Caii Caelii Sedulii, Belisarii, Liberii, Honorii, Aviti, Prosperi, Aratoris, Lactantii et Dracontii opera

발행: 1817년

분량: 523페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

171쪽

Unus homo , et mentem solus servabat honestam. Nullus vota Deo donis precibusque ferebat Hunc proe ter dignum quem Summus laude creator Nosset et exceptum vitae Servare pararet. Stemmatis hic sancti : nam claro nobilis ibat proavo , quem prisca fides et conscia virtus In coelum sine morte tulit, Sic celsa petenti Successit magno non impar pronepo actu. Nec plus est illum salvi cum corpori usu Terrenas liquisse domos , intra SSe Supernas. Denique quo Priscus quondam conscenderat Enoch Elias curru post tempora longa SecutuS, Scribitur igni lis scandens penetrasse quadrigiS,Cuin suspensa leves transmitteret orbita vento , Ungula vel premeret calcata pondere nube , Vallatumque serens Sanctum non ureret igniS, Et motus servans nesciret flamma calorem. Nos igitur satis est coelum potuisse mereri

Membrorum sub lege sitos sed non tamen illud Segnius admirer, sancti quod tempore Noe Unius ob meritum , natis nuribusque tuendisor is in exilio potuerunt ferre Salutem, Est ille in coelis, numer praestantior omni, Angelicus sine fine chorus, qui laude perenni Conclamat celebraique Deum, famulantia suetus Ferre in inisteri , et jussi parere Supernis. Ili nunc quod rectum mortalia corda Precantur Concipitur dignis sacro quod pectore volt S, Quidquid larga manus collectis spargit egenis, Excipiunt, sanctoque serunt super astra volatu.

172쪽

Uum etiam justos , si agilis dum vita saligat.1 utantur, mundique inter discrimina servant. Ne tamen via cunctis praecellit clarior ille Maxima quaeque ei quo dispensante ministrones geritur, summiSque parat mysteria cauSiS. Hic dominum coeli venturum corpore sumpto

Virginis intactam jussus praedixit in alvum Sacraque dotali complevit viscera verbo. Hic et Baptistae praecurrens nuntius ortum Desperata diu dum ferret germina patri, Inter sacra virum conterruit c dubitantes Protinus ingrato restrinxit in ore loquelas Donec praedicto secundam redderet Ortu Prolis anum, multos sterilis quae tenta per annos, Fudit dissidens esset puerpera fetum. Hic rerum soler summusque Archangelus , alto Aera per liquidum levibus circumdatus auris, Vibratasque movens ignilo in corpore pennas Nulli conspeciis ad terram motibus ibat: Et tum sorte gemens cunctorum crimina Noe In flexis stratus genibus , cum supplice planctu Mundanis veniam mundo nolente petebat Cum subito clausis foribus tunc aliger intrat

Conspicuus, claro resplendens nuntius ore. Horrescit visu tanto perterritus heros, Mortalisque oculus personam ferre Supernam

Vix valet; et pavidi detorquet lumina vultuS. Ille salutiferis primum mulcere limen lem Aggrediens verbis, coeli mandata ferebat:

Pax tibi, juste virum, pacem tibi missus ab alto

173쪽

v. 227. POEMATUM LIB. IV. 163l inprecor, ut pulso capias mea dicta pavore.

H:ec mandat summus terrae Pelagique creator.

Insperata quidem cunctis sententia lethi Imminet hanc solus sed qui transire mereris, Et praescire potes. Nam e calcata voluptas Iampridem rectum toto discrevit ab orbe. Unica sed quoniam saevum depellere lethum Vita tibi poterit, tantos evadere a SIS

Qualiter incipias paucis ex ordine labor. Finis erit rerum , permissis undique lymphis,

Atque relaxata vastabitur Orbis abysso. Nunc age , congestis crescat sortissima lignis Machina , quae surgens fluctus superenat et omnes. Tercentum cubitos per longum ducta tenebit, Bis quinis late claudetur, bisque viceniS. In triginta illi constabit culminis altum. Per medium per ter longo coenacula tractu Edila suspensis domibus tabulata levabunt Ut generis proprii servans OnSOrtia mansor Componat parcis dispersa cubilia cellis. Tum ne rimos compagum sorte meatus Accipiant inimicum imbrem , linire memento Juncturas laterum , pigrumque infunde bitumen. I aliter esse clam cum consummaveri aedem Protinus ingredere , ac mundum dimitte cadentem Exclusit quem culpa frequens , includere vita Incipiat, circumque remant te Sospite mortes. Quin etiam lateris sociam succedere lecto Et cum conjugibus natos intrare jubeto. Tuque secundus eris deleti germinis auctor,

174쪽

Ut te post priinum repleatur terra parente.

Sed quia persecto divinis viribus Orbe Post operis sinem, post legeS, postque Sacrata Sabbata , sormari quidquam non convenit ultra :die penitus cessans intercidat omne creatum Spirantum e cunctis pecorum, celerumque volucrian Silvarumque feris , et quae jumenta Oeantur, Vel quae per tacitos reptant labentia motus Bina cape , et tecum claustro victura reconde. Sic tamen ut proprios teneant Sua vincula SeXus,

Unde genus rursum tellus implenda resumat. Ne timeas ne forte seros animantia motus Servent, aut subitis praesumant ictibus iras. Foedus erit lotis, quae discordantia profert Per varios natura modos, et pace fideli

Parebit iussis quidquid concluseris illic.

Serpentis tantum semper sigmenta Caveto.

Vertice submisso blandum licet ille trisulcis Finxerit abscondens per dulcia sibila linguis

Immortale odium , nunquam te credulus illi, Quem nimis expertus vitandum praemon et Adam. Hostis namque semel voluit quicunque nocere Hic semper suspectus erit, penitu Sque cavendum es Ne jam mentito conjungat foedera prudens. Tu post exemplum jussis servire memento. Haec fatus, vacuum levibus secat aera pennis Mortalem fugiens aciem , coeloque relatuSHeroem trepidum mandata lege reliquit. Ipse tamen tali manibus cum voce levatis, Quisquis, ait, nobis laniam spondere salutem

175쪽

.287. POEMATUM LIB. IV. 165 Seu missus, seu sponte tua , super aethere celso Venisti, et placidum sacrasti foedere pactum, Si fautor , firmentque tuas promissa loquelas Auxiliumque tuum conatibus insere nostris Ut tenuis tantam valeat manu edere molem. His breviter dictis, vitae spem corde reponit, Aggrediturque celer sacri praecepta laboris. Quis tantos capiat sensus quis denique sermo Explicet, advectis uerit quae copia lignis 'Nudati colles , spoliatae robore silvae Mons ut quisque suit, famulo placuere paratu.

Pelion immensas cum mittat vertice quercuS, Insuper exponit multa virtute recisum ossa Demus, indoque abies subducitur alta. Ailas ipse novas ictu resonante SeCureSSensit, et annosas dedit ad navalia pinus. Invictum tunc surgit OpuS, contexta levatur Porrectis trabibus praecelsi culminis aedes. Haec inter discors varii sententia vulgi. Iam multi lymphis obstacula lanta parantem Irrisere virum, moles quod clausa moveri

Fluminibusque dari nequeat, quam sorte vel ampli Euphrates Nilusque queant vix claudere ripis. Humani generis quid mens incredula eris

Mortalem non OSse manum conjungere Ponto AEdem longinquam pontus namque Obvius ultro Curret, et adductum langet stans abrica littus. Ast alios celsam coin pacto robore maSSam Ignaros quanquam cladis causaeque latentis,

176쪽

ouam nunc mundus agit. Sunt qui compuncta fideli Corda dicant operi, rebusque inStare supremum

Discrimen norunt, corpuS qu concidat omne, Bacchatamque diu consumant Secula carnem.

Effugiet lunc ille malum, quicunque paratus

Construat ut validam praeduri tegminis arcam , Per lignum vitale crucis servatus ab undis, Tunc cernet quanto contempserit Otia fructu. Haud procul attentum contemplans hunc operantem Nonne piger quisquam lucri, dedensque laboris , Insanire putet, cura quod solus inani Mstuet, et rebus nolit pereuntihus uti pSic epulans parcum , sic largum quiSqui avarus, Sic nudum raptor, sic castum ridet adulter, Sic circumscribens illuso simplice gaudet. Sic sapuisse dolet dives, cum congregat aurum Spargentem nummos , ultroque in paupere cenSa Consumptis opibus miserum ratus SSe beatum. Inde repentinum judex cum cerneret orbi

Adventare diem, finis sic protinus , inquit, Imminet, ut justi quondam sub tempore Noe, Diluvium varios mundi cum repperit actus, Et carnem consumpsit aquis, opifexque salutis Evasit parto diffusa pericula claustro. Haec evangelicis sunt inclamata figuris.

Ρrovidus interea consummat conditor arcam. Tunc jussae accurrunt volucres, tunc bestia quaeque

Consuetum linquens silvos tegmine lustrum, Deposita seritate venit, seseque tenendam

177쪽

Ingerit occurrens , et libertate relicta Includi gaudet tantum decreta suturi is valet occultus brutis in sensibus ardet Terror , et exspectans agitat formidine vitam lAst homines, quos sors certi discriminis urget, Vicina nec morte pavent salis undique conStat Vitali indicio praecedere saepe limorem. Securos laetosque reos tellure Gomorrae Jam Prope sub flammis sententia dici videbat Ninivre contra populis terrore salubri Praevaluit pro pace metus. Nam venerat illuc Iussus, mullum ille et terris actatus et alto, Qui clamaturus laniae discrimina plebi Diluvium timuit mundo conflante Propheta. Hauserat hunc valido pervadens bellua rictu

Immersumque mari ventris concluserat arc3.

Deglutire virum, saucesque implere capaceS, Ardenti monstro cum sit permissa potestas, Non licuit mordere tamen , nil dentibus actum. Intravit cupidum deludens praeda vorantem Invasusque cibus jejuna vixit in alvo, Dum tres luce dies una sub nocte Prophel mSol ageret, litusque novum vacuanda viderent,

Et castigatum vomerent ergastula paStum. Ut monstro exulus vales, caelumque recepit Conlingens terras, magnam tunc percitus urbem

Terribili cum voce potens , quid criminis , inquit, Ardelis flammis restringent Omnia Poenae. Jamque venit mis , lentum est hoc dicere , venit. Non plus salus erat, totus conjurat in omne

178쪽

Lamentum popuIus procurrunt undique fletus, Pectora tunduntur , coelum suspiria pulSant.

Mollibus abjectis Cilicum dant tegmina Setae, Inque cibos cinerem , lacrymasque in pocula fundunt. Ipse etiam, dignus tali qui tempore princeps Ante aciem flentum portet vexilla salutis, Atque novum dictu metuens discrimina vincat, Projicit hinc sceptrum, linquit sublime tribunal, Pallia blattarum sprelo diffibulat auro,

Serica despiciens, atque aspera tegmina Sumens. At pius ex alto contemplans talia rector Exertas revocat sedatis motibus iras, Vibratumque lenens restinxit missile sulmen. Temporibus propriis ustus sic conditor arcae Securo solus timuisse pericula mundo Gaudebit, me in cunctis, sibi ferre Salutem, Diversam cernens meriti discrimine sortem.

Ergo ubi silvestres sexu collegit utroque Inclusiique seras, pecudum tunc eligit illa

Sumere , quae licitum est mandi, vel munda vocantur. Hinc tantum septena dedit viventia claustro Ut ternis paribus servato semine salvis, Septima quae fuerint sacris quandoque litentur. Et jam vitalis concluserat Omnia carcer: Tunc ustum, cunctosque suos, natOSque nurusque Accipit exspectans claustrum , vitaeque reponit: Nam servos nondum dederat natura vocari, Nec dominos famulis discernere noverat ordo. Primus enim maculam servili nomine sensit

Hujus alorum medius, qui sorte cachinno

179쪽

Dis lectum pellit iniser spectamine patrem, blateriamque sui risit des Ormior Ortus Et plus jam turpis nudat Simplice nequam. Quod postquam sanctus potuit cognoscere Oe, Natum geritianis famulum dedit inde repertum I ale jugum cuncti nam emine naScimur uno. Servilii certe causam fecisse reatus Cernitur, et liber peccans sit crimine servus Si rursum nexu famulus stringatur honesti, Natales saciens sibi ui et jam nobilis hic est. Nuntius interea , duduiti qui missus ab alto

Detulerat Iusto coelestis munera verbi, Pro lilius ut clausum vidit, rebusque paralis Exspectare diem , rursus descendere coelo Festinans , laxos sirmavit cardine postes, Inclusitque viros, atque Ostia sortia traxit, Conses limque levans super se rettulit axi. xv sexcentos senior transcentera annos, Lunaque bis plenos addebat menstrua Cui SIS,

Septimus et decimus qui post illuxerat ibi Ultimus ille dies jam nimc dabit omnia letho.

I licet obtegitur coelum , nimiisque tenebris Victa repelluntur suscat lumina solis. Insanas hominum mentes vix tangere terror Coeperat, insuetus mox profluit aethere nitiabus, Et valido prinuim similis demittitur imbri. Arida terrarum pariter maduere per orbem Utia sui toto facies et nubila coelo. AEgyptus tunc ipsa novas expavit ad undas, Alsit et insusus Garamas, dudumque calentes 15.

180쪽

Nec longum pluviae species , non denique guttae Stillant, sed rupto funduntur sumina coelo. Non aliter Tanais, nivibus cum pascitur albis, Riphaeo de monte ruens illiditur amni, Ρraecipitatque simul longo quod tramite ducit. Undarum tali quatitur certamine tellus, Fitque lacus instar compressus fluctibus aer. Nec lamen hic lymphas tantum sudere superna,

Terrestres etiam mundus consurgit in iras Bumpitur omne solum, crebros dant arva meatus,

Prosiliunt fontes, ignotaque flumina manant; Vergitur in sursum mutat pondere nimbus Inde cadens coelis, hinc terris undique Surgens occurrit mox unda sibi, unctoque furore Conjurant elementa neci transcenditur omnis Riparum limes fluviis , atque obice rupta Saevit laxatis discurrens humor habenis. Sed cum diffusae spatium concludere terrae omnia certarent, mundumque implere capacem, Suspendi forsan potuit sententia lethi,

Atque mora majore trahi, quo tardius omnem Concedens palium rapiat sors ultima carnem oceanus vertex rerum Di servidus uno Littore, quo tantum terras atque aequora cingit, Exiret, rumpensque fidem perfunderet arva. Dissipat aeternas leges , et sede relictan na aliena petens naturae foedera turbat.

Ut diros primum pelagi sensere furores Illustres fluvii, magnos quos inclyta cursu

SEARCH

MENU NAVIGATION