장음표시 사용
51쪽
s a Persis Treui ExerciZ tyro tuo aliqua ratione accomodare posses, ut tu mecum de violis, ita ego de butyro tecum sentirem . neque eniae haec nostra dissentio Empedoclea Mabras es, Ceterum, Roderice, i iberius tecum loquar, oportet. Pugnantia de butyroloqui videris, aut saltem incongrua is, Vltro fassus es, exiguam hoc haber purgandi iacultatem, sero mistum non mediocrem nancisci . Conserto haec cu ijs , quae de caseo butyrato a te nuperscripta sunt. Butyrum ibi, aut potiu3butyri guttulas, per se debiles, ac plane effoetas, in caseos a compactaq; substan. tia ad purgandum jnepta, imo ad colit
bendam aluum plane apta , coarctatas aluum purgare affirmas. Hic vero easdem butyri guttulas ad hoc, ut purgent, humore misces, caseo plane contrario.
Ibi cogis coarctam; butyrum; hic laxas
ct fundis utrobiq; purgationiS caussa , . Mehercule si ut Protheus varias contrariasq;formas, ita istud butyrum diuersas indueret pro arbitrio sacultates. si non propriae naturae, sed iubentis nutui ob -
52쪽
de Sero lactis. sstemperaret , quaecunque iuberentur, illico butyrum exequeretur, non posset ,
ita vivam, tam varia praestare, tam contraria: non posset tam facile ac prompte sese diuersis contrarijsq; accomodare, Sed hoc ipse nec assequi, nec ullo modo animo comprehendere possum,Butyrum
debile est ex sese ad purgandum , O Ocnisi largius sumptum aluumsoluit c sunt re 'estua verba cap. 3. & tamen vel pauculum caseo mistum valentius purgatrpurgat valentius & sero mistumi Iam vero oblinteodo , lubricandoque, & emolliendo butyrum soluere adstrictam aluum, omnino existimo. Etenim si, humore absumpto, arescant in intestinis& compingantur excrementa , indeq; extrudi propterea non possint; sane praeterfluens butyrum unguine suo non modo lenit & humefacit exiccatam &quasi asperam aluum, secibusq; viam lenem ac lubricam sternit: sed etiam ipsa emollit excrementa aptaq; reddit ad exeundum . Haec, non alia , est butyracetas,
purgandi se cultas quam, licet posteriori ordine, libuit in apponere,ne, ut ait ille,
53쪽
Persis Preui hxercit. - Inchatus ct impastus potue; cibos accubuisse in hac mensa viderer. Derum de Butyro, de quesero: Dioscoridis O Galeni loca perpens Messa lux data .
CAR VI. Tibi fidem non abrogo de Galeni
verbis , od a coactis serum de- s it satis aluum mouere. Multo minus de verbis Dioscoridis, quem sat scio lib. a. cap. 6 a. quae tu affers , haber verba. ea haec sunt: lac quodcunq; erum continet implicitum: quod obi discesserita lacte,multo potentissimum redditur ad purgationes. Vterq, auctor, serum ala ete, ut ais, separatum purgandi vim habere scribunt. Separatum autem,inquis, a caseo, non a butyro : idq; sibi velliati Galenum & Dioscoridem. Longe alia mea est sententia. Perpendamus primo Galeni verba: auod a coactis dessui erum catis aluum mouere . Tria insunt
54쪽
tacti , caseus , butyrum, serum . Hoc . cum defluit, duo relinquit, non unum: caseum, butyrum. duo,inquam, ex Galeni mente, qui a coactis dixit. Quod si unum tantum relinqueret, hoc est, solum caseum, a coacto dixisset, non a coactis (compesce cachinnum : MORsatisfaciam tacite obscureq; obi j cient Id ipsum sibi vult Dioscorides: A Iacie
secessit stram et nempe a ceteris lactis, partibus, caseo butyroq; nam alioquia caseo dixisset. Neq, dicas, serum, a lacte separatum, non omnes exuisse butyri partes: sed aliquas sibi asciuisse, respuisse alias. &illarum quidem beneficio aluum purgare : quia idem, & quidem verius,de caseo ipse affrmabo . nam serum a lacte iseparatum plus casei, quam butyri sibi
adiungit . Hoc tu negate non potes, cum afferas, totam illam molem,quae, a
seroso humore separata, in distilla torio vase subsidet, merum esse caseum: cumq; butyri guttas ne Lynceus quidem aut Argus in sero videre possit. Iam vero cum caseus alui cohibendae vi praeditus
55쪽
s o Persis Trieui Exercit. sit, utiq; serum ab ijs,quae a lacte discedens secum ducit, cohibentem potius, quam laxantem seculiarem mutuabitur. Haec sit de sero a lacte separato Gale, num loquutum esse censeas. Si vero ac curatius Galeni locum attendens, de eo dem mei sero, non a lacte, sed a caseo seiuncto sneque enim omnino eadem
res est; saltem quo ad disserendi modum spectat eum loquutum esse velis,ut vere loquitur , magnam offendis in libello
tuo contradictionem. Etenim cum Galenus ait, Caseos recenter coactos cum me
lesumptos ante alios cibos aluum subducere tu butyri remanentis beneficio id a recenti caseo pra stari scribis . Cum
vero subdit Galenus ibidem S aeuod a coactis(caseis defuit, serum satis aluum
mouere: tu A coactis, inquis , a que butyri extractione. I taque hoc posteriori loco ais, butyrum una cum sero de fluere ac discedere a caseo: priori vero loco cum caseo remanere . Quod si butyrum aeque & in recentem caseum, &in extractum serum affatim & abunde(nam non nisi largius sumptum aluum soluit
56쪽
de sero imis. STse uiti sunt tua verba cap. 3. sese inserere, volueris 1 cauendum est, ne caseariam artem peruertamuS: perperam cotigamus caseum, separemus serum, colligamus butyrum. Etenim si ex arte haec praestemus, butyii non multum in caseo, pauculum vel nihil in sero relinquemu S. Quod si in illo, ut purget, copiosum butyrum relinquere libeat;omnino necesse est,ut serum eodem spolietur . neque enim utrobiq; affatim & uberrime : &nisi uberrime, omnino impotens est, omnino effoetum, ut lateris monitus a Dioscoride. Adiungis Mesuae verba, quibus tuam sulcias ad Galenum & Dioscoriden
explanationem . ea haec sunt ex recta ,
perspicua, elegantique Silvis interpraetatione . Fit autems serum ex lacte eburit rato, sue a quo pingue innatans secretum est, quando lubricitatis cauisam ex
partibus excretorijs auferre volumus ex lacte non ebut rato, cum eas partes lenire
magis ac lubricare studium est.Quid putas sibi velle Mesue hisce verbisZ ex sero cum sumi debet ad purgandum but rum
57쪽
s 8 Persis Uretii Exercit. non extrahendum tua sunt verba . Ego
longe aliud eum sibi velle,& existimo & sprobo . Exhibetur serum (vt tecum loquar ex hoc Mesuae loco butyro adempto, & non adempto butyro. illud cum excretorijs membris lenitate non est opus: hoc cum lenitate opus est. Itaque duplici modo ex Mesue ad purgandum exhibetur serum, ebuty ratum nempe, di s
butyratu . Ebutyratum, cum praeter purgatione nullo alio opus est: butyratum, cum pr terea exsiccata asperaq, membra lenire consilium est. Non raro enim saccidit, ut membra purgationi seruieni ita prae febrili , vel alio calore ita scabra sint arefacta, asperaq; (ut eorum naturae patitur ut obliniente aliquo & lubricantes butyro aliouel indigeant . alioqui
enim tum quae in eis conclusa exaruerunt, excrementa; tum quae aliunde eo
prolabuntur, inde elabi non possunt. Sed de Mesut loco inferius . Serum , addis, melius purgat lacte solo , aut butyro solo , utpote quod melius intestina abluat. Si serum est aqua,ex se ad purgandum omnino inepta, solius admisti
58쪽
butyri beneficio purgans , ut superius probare conatus es , non abluendo purgabit, sed obliniendo, lubricando . hqc enim est butyri facultas. Quod si purgat abluendo , sane purgandi vii nolo ex butyro, sed ex sese. At, inquies, utroq;purgat modo:
Serum An solum ad Purgandum ., An etiam ad Alterandum apud Veteres VIurpatum/Hippocrates,Galenus, Me
CAP v T v II. SE RV M non solum ad purgandum,
sed etiam ad alterandum apud veteres in usu positum, ex Mesuq mox allatis verbis probare contendes . Nuoniam,m us, Messes verba prae manibus habemus,quibus ex lacte ebut ratoseram ad labricandam aluum accipit, em nomaebat rato autem ad lubricitatem impe.diendam antequam talerius perga I,
59쪽
considerare oportet, iam tempore Meses serum cosueuisse accipi ad alios usus prae ter purgationem. Hqctu : cui primo quidem condono latinitatis crimen ebut rato, non ebut rato, vel potius alio culpam derivo, in impressores. Sed vereor, ne tantam illi culpam sustinere possint: praesertim si haec conserantur cum ij , quq pagina 3 o. a te scripta sunt.Sed sde latinitate hahenus. non enim hic co-silium est in alieno foro litigandi, sed in medico: ut ne videar, obuius,omissa bpera, pedem insequi . Perpendamus ergo mentem verbaq; Mesuae . Hic ait purganti sero miscendum esse butyrum: seu
mauis dicere, butyrum ex eo extrahendum non esse,cum lubricitate opus est partibus excretorijs, eis nimirum exsiccatis . Cum vero eae partes lubricitate non egent, sero ebutyrato purgandae. I cc si attendas, reperies profecto, serum ad unum tantum usum a Mesue usurpam tum, ad purgandum: ad lenitatem vero exiccatis partibus affricandam butyrum esse adiunctum.Ecce alium usum,
quem sero itibius, butyro tribuendum. Haec
60쪽
Eqc ita sese habere, idque velle sibi
Mesuem , patet apertissime eius verba consiliumq; diligenter perpendenti. Ait Mysue, duplici modo parandum eo se, exhibendumq; serum: primo ebutyratum , hoc est, extracto butyro ; idq;cum oportet causa lenitutis a membris expuli onem ab cindere: nempe, ut clarius cum Silvio loquamur, cum ex partibus excretorijs auferre volumus lubricitatis
caussam . Causa autem lubricitatis ex huiusmodi partibus per serum auferenda, nihil aliud videtur esse, quam pi guis lentusq; humor ac pituitosus , vel non absimilis, qui partibus illis adhaere scens lubricare possit . Cum ergo huiusmodi humorem, vel quidquid sit aliud, ex ijs partibus auferre consilium est ,
ebutyratum serum adhibemus, siue ex lacte ebutyrato serum curamuS paran dum . Alioqui enim butyrum, sero mistum, retundendo seri acri muniam, he- . hetandoq; nitrositatem, attenuationem, abluitionem, abstersionemq; qua ad humorem illum pinguem lentumue Euacuandum opus est, impediret. Cum Th