Alexandri Pascoli Perusini ... De homine, sive de corpore humano vitam habente, ratione tum prosperae, tum afflictae valetudinis libri tres. In quibus ad mentem tum veterum, tum recentiorum theoria, ac praxis medica nova, clara, ac brevi methodo expo

발행: 1728년

분량: 375페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

331쪽

De Renibus Succenturiatis.

AD regionem lumbarem, paulo supra renes aliis,

aliis infra , inter renes , truncosque sangui seros descendentes corpora quaedam obversantur car nea, mollia, laxa, spongiosa, quae renes dicuntur juccenturiati a situ glandulae renatis a substantia,quam ubique praeseserunt glandosam,e suo atrab Hiares ab humore quodam atro , lurido , ac faedo, quem intus continere solent, & quo soris coinquinari. Numero binae sunt glandulae renates. Una scilicet utrinque. figuram habent, aeque ac molem admodum Uariam , nucis licet utplurimum juglandis majoris adinstar semidepressae sint. Tanta non raro suffunduntur pinguedine , ut aegre a Di toti eximantur. Tunica soris amiciuntur perquam tenui, quae soboles est peritonaei; quaque intercedente, proximis alligantur partibus. Substantia interior glandosa est, aut saltem videtur. Glandulae componentes laxe sibi invicem in junguntur vasculis intermediis, sanguiferis praecipue, quae a variis effunduntur ramusculis emulgentibus; necnon etiam a plexu quodam nervosis, qui, sese producens a nervis intercostalibus, interiorem succenturiatorum subit substantiam, varie implicitus. Cavi intus sunt renes succenturiati. Hinc VOcan tur capsulae, suoque cavo humorem continent plerun que atrum nonnihil oleaceum; qui a glandulis, ni fallor, minimis componentibus insudans in venas de

fluit emulgentes; si fides tamen habenda est Dionisio Gallo Sectori inclyto, qui valvulam detexisse scripsit

Destribuntur renes succentu tiati.

Deseribitur suco

centuriat Ium

substanti . Sueeenturiat ruin usus .

332쪽

tig LIBER IL SECT. V. CAP. II.

in cavo capsularum , ita sertae instructam , ut venas emulgentes respiciat, Caeterum , succenturiatorum irenumus usus , adhuc licet plane delitescat, veluti binae olandulae habentur, quarum ductus excretorii communes nondum liqueant. Affirmant alii receptacula esse , quae aquas diu reticas , sive acidulas proxime excipiant per minima quaedam lymphatica, sivea stomacho , sive ab intestinis, sue a chyli capsula communi, sive a glandulis me sera icis; ut eas postmodum per alia vascula lymphatica, tametsi cor, &sano uinem non attingant, in vesicam urinariam iis, mittant. At enim Vero neque id quidem compertum

habemus; ac, si manifesto constaret, fluida praefata diu retica sanguini nequaquam immisceri, existimandum potius ducimus, vel ab intestinis, vel a glandulis me sera icis, Vel a receptaculo chyli per duetus quosdam chyliseros mesenterii peculiares, nondum tamen detectos, ad pelvim statim deserri.

ANIMADUERSIONES AD SEMIOTICEN SPECTANTES.

Quid sit urina, Lura quamvis ex urina mature inspecta, rationei h iE . '' A aut prosperae, aut assiti, valetudinis, haurire, ac dignoscere possimus , ut vel ipse docuit Hippocrates , falsium tamen est, solius urinae examine , & morrhorum naturam ,&quid intus aut prospere , aut improspere patiatur aeger, num mas, num foemina sit, num utero gerat, necne, & reliqua ejusmodi attingi posse, ut et inter Medicos quispiam olim commentus est. Quinimmo ea, quae ex urina tantum desumuntur

indicia, plurimum semper suspecta esse deberent; quae et in sanis levi ex causa immutatur, & in morbis vel maximis neutiquam quandoque immutatur.

Urinas

333쪽

Urina, uti monuimus , est serum quoddam , spe re crementum sanguinis aquositim , tenue, sessum ut plurimum , quod in renibus secernitur , atque a renibus per ureteres in vescam descendens urinariam, ras tan-rim per urethram egeritur. Duo praesertim in urina perpendere consueverunt Clinici: Iiguorem nempe, &quicquid liquori ines. In liquore perpendunt con en-νIam , e,' colorem. Ratione consistentiae tenuis modo dicitur , modo crassa , modo neutra . Ratione coloris modo clara , & limpida, modo caenosa, & turbita ob variam corporum extraneorum immixtionem , , quae urinam faedant. Rursus modo dicitur alba, modo pallescens , modosulus , flava , rubicunda , cruen ta , nigra Oc. Idque pluribus ex causis, de quibus infra dicendum . Adnotandum interim ex observati nibus chymicorum, urinam turbari salibus saturatam aikalicis ; claram evadere , eamque pellucidamia, tum quum acidis immisceatur ; rubicundam fieri, tum quum ratione phlegmatis plurima sunt, quae in urinai solvuntur, salia ; eam desarcari, limpidumque sibi colorem aqui here, ubi salium quantitas imminuatur , 8cphlegmatis copia augeatur. Urinas prieterea excernimus non semel oleosas ; quod tum contingere solet, quum vel adeps fusus una cum urina in renibus excernitur , Vel quum vesicae parietes interiores, ac glandulae irritatae , contradiaeque uberiorem exprimunt mucorem , quo intus eadem vesica adversus urinae acrimoniam delinitur. Humor enim praefatus solutus, ac susus, atque urinae ubique immixtus eo in casu urinam oleosam facit. Hinc ex praedicta urinarum Va- rietate aliae consurgunt penes Clinicos urinae differen- tiae , quas proinde complicatas appellant .' urinam Ui

334쪽

3 ao LIBER II. SECT. V. CAP. II. gram ctc. Ad haec differunt urinae ratione odoris uealiae quippe nihil sere olent, aliae parum ; odore

aliae expirant naturalem , graveolent aliae , aliae suaviter olent &c. Disserunt insuper, quoniam quandoque aut cum sonitu , aut cum sibilo quodam eas mingendo emittimus,lquandoque sine, modo parce, modo copiose , modo cum dissicultate,modo libere, modo cum dolore , modo citra dolorem, modo guttatim , modo compressim &c.

ANIMADVERSIONES TUM AD PATHOL. ΤUM AD PIIT,IOL. SPECTANTES .

Quid sint urinae

contenta o

icquid urime inest, & cum urina excernitur,

eique quodammodo commiscetur, id dicitur contentum ; quod et per accidens, ut cum Scholis loquar, &per e lenxiam contingit. Per acciden est , quum praeter naturam aliquid extraneum in urina continetur. Per essentiam, quum aliquid ab urina diversum aut in omnibus, aut in plerisque, tametssi

sani sint, una cum urina egeritur . Urime contenta ,sive per accidens, sive per essentiam in sint, trifariam ratione situs differre solent. Alia quippe sublimia deprehenduntur , quae in summum , ut ita dicam, provecta genus quoddam levis nubeculae compingunt. Alia circumseruntur in matula per regionem urinae quasi mediam, & quodammodo per eam suspenia , sublimamentum , sive susspensonem conflant . Alia subsidentia urinae)edimentum faciunt. In quo id maxime adnotati dum venit, contenta praefata non aeque

locum , situ inque suum semper servare ; quum sedimentum ex. gr. altius interdum ascendit versus subli-mamentum, interdum sendo penitus insidet &c; item et sublimamentum, modo magis, modo minus a nubecula

335쪽

cula recedit; & nubecula urinae quandoque prope tangit superficiem , quandoque ab ea nonnihil distat &c. Haec utplurimum per essentiam urinae iniunt. Per accidens autem deprehenduntur sedimentum farinaceum , Oleaceum , sanguis in grumos concretus , calculi, carunculae, pus, vermes &c. Insuper per mediam quandoque urinam prieter naturam innatare solent corpuscula quaedam atomis volitantibus quam similia , staminibus, & pilis . Lateribus matulae adhaerescunt arenulae, nec non etiam materia quaedam tartarea , quae ab urina secreta , incrustulas, sive in squamulas concrescit. In urina sima ma, in plano videlicet superiori, tria per accidens non semel occurrunt: bullae nimirum , spuma , adeps su-sus. Ad haec provehuntur item non raro ad urinae superficiem a renulae quaedam perquam tenues, quae a graviori urina undique compressae , ob levitatem suam necesse est, ut in sublime attollantur.

ANIMADVERSIONES AD SEMIOTICEN SPECTANTES.

E urinae contentis id in genere pro Semiotice ad- uis ui ' '

notemus oportet, quo magis, vel in aegris, con- indicare tenta in urina sanorum similia esse , eo plerirnque me- ωuitat, ''lius, & contra. Indicant quippe tum alimentorum, tum humorum satius coctionem confici. Sedimentum

farinaceum ex Galeni sententia a sanguine consurgit crassiori, assato, carnibusque per ejus calorem inar qualiter consumptis . Squamosum , & furfuraceuma carne per ardorem sebrilem intensissimum non aequε combusta, atque adeo in squamulas lacera; id nobis credibile quamvis vix videatur . Hinc squamulas praefatas proficisci potius a scabie quadam vesicae inte- Tom. II. riori

336쪽

3 a1 LIBER II. SECT. V. CAP II. .

riori autumabimus, ut ex cadaveribus sectis oeulis non semel percepimus. Arenulae, & calculi, terrestribus , crassis , tartareisque , quae levi de causa in lapillos cogi possunt, urinam redundare significant particulis. Grumi sanguinis tubulos sanguiferos aut dehiscere , aut disruptos esse vel in renibus, vel i aliis partibus , qua fluit urina, denotant. Pus, si vesanies, renum, aut vesicae abscessus, vel ulcus , nisi pus in aliis quandoque partibus collectum sanguini

insundatur , ac in renibus separetur , ostendit. Carunculae nihil aliud sunt , praeterquam membranulae quaedam leves in ulceribus exedentibus ab humoribus acribus corrasie , ac per urinam foras egesta. Quum mucosa , crassaque pituita, veluti narium mucus in sedimento subsidens , & si cum dolore mingatur , indicium esse poterit aut calculi, aut lapidis ,

organa lardentis . Quae citra dolorem excernitur, proficisci statuit Fernelius ex crudo renum , proxi marumque partium ulcere, vel abscessu. Attamen a Sennertus sobolem esse non raro decrevit cacochymiae , & cruditatis humorum universalis . Uermes,

materiam sordidam , & corruptam. sive in vasis , sive in a iis humani corporis recessibus cumulatam esse penes Priscos ostendunt. Stamina filorum ad instarienvja, pili, membranulae, aut squamulae, araneorum telis non absimiles , quas in urina fluctuare non semel

cernimus , nihil aliud sunt fortasse , nisi humor quidam crassus, varie congestus, concretus , extenua

tusque, ac per tubulos renum capillares immissus. Bullae consurgunt ob particulas quasdam aereas , leves, &ut ita dicam volatiles , quae, quum in plano urinae sublimiori subire, ac vincere nequeant renixum pelliculae cujusdam perquam tenuis , pellucidae , quae in urinae superficie condensatur, eam hic, atque

illic in bullas minimas attollunt. ΑNI-

337쪽

DE RENIBUS SUCCENTURIATIS. 223 ANIMADVERSIONES PHYSIOLOGICAE

ADmodum,et in bene valentibus,variare solet urina ratione temperamenti, aetatis , sexus , anni temporis , somni, vigiliarum , motus , animique per turbationum &c. Qui calido praediti sunt temperamento urinam colore utplurimum magis saturatam semittunt, tenuiorem quamvis , & sine sedimenti copia. Haec non semel pro sedimento aneorema, subli-mamentum videlicet praesesert. In seloidis contra clarior apparet, cruda, item et sine sedimento . Urinam excernunt pueri albam , crudam , Crassis rem, contentis plurimum quandoque saturatam . Juvenes coloratam , tenti jorem , ac defaecatam . Interdum tamen evenit, ut ob recrementorum copiam in juvenibus coinquinetur urina ; quo in casu crassior, nec non etiam caenosa egeritur. Qui mi diae sunt aetatis , medias quoque, ut ita dicam , elicernunt urinas. In maribus colore magis adhuc saturatur , tenuior est, limpidior , quam in foeminis ; quae urinam plerunquem ingunt crudam , crassam , pallentemque , & contentis redundantem . Plurimum in gravidis, mensibus suppressis, quam cepissime variat. Vere medio, item et medio autumno, quo ab aestate minus recedit annus, magis intenditur urinae color , classior evadit, atque imminuitur. AEllate colore intensius adhuc situ. ratur , adhuc tenujor evadit, & adhuc magis semper imminuitur. Autumno imminuitur color, crassiorque fit urina. Hyeme in omnibus ad statum suum optimum propius accedit. In Regionibus calidis tenu-jor est , magisque colorata cum sedimento mediocri, quinimmo et perpauco. In frigidioribus optima est , atque in debita quantitate, & potius exuberat; quos a niam

artare Pollu utinae a

338쪽

DE RENIBUS SUCCENTURIATIS 3 a 3 ALIAE ANIMADVERSIONES AD SEMIOTICEN SPECTANTES.

Eorum non modo, qui morbo laborant , verum , calore

etiam qui optime valent, urina, frigoribu S prae nam stigore iii

cipue hyemalibus, nisi aliquo saltem calore jugiter dit foveatur , brevi turbata, ex limpida, ac desecata, ratem tessituat'. in opacam, crassiorem , undique caenosam , & quasi purulentam convertitur. Id porro evenire arbitramur , quoniam pars sulphurea, Oleosa, sive adiposa , quae, tepente urina, uliginis ad instar glutinose susa, ubique locorum per urinam , aeque ac promiscue longe , lateque effundebatur , frigore extrinsecus superveniente, densata concrescit, crassioresque compingit moleculas; quae eandem specificam, ratione ejusidem urinae, levitatem nactae, undequaque per uri nam evagantur, eamque turbant, & quasi corrumpunt . Enim vero urinam , ita , ut ante diximus, frigore immutatam , foedatamque, lento cinerum, si veaquae tepentis calori , aut alio quovis pacto igni apponito , & observabis ilicet, sesa iterum, pinguedine , pristinum in urinam colorem , pristinamque puritatem , ac limpitudinem reverti .

CAPUT III. De Nephritide.

NEpbritis penes Clinicos, vox licet fuerit admo

dum semper ambigua, crebrius tamen ad deno. tandos renes inflammatos usurpata videtur; in quo sensiti vel ab ipsb Galeno acceptam invenimus; qui renum insammationem esse protulit eum dolore zehementi

339쪽

3a 6 LIBER II. SECT. V. CAP. III.

menti &c. Nos itaque , non aliter , quam ipse secit, nephritidem describendo, eam dicendum ducimus, renum insammationem esse,qucfebrem proinde ardentem excitat, dolores perquam acutos, Pomitum nonraro,

O reliqua incommoda; pusspe proxime , sze remo- te ex renibus assectis procedunt. At enim vero, quo niam nephritis pro quolibet incommodo , quod cum dolore , aut in renibus affectis, aut per renes affectos in aliis partibus suscitetur , licet ab inflammatione prorsus immunes sint renes, passim usurpetur, nos talem nephritidem, quae vel cum febre non succenditur , vel febris succensa ardens non est, eam aut simplicem nephritidem , aut nephritidem citra inflammationem appellabimus. Diagnos, . Indicia renis itaque inflammati sunt : Dbris a dens, dolor acutus, qui a renibus quandoque per ur teres ad vesicam descendens, a partibus siti pernis ad infernas quasi deserri videtur : decubitus in dorsum dissicilis , n ictio adurens, interdum frequens, ac Ve hementer excrucians, cruris stupor , vomitus , &reliqua . Quinimmo urina quandoque supprimitur , ut vel idem notavit Hippocrates: ideoque ex Lit- mulleii sententia , sanguis, qui renem affectum permeare libere nequit, ad renem non insectum uberior constu: t , ibique Ob ingentem redundans

copiam, viam quodammodo sibi praecludit, essicitque ,

ne lotium mature secernatur .

Caua. Renum inflammλtio, modo ab iisdem provenit humoribus,qui renum substantiam irrigant, ac in tubulis

consistunt, effervescunt, atque inceduntur; modo ab eadem urina , quae, utpote acris, renum membranas mordicat, easque inflammat; modo a calculis, qui aut pelvim laedunt, aut renum subflantiam ab interioribus ad exteriora impellendo , eam comprimunt, atque

340쪽

atque adeo praestant, ut humores in vasis stagnent, atque inflammationem foveant. Nephritis ex inflammatione peracuta affectio est, atque adeo periculi plena . In macilentis, & praecipue cum delirio pene semper lethalis . Lethalis item si semora , α crura plurimum extenuata contabuerint ; ac si urina , quae excernitur, tenuis sit, & perexigua . Solvitur quandoque suxu superveniente, in maribus ex haemorrhoidibus, ex pudendis in foeminis. Non semel in abscessum conversa ulcus progenuit, quod hecticam secit. Repum inflammatio non secus, ac reliquae Curatio. viscerum inflammationes , tractanda erit. Iccirco ea omnia, quae ad pleuritidem discutiendam in praecedentibus proposuimus , & hic ratione tum diaetae, tum pharmaciae, tum chirurgiae proponenda existimavimus. Sanguis ex partibus in sernis bis , ter , & quater eductus, praesenti, aureoque nephritidi evincendae suisse praesidio non semel vidimus .

Μ Arcus quidam Cato, senex annorum sexagint li' d

circiter , temperamenti calidi, & humidi, ha dendo , pr. hit usque plethorici, qui bonis artibus, honestisque . I abi irationibus opes plurimas sibi comparavit, ac proinde declaramus. multis ab illinc annis laute vesci solitus. Mense Augusto podagra prius, ac lithias postmodum tentatur. Quamobrem tum quum pedes non procul a malleolo dolore acerrimo utrinque torquentur , dolor circa lumbos,& praesertim e latere dextero,perquam acutus excitatur ; qui tametsi plane infixus videatur , deorsim identidem ad crura extenditur. Vomitum conciatat , & testes quandoque ita convellit, ut quasi a tracti

SEARCH

MENU NAVIGATION