장음표시 사용
21쪽
ae nitrosas, lingua palatumq; testis est. nam quae vasis fundo haerent,eis, quae sursum respunt, ut crassiores sunt, ita magis salsae magisq; nitrosae, ac proinde calidiores . Neque enim audiendus est Baro de Verulamio , nitrum frigidum esse existimans: praesertim cum non satis
filma id ratione probet 1 Nitrum , in quit, es tanquam aroma frigidum.id istindieat sensus ipse. mordet enim S tentat liQuam frigore et Quis enim est,qui
v . non videat , ac norit, ex calidiS non
pauca linguae admota frigoris sensum induceres Et magna illa mordicatio vnde,nis ex calore Atque(vt ipse fatetur si spiritibus abundat,quomodo frigidu IItaque & nitrum & nitrosae seri parteschymice separatae calidae erunt Dices, nitrum, non ut piper, linguae appositum frigoris sensum inducer . nam diutius detentum non calefacit. An igitur ex etherogeneis conflatu est partiburi satis calidis frigidisq; & illis quidem mordere, aliosq; caloris pro prios effectus gignere; his vero frigoris
sensum inducere ' Sane de opto idem
22쪽
de Sero lactis. a gscriptum est a viris & in medicina facultate, & in philosophia praestantissimis et & de aceto ubique a Galeno, ex dii etherogeneis nepe id constare partibus, Simpl. ia.& alijs quidem calorem promere, alijs vero frigoris sensum inuehere. Neque spagylicam artem tanquam mendacem'ac sutilem damnes et quia non per imaginationem secretis de seri partibus, sed per veram separationem seiunctis ratiocinandum. Unusquisque enim sibi fingere potest, partes intellemctu distretas, crassiores quidem frigidas
esse comminisci, tenuiores vero calidiores . Sed haec vana est ac sutilis philosophandi ratio. nam insistendum cs u ...iis hi , qua sunt(experientiae) s quis opti- Prarer
mum habitum sibi eo arare velit- ' Videmus seri partes vere non ficte separatas, tenuiores, crassiores. Has sensu
ipso( gustatu percipimus, esse salsas.
optimo ergo iure calidas esse assirmamus . Illas nulla salse dine praeditas, nulloq; alio, quod caloris suspicionem faciat s sed solum humorem quemdam aquosum nullo sere sapore praeditum,
23쪽
sensu, ex per entoq; intelligimus. ergo iure affirmamus, esse frigidum.
Nequie stare potest, quod capite T. scribis de crassiqribus hisce seri partibus
infundo vasis subsidentibus, nempe caseum esse ignis vi excoctum, nullo modo nitrum: quia nulla praesto est ratio, quae id suadeat, nullaq; a te affertur. Proba, ct annuam. Ego vero haud difficulter tibi probabo, nitrosas, non caseosas eas esse. Nitrosas in sero inesse partes, auctor est Mesues & Avicenna hac in re
fide dignissimi. Has chymica industria
secerni posse, notius est, quam ut a me probandum sit . Quod igitur infundo vasis subsidet, cum crassum sit, subsalsum ac nitrosum,eas esse seri partes,quq a Mesue dicuntur nitrosis, ab Avicenna salsuginosar omnino verisimile est: imo verisimilius multo, quam denuo esse genitas caloris vi . Sed haec innue rim potius, quam probauerim hoc in
loco. opportunius enim deditaq; opera
cap. 6. ubi agis De Nitromate Seri non enim hic, ubi oportunus non est loqcu3, inepte referre volo Romanum illurobusto
24쪽
de Sero lactis. as robusto armatoq; corpore ad palum, Ectum hostem & inermem, sese exercenatem . vix enim effugere possem alicuius Demonactis irrisionem. siseus Aduersus Rodericum Defensus . Perpensus Satini Locus is
CAPUT III. CosTA EVM video a te, Rodeis
rice, inscitiae reum factum, libereq; repraehensum. Sane haud moleste
sero . nam ad repraehendendum procli, uiores, quam ad laudandum omnes fere in 'x xxx
sumus, Illud tamen a te peto, ut, si qua tu Costaeum accusas; eadem ego libertate eum defenderim: si ut tu illum, sic ego te amice monuerim , aequi id boniq; consulas . Neque enim abhorrere debemus ab instituto ac more Lacede- monum , qui In magno habebani probro obiurgationem moleste serentes. Sed quae 'i' ' a Costaeo, quaeque a te scripta sunt, perpendamus . Ille GaIenum de Meli
25쪽
uem, de Seri qualitatibus discrepantes, componere studens, ait, serum caliduae dici posse, si ad purgandi facultatem referatur: frigidum, si ad semetipsuae ad humorem suum . Reprehendis haec
reprehensione ex Galeno accersita i .Simpl. 3 ubi scriptum est, medicamen ta respectu naturae corporis r nostri sta, tuenda esse calida frigidaue . Nam cicu.ta , cum humano corpore comparata,
frigida existimanda, ac summe frigida:
comparata vero cum sturno non ita :cum nos prae nimio frigore interimat, sturnos vero nutriat, fere tempenata . eorum naturae existens. verum quidem,
videtur hoc, Roderice , veraq; Galeni mens. Sed patere, nisi graue est , ut is, d. Aurem tibi pervellam, ipsumq ; produ.' '' - eam loquentem Galenum : Imprimuct maximesumen dum es iudicanda facultatis experimentum ab ea re, ad qua dicitur. Siquidem non protinus f homi-xem refrigeret cicuta Osurnum refrige rabit . Imprimis & Maxime , inquit Galenus,sumendum esse experimentum ab ea re, ad quam dicitur . Ergo non
26쪽
de Sero lactis. a ab ea solum, non omnino ab ea.Etenim erit cicuta longe minus sturnum hominem longe magis refrigeret, ex se tamen , suapte natura frigida est. Quare
puto, a re,ad quam dicitur, non omnino
sumi qualitate medicamenti, sed potius definiri gradus . unde cicuta summe
frigida erit homini; sturno temperata aut non admodum frigida , cum hunc nutriat, illum interimat . itaque non euertis Costasi conciliationem istac e Galeno deprompta auctoritate, imo nolens eam sulcis multo firmius . iam vero ab ea re, ad quam medicamentum
dicitur, non qualitatem , sed qualitatis gradum explorari, quia duriusculum alicui, & Galeno alijsq: repugnare videri potest, non ab re elle puto id fusius
probare,& ex medicamentorum quaIitates inuestigandi ratione patefacere. Innotescuntautem medicamentorum qualitates non ex effectu solum ( quia hominem v. g. refrigerent sed etiam a causa ut vulgus loquitur,a priori. Etenim calidumne quippiam, an frigi
27쪽
lingua internoscitur , ut magna ex parte liquet ex Galeno ubiq;mSimpl. Med. libris, ac priuertim de calamintha loque, te, Glantia , inquit, est tenui, temperie calida iccaq; quorum man esia sunt iudicia partim gustu apparentia, partim
exprimento cognita . Gussu acris elidis amara, ct calida. Extrinsecus vero imposita excalefacit, mordicat, cutem e digit, ac tandem, ulcus inducit. Et quidem amara, acria, & salsae calida esse, gustatu explorante nunc scimus. Acidavero, & acerba, austeraq; eodem modo intelligimus esse frigida . Odorem praeterea , colorem; sa, cultatum internuncium esse , sunt qui existiment . Sed si Galeno habenda fides est, minus re te . Nam tum a. Sim'pI. tum alibi apertis multisq; verbis re darguit eos, qui odoribns coloribusq; hac in re fidem habent. Et sane de colore certum est, mendacem hunc esset infidumq; facultatum indicem. Etenim non minus frigida , quam calida alba sunt : non minus calida, quam frigida sunt rubra . Alba est camphora, alba caepa
28쪽
caepa r rubra est rosa, ruberq; cicer . Odor autem etsi mendax habetur a Galeno, tamen non omnis ei fides adimenda videtur esse . Quamuis enim
cundum odorem iundant i e sandalis tamen non ut frigidis,sed ut calidis suauitates odorum efflantur. Semper enim odor caloris soboles est. Cum enim odor sit iucundus quidam vapor , eae odorata re exhalans s sane calore opus est , qui torpescentem illam materiam frigoreq; aut alio concretam excitet , calefaciat, attenuet , & in vaporem solvat. Quare cum quippiam odoratum sentimus, etiam si frigidum alioqui habeatur , de aliquo tamen eius calore
suspicio non mediocris ini j citur , Qui quidem calor licet impotens fit ad magnum in nobis accedendum calorem, potest tamen vaporosam tenuemq; excitare exhalationem, atque adeo iucundum odorem fundere . Neque flores nymphaeae, qui frigidi, crassi, lentiq; sunt, negotium facessere videntur : quia suum habent insitum calorem, quo hu-
29쪽
mores coquant, digerant , attenuent, tenueri; partes in vaporem excitent. Et licet crassa lentaq; sit eorum substantia, tamen odor non ex tenui sempet expirate alioqui enim ex tenuiori subis stantia maior iucundiorq; odor exhalaret'. Quod falsum esse, tum monta. nae balsami succus , ceterii ut tenuior, ita minusodoratus, tum ambraicrassiusculae substantiae, maxime odorata atte. statur . Itaque, ut verbo dicam, odor
etiam in frigidii substantijs frigus facit suspiciosum, calorisq; facit suspicione: atque adeo odorata frigida saltem minus frigida esse frigidis inodoratis ostedit. De iis , quae similia in gradu esse
censentur,dictum volo. Iam vero congelatio quoque aut coagulatio facultatem medicamenti ex Avicenna palam facit. nam quae a frigido indurantur, ut Mercurius , sunt fiLgida: quae a calido, ut nitrum, calida sunt . Lenital etiam calorem videtur attestari visciditae frigus,humiditatem mollities, friabilitas fere siccitatem. Ex his ergo ut eo, unde discessit, rh
30쪽
pertatur sermo alijsq; huiusmodi no .
tis,a me breuitatis caussa praetermissis, medicamentorum facultates explorare primo debemui, deinde cum humano corpore comparare. Prius enim philo
sophi personam induti, naturam medicamenti i viresq; sedulo pervestigare,s deinde ad nostrum corpus referre debemus . Atque ex prima illa Mimatione cuiusqi temperamentram, ex altera temperamenti gradus definiendi . Praesto sit exemplum, e re Fiscida accersitum. hanc cum ex aquea terreaq; substantia conflatam esse doceat philosophia,friguilam propterea esse iure optimo existimamus, Quatenus vero frigida sit, no-
auisse oportet ex humano corpote. nam si maxime, aut perniciose hominem rem
frigeret, quarto gradu summeq, frigida statuetur. Si vero impense quidem,
sed tamen citra aut perniciem, aut ma
gnam uesionem, ordine tertio. At si plane qui in innoxie, perspicue tamqui omnino manifeste, ordine secundo . Si demum penitui infirme obscurem primo gradu frigid existimabitur. De icuta