; abstemii quippe longe minus, quam oenopotae lithia si laborare consueverunt. Da pes crassar, glutinosae , plurimum salitae maxime no-
346쪽
cent . Potiones prosunt tepentes identidem haustae. Ut alvus rite respondeat curetur. Motus convenit. Caeterum ea, quae urinam ciunt, quaeque proinde iuretica nuncupantur, leniora quantumvis sint, iis, qui calculis laborant, plurimum semper offecisse observavimus.
ALLE ANIMADUERSIONES AD ΤHERMPE UTICEN SPECTANTES . um c lculus renem affigit, nihil aliud praesta
re debebis, nisi ut quam primum a renibus excludatur . In quo tamen aegrotanti perperam consules ea medendi methodo, qua, ut quamocissime calculum eximas, ad sortiora praesidia confugies . Ea quippe tum irritando, tum valide impellendo, tum majorem ad renes colluviem derivando morbum ut- plurimum exasperant. Quinimmo et urinae defluxum
omnino quandoque comprimunt, renes acrius torqueno, viscera vehementius convellunt, & mortem non raro praematuram accersunt. Tutius igitur visum nobis semper fuit, quae diluunt, emolliunt, ac blande impellunt hisce in casibus duntaxat praescribere: aquam nimirum tepentem , justula aut insulsa , aut vix salita , decoctiones malvarum, violarum, oleum recens , hisque similia; quae alvum leniter laxant , urinas blande movent, & meatus lubricos fa-eiunt: & nihilosecius, si morbus adhuc pervicax restiterit, non modo solus, atque ejusdem generis en mala; verum etiam semicupia, & balinea, aut ex oleo, aut ex hydrelaeo, optimo cum successu non s mel proposuimus.
347쪽
33 LIBER Π. SECT. U. CAP. III. ALLM ANIMADVERSIONES AD PATHOL., ET THERAPE UTICEN SPECTANTES.
IT Ictus cruentus a calculo aut vesicam , aut re-1V1 nem laedente non modo oris inem ducit, verum etiam ab humoribus pravis, qui Mel cum sanguine aut renum, aut vesicae substantiam praeterfluentes, vel cum urina secreti vasa erodunt sanguifera; quae ita exesa, si aut ulcus serdidum , aut abscessum lec rint, tum essiciunt, ut sanies mingatur. Hinc mictus, qui sive eum sanie, sive purulentur dicitur. Cruenistus autem , in plethoricis maximε, ex redundante sanguine, qui tubulos laxat sanguiferos . quandoque movetur. Tum fieri dicitur ex plenitudine, neque tantum habet periculi. Caeterum cruentus ex qualiabet causa, modb simpliciter cruentus sit, melior est , quam purulentus, mitior. & sicilius sistitur . Non est tamen, quod tum, quum exuberet sanguinis es- fluxus , & hydropem , & tabem, & necem nunquam non accerset. Purulentus ea, quae ex ulcere humores inficit, sanie, hecticam utplurimum fovet, & air phiam inducit. In quo tamen quicquid tradidit Hi pocrates sedulo adnotare oportet. Si quis, inquit Senex , sa) songuinem, orpus mingat, id vel vescam, vel renes denotat exulceratos. auibus eum urina era fir carunculae parvae, aui teluti casilo una exeunt , iis a renibus excernitur ib). 2uibus eum urina eras
furfuracea quaedamsmul exeunt, iis vesca Ieabis D. borat o. uicunquesponIe sanguinem mingunt, iua renibus venula ruptarini Mur Q. Si quis sangui
348쪽
DE NEPHRITIDE. 33Ses a) . Si quis janguinem , aut pus, aut squamularpcν urinam ejiciat, ct gravis admi odor , vescae indicant laeerationes , ct ulcus b . Ut mictus cruentus sistatur , quum ex redundante sanguine provenit, &tenui victu , & venam solvendo sanguinem redundantem opportune minuito. Quum ab humoribus acri bus, atque erodentibus, eos diluito; quo in casii aquas praetipue bolosas tum intus, tum soris, & reliqua omnia tum emollientia , tum aliquantulum adstringentia , quae ad haemoplysin comprimendam pr posivimus, & hic quoque commendamus . Ut purulentus curetur, ea adhibeto, quae ad phthisin extenuandam jam ante recensuimus . Conveniunt proinde, nisi tamen adsit febris, balsamina imprimis, ter binthioata , decoctiones , atque infusiones resinois, de quibus in superioribus verba fecimus .
ANIMADUERSIONES AD THERAPEUTICEN SPECTANTES.
TErebinthina, quae, aut penus, aut e pria Vocitatur , quaeque renum , aut vescar ulceribus extergendis plurimum san E confert, nihil aliud est, quam resina, sive humor resnosus, qui ex arbore quadam, quae terebinthus dicitur, extillat, vel ejus cortici
concretus inhaerens , vel extrinsecus colligitur defluens , atque in spissatur . Veneta vocatur, aut cypria,
quia melior ex Cypro Insula per Venetias ad nos transive sta in usu medico praescribitur . Haec pluries lota, vel in pillulas digesta , vel in syrupos extenuata propinari solet. In strupos extenuata, & elegantior est,& multo minus eam fastidimus , & blandius agit. Cum melle hispano ingesta, ut non semel et ipsi ex
349쪽
perti sumus, non tantum in praedietis affectionibus . , verum etiam in phthisi ex ulcere , in gonorrhoea in Ueterata , & in abscessibus mesenterii mirifice profuit . Praeterea ea lege parata, obstructiones reserat, urinas.& calculos egerit, atque mulieribus menses aut compressos, aut praeclusos, aut interceptos, aut qualibet alia ex causa deficientes provocat,tum maxime, quum rha barbarum hisce in cas bus ei adjeceris. Dosis ejus absoluta est a drachma,ad duas. Syrupus de terebinthiana ab uncia, ad duas circiter, & iatra, si id exigat circumstantiarum ratio , prie bere poteris . De terebinthinae usu id in genere adnotabis , eam primo cum ovi
recentis vitello intime solvi, atque immisceri; ide que cum vitello praedicto deglutita facilius digeri , Ω ulterius per vasa provehi; secundo, eo, quo pollet, balsamo, calefacere, sanguinis aestus augere, & spiritus
concitare. Hinc quandoque inebriat, cerebrum tur-hat , nervos afficit, vertigines provocato capitis m
lestias suscitat, & haemorrhagias movet. Quapropter in febribus , in hamaopthys , in affectionibus capitis eam pene sena per nocui sie observavimus . Quinimmo ejus abusus et in ipsa gonorrhoea, ut deinceps sese dicendum,mietum cruentum interdum lethalem fecit. Formulae, quibus id praesidii genus nobis hactenus praescribere placuit, sunt quae insequuntur. Terebinth. Capr. pluries lotae aqua violari
350쪽
ALIAE ANIMADVERSIONES AD THER Α- PEUTICEN SPECTANTES.
ULceribus tum renum , tum vesicae detergendistria potissimum in Praxi medica admodum itionea censentur: aqua resutiana, pilleno , ct ca eis . De tetuliana jam ante verba fecimus. De villens ,& de aqua calcis paucis hic tantum dicendum . Aqua villensis est aqua quaedam fossilis, barbaremineralis , quae ferrum , alumen , & sal paullulum redolet, ac sapit. Haec natura ex sodinis suis in amoenissima quadam Hetruriae Villa non procul a Luca consurgit nonnihil tepens, cui non injuria extergendi virtus adscribitur . De ea marmoreus lapis haec prope sontem insculpta intuentibus objicit, quaeque inter caeteros Andreas Bacci de Thermis a) retulit.Confert cunctis capitis memὼris, eurat omnes somachi morbos, petitum excitat, digesionem conciliat, vomitum re fringis . Sanat euncta hepatis vitia , hepatis, ac P narum ossitationet aperit, eolorem optimum facit
confert passionibus I enis, sanat uisera pulmonis
mundat venas, Iasidem comminuit, arenulas prohibet 'Macros impinguat, lepram eurat non confirmatam . Bibita antiqua ebres expeuit, matruis vitia classe. rMotu juvst, toto corpore ulcera sanat. Triginta lavantur diebus qui ea utuntur, Octo vel decem bibitur, purgationepraemis . Num ea tamen omnia credere fas sit necne , id sapienti, nec facile credulo Lecturi judicandum relinquimus . Certum est, renibus exter gendis , ulceribus interioribus mundificandis, obstru- . Tom. II. V v ' cti
