장음표시 사용
151쪽
Nam praeterquam, quod praesentia et species corporis non denegat, quin claro et inclito sanguine cretus sit, afflinituis etiam tangit Serenissimum Dominum Regem Bohemiae, ori mazima benen Olentia aspicimur. Cupientes namque ut ita cellentiae auae ubique terrarum eveniat, harum nostrarum patentium literarum seris amicos rogamus, Fidelibus autem et subditis nostris praecipiendo mandamus, ut praefatum Dominum cum omni comitiva sua, per quascunque civitates, Oppida, ca8tella, pontes, pa8Sus, Portus, aquas, flumina, palatas, et quaelibet alia loca vestra, seu vobis
commissa, euntem, stantem, et redeuntem, dis noctuque, tam per terram, quam per aquam, et tam pedestrem, quam eque8trem,
simul et divisim tractare et expedire, tractariqus et expediri faceres placeat et velitis, tute, secure, libere, honorifice, comiter, favorabiliter, et expedite, sine solutions alicujus dacii, pedagii, fundinavis, restariae, transitus, vel stabellae, omnique alio impedimento et molestia cessante penitus et amsta. Sicut de amicorum benevolentia, si liumque ac subditorum plens speramus, amplissimeque confidimus. Datas in nostro Ducali palatio, die sertodecimo
mensis Decembris, Indico XV. MCCCCLXVI. Nona die conscensa navi, Venetis discessimus, et Mestriam urbem, quae duobus milliaribus a Venetiis distat, in littore quod
Veneliis proximum est, Sitam, pervenimus, Hinc navibus relictis, omnes et Dominus quoque pedibus Τer vi Si una, quo equos, ut dictum est, praemiseramus, prosecli sumus. Jervisio' Sic gallum
Sacillum in mappa) viginti quinque millibus passuum abest; oppidum est in planitie positum, quod praeterfluit Li quentia amnis. Inde
discedentes a latere vidimus urbem nomine Spem bergam, eam praeterlabitur fluvius nomine Τila ventum. Sictallo San talen a m viginti quinque millium iter est. Id oppidum est exiguum. muro circumdatum, sub montanis situm. Ab eo Clangam petentes, transivimus urbem viae impositam nomine Peus e dorsum, et alteram sub montibus sitam, Clema indiciam, quae etiam viae, qua transivimus, alacet. Saniatena
clausa viginti quinque millibus passuum distat; castellum est
parvum, inter montes maximos positum, 'quod torrens quidam alluit. Ea clausa est Venetorum, admodum munita, nam monteS muris
152쪽
ditione in Caesaris provincias, aut vicissim ex Caesarianis serris in Venelas, montibus altissimis obstantibus, iransire queat, nisi per illam clausam. Quae adeo militum et tormentorum praesidio firmata est, ut illum, qui eam expugnare voluerit, magnas opes et vires habere oporteat. Clausa Ponthavium Pont a seli in mappa septem sunt millia passuum: vicus est inter eosdem montes, quem rivus ponte lapideo stratus alluit. Is vicus ab altera parte Forum Iulii, ab altera Carniolam, quae Episcopo Pambergensiparet, allingit. Ponthavio Maluercu in uno milliari Germanico distat. Ibi finiuntur milliaria Italica, et incipiunt Germanica. Is vicus montibus Subjacet. Maluerco Vi II ac um quinque milliarium iter est. Urbs est in plano posita, quam a latere amnis Dravus alluit, ponte ligneo junctus. Haec urbs viae, quae Venelias fert, imposita est. In iis montanis, qua transivimus, habitant maxima parte homines strumosi, inter quos rari sine strumis reperiuntur, nisi externi. Villaco Clagen surtum proficiscentibus lacus occurrit duorum milliarium longitudine, et latitudine non exigua, qui aliquot Dominorum ditioni subjectus est. Eum a dextra, Gratium petentes, reliquimus. Villaco Clagen surtum quatuor sunt milliaria. Oppidum est muro cinctum, in planitie Silum, non adeo amplum, quod praeterfluit torrens nomine Glan, ponte Iigneo non longo stratus. Clagen surto Vel marcum quatuor milliarium intervallo distat. Oppidum est in colle montibus subjacens, non m3gnum, Domini Georgii stilioni subjectum. Velcmarco Trag burgum quinque disjacet milliaribus. Vicus est inter montes positus, arci in monte impendenti subjectus, quem amnis haud exiguus praele fluit, nomine Drau, juxta quem iter legimus tamdiu, quoad ista montana Superaremus. Tragburgo CalenWurogvaldum quatuor milliarium intervallum est. Hic vicus montibus subjacet, citra quem, Gratium a Veneliis petentibus, arces duae a sinistra et tres a dextra occurrunt. CalenWurcgualdo Leibnicium quatuor milliarium spatio abest, id castellum in plano positum, torrente, qui Sovum dicitur , irrigatur. Supra quod jacent quatuor arces, Omnes uno munimento circumdatae, alque in uno monte silae, quae trium Dominorum ditioni sunt subjectge: una est Episcopi Salisburgensis, altera Episcopi Secan, tertia Potheimii. Id castellum cum arcibus quatuor milliaribus a Gratio abest. Leiunicio Gratium
153쪽
qualuor milliarium iter est. Urbs haec est ampla arcem habens, quam duo propugnacula ante eam erecta muniunt. Ea urbs ab altera parte montes, ab altera planitiem prospectat se et Mura amni,
qui ponte ligneo jungitur, irrigatur. In hujus amnis ulteriore ripa Stiria provincia inchoatur. Gratii Imperatorem, Frideri cum tertium intelligit), Principem
Mis niae, et Ducem Albertum ossendimus, spectaculis equestribus edendis in lentos, in quibus deni adversus denos concurrerunt. Ibi etiam Johannes Zeliroviensis decurrit cum quodam Germano, nomine Rimber gero, qui pro sorti et valido de- Cursore existimabatur. Ad id spectaculum Dux Alberius suum equum concessit Johanni Zeliroviensi. Eam pugnam spectavit Caesar, Dux Alberius, et alii plurimi Barones et Nobiles. Cum decurreretur, Germanus ille equum sub Domino Iohanne confodit, Sed ipse praecipiti admodum casu a suo equo deturbatus est, ut id magnae admirationi Caesari et aliis esset, Iohanne lamen immolo
Die quarta Dominus cum principe Alberto, et Episcopo
Patavi ensi orarunt Caesarem, ut Scha scheonem equestribus insignibus ornaret, quod si ali in impetratum est. In arce Gracensi Caesar ut plurimum commorari consuevit. Cum eo venerit, paucos Secum cubicularios in arcem aSsumit, reliqua familia in urbem relegata. In hac arce preliosiores Caesaris thesauri custodiri dicuntur, sed ii non sunt nobis commonstrali, uti apud alios Reges, praeter unam vestem Damascenam rubeam, cujus oram maeandri ex unionibus et gemmis contexti
palmi latitudine circumibant. De ea ita consiliarii Cae Saris praedicabant : si Caesari pecunia opus esset, eam vestem oppignorari posse plus quam pro quingentis millibus aureorum, nam aliquot geminas in ea Ostendebant, quae vicenis aut tricenis millibus con- fila re dicebantur. An ita vere Sese res habeat, ignoro, illi quidem ita reserebant, sed nos parce fidem huic rei adhibebamus. Quinta die Gratio discessimus, et quatuor milliarium itinere consecto Frunt aut enum venimus: vicus est in montanis Stiriae situs, et Mura fluvio alluitur. Ad eum Gratio tendentes, a dextra Conspeximus Phan bergam arcem, quae Caesarianae ditionis est. Inde Brucam tria sunt milliaria. Oppidum est et arx in monte Supra oppidum sita. Id in montanis positum eodem Mura fluvio
154쪽
alluitur. Gratio usque in id oppidum eo numine prosecti sumus. Bruca Coppen bergam uno milliari venimus, vicus est, quem Murcius fluvius irrigat. Ei vico duae arces conjunctae imminent, quae Domino Stumber gero parent. Ille amnis duobus pontibus ligneis non longis juxta dictum oppidum jungitur. Coppenberga Mercgens chlagum quinque milliaribus disjacet. Castellum est in montibus Stiriacis, quod idem fluvius, qui Coppenbergam, alluit Meregens blago Schol vinum sex milliaribus, Schoisino Neu stadium quatuor milliaribus distat. Νeusta dii arx est, in qua Caesar saepius commorari consuevit. Haee urbs jacet in confinio Austriae, Stiriae, et Hungariae. Di offendimus uxorem Caesaris, ad quam literas habebat Dominus a traire ejus Rege Portu galliae. Ea Dominum humane excepit et omnem comitaliam, blandeque cum Domino colloquebatur, de Dalre suo perquirens, et quomodo Domino Porlugallia placuerit, quamque benigne a fratre suo iractatus sit, percontans. Cui Dominus respondit: Se a Dalre ejus Rege Porlugalliae liberaliter et eomiter habitum esse, atque duobus equis elegantibus, quos sibi in diversorium misisset, et insuper binis Aethiopibus et Simia,
quae lanium a Rege expetivisset, donatum. Praeterea per omnes regias provincias tutum et Iiberum commeatum sibi concessum fuisse, usque ad limiles Hispaniae. Hos sermones conjunx Caesaris propenso et laeto animo audiebat. Νam cum eas regiones petituri essemus, eadem literas Domino ad fratrem suum Regem Portu- galliae dederat, propria manu exarataS. Ex ea urbe Dominus discessurus, praemisit Scha se honem ad Regem Georgium et Reginam Iohannam sororem suam, qui denunciaret, se ex peregrinatione reversum Neusladii apud Conjugem Imperatoris esse. Cum Νeu stadii essemus, deducti sumus in Monasterium novum, quod Caesar sibi ad sepulturam extrui curaverat, jamque eo tempore sepulchrum praeparatum erat. Lapis, quo sepulchrum claudi debebat, mille et centum aureis conflare dicebatur. Postea aseendimus turrim, et eam campanam, quae aureos circulos habet, spectavimus. Qui hoc pacto ad eam eampanam devenisse seruntur: mercator quidam locuples advexerat in eam urbem aurum, quod masgae aeris inclusum erat, idque cuidam civi custodiendum tradiderat. Sub id tempus io ea urbe conflabatur Diuitiato by Cooste
155쪽
campana, ad cujus magnitudinem cum aliquantum aeris desideraretur, ille civis, qui id aurum custodiebat, ignorans aurum aeri esse inclusum, Senatum adiit, dicens: Ego aes conflationi campanae competens domi meae habeo, quod tamen non est meum, sed meae fidei commissum. Eum illi rogabant, ut illud aes sibi usui daret, quo campana persici poSSet, Se eum mercal Ore, postquam venerit, rem composituros, et pecuniam convenientem soluturos. Id, ut orabant, factum est. Deinde cum mercator advenisset, et aes suum ab eo, cui asservandum tradiderat, repeteret, respondit ille, id amplius penes se non esse, nam Se illud civibus, rogatu eorum, quos ad conflationem campanae aes tale deficiebat, mutuo dedisse, id lamen illi, pro ipsius placito, a civibus exsolutum iri. Haec ille audiens, orabat hospitem ut sibi campanae conspiciendae copia fieret. Eo cum deductus esset, conspicatus illos circulos aureos, interrogabat hospitem dicens: quo pacto hoc aurum ad campanam devenil quonam convenienti prelio mihi ab hae Republica meum aes exsolutum erit Τ nam vides aurum admixtum aerisuisse. Tum subjunxit: Sed cum jam factum sit, nullum pretium pro aere reposco, praeter id lanium, ut in mei memoriam, tam pauperi, quam divili, gratis hac campana exequiae celebrentur.
Neustadio Τ a e r in a e quatuor milliaribus absunt. Inde Vienna itidem quatuor. Ea caput est Λustriae, in plano sita, quam alluit Danubius fluvius. Vienna Bl a l n a in vigintis eptem milliarium iterest, omnibus notissimum.
156쪽
Hie describitur visitatio Totius terrae Sanetae, quam hujus tempories peregrinatores perlustrant. Sciendum autem QAt, qui locus Signo cruciAtali '- Dotatur', ibi esse remissionem et Iiberationem ab omni peccato et paena. Sed quae loca tale signum adscriptum non liabent, ea indulgentias in septennium, quadraginta et septem dies concessaes obtinere. Eae induIgentiae bis Iouis sunt attributae a beato Sylvestro Papa, rogatu Constantini Μ gni Imperatoris, et divae Helenae matris ipsius. Prima pertaminatio et visitatio incipit a Inpha Hierosolimam NSque. Primo in urbe Ioppe vel Papha Petrus Apostolus ad vitam
revocavit Τabitam ministram Apostolicam. IVon procul ab ea urbe locus est, ubi divus Petrus pisces capere erat solitus. Item in urbe Lidda templum est Sancti Georgii, ubi excruciatus erat. Ibi etiam est locus, ubi Petrus sanavit Aeneam Paralyticum. Item urbs Bamula, Castellum Emaus. Ibi est locus, in quo duo discipuli Christrnm ex fractione panis agnoverunt. Ibi est etiam sepulchrum Sancti Cleophae, qui istorum duorum discipulorum unus erat. Ιlidem urbs Ramatha, ex qua Iosephus nobilis ille, qui Christum de cruce deposuit, oriundus erat. Illic est templum et Sepulchrum Samuelis Prophetae.
157쪽
Visitatio merosolymorum, uti isthaec conviciuntur:
In sacra Hierosolymi lana urbe templum est, quo conlinetur sepulchrum Domini, ubi est mons et locus supplicii, in quo Christus crucifixus est l. Itidem locus, ubi Christus linteis involutus, depositus et unetus est l. Item sepulchrum Sacrum, in quo Christus lumulatus suerat, unde a mortuis triumphans resurrexit f. Locus ubi Christus sese manifestavit Mariae Magdalenae in habitu hortulani. Sacellum Dei parae virginis, ubi Christus primum ei apparuit, in cujus senestrarum una est columna, ad quam Christus deligatus in domo Pilati, flagris caesus suil. Carcer Christi. Locus ubi vestis consecta suerat. Sacellum Sanctae Helenae, Templum ubi crux Sacra, corona, clavi, et lancea Longini reperta est l. Item alia columna, ad quam
Christus alligatus erat, cum spinea corona coronaretur. Locus
ubi inventum est caput Adami, in medio orbis terrarum. Demextra templum sunt quatuor sacella: primum beatae virginis et divi Iohannis Evangelistae, secundum Sanctorum Angelorum, tertium Sancti Iohannis Baptistae, quartum Sanctae Mariae Magdalenae.
Visitatio totius urbis Hierosolimitanae.
Extra portam est lemplum in vico, ubi est saxum, in quo Christus crucem gerens quievit. Domus divitis ejus, qui Lazaro micas mensa decidentes denegabat. Bivium ubi Iudaei Simonem ad portandam crucem adegerunt, et ubi Christus deposita cruce, conversus ad mulieres, dicebat: Nolite me de stere, sed vos et filios vestros. Locus ubi virgo Maria stans manibus prae dolore gestieulabatur, cum Christum crucem portantem conspiceret. Item duo saxa eandida, in quibus Christus crucem portans paululum acquievit. Item Ludus literarius, ubi Virgo Maria literas didicerat. Domus Pilali, in qua Christus condemnatus, flagris caesus, coronatus, et morti adjudicatus suit '. Domus Herodis, in quam Christus adductus Iudibrio habitus, et contumeliae causa candida veste indutus fuerat. Item Iocus, ubi Christus Mariae Magdalenae delicta remisit. Piscina probatica. Item Τemplum Domini, in quo Beata virgo et Christus Deo consecrati sunt, et in quo Christus
cum Doctoribus disputans, cum amissus esset, a parentibus repe Diuitiaco by Coos e
158쪽
lus est l. Aedes sanctae Annae, ubi virgo Maria nata est l. Porta Divi Stephani, qua ad mortem ductus est. Item aurea porta, qua Christus die Palmarum Hierosolumam inveetus est.
In valle Iosaphat est locus, ubi Divus Stephanus lapidibus est
obrutus. Item Cedron rivus, cujus Evangelista mentionem dicit, trans eum lignum sanctae crucis mullos annos iter lactentibus transitum praebebat. Item templum et sepulchrum Dei parae virginis l. Locus ubi Christus ter parentem coelestem adoravit.
In monte Olivarum est hortus in quo Christus comprehensus et vinctus est. Item locus in quo discipulos commorari jussit, dicens: Manete hic et orate. Item locus ubi divus Thomas laniculum a Maria virgine in coelum ascendente accepit. Locus ubi Christus Hierosolymam deflevit. Item locus in quo Angelus Domini attribuit virgini Mariae frondem palmeam, dicens: Hac die in coelum tolleris. Item locus, qui voeatur Galilaea, ubi Christus undecim Apostolis apparuit. Item templum et locus, ex quo Chrisius in caelum ascendit. Templum et Sepulchrum Sanctae Pelagiae Virginis. Bethphage. Item templum Sancti Mathei, ubi Apostoli umbolum Suum composuerunt. Templum, in quo Christus discipulos suos orare docuit. Item locus, in quo virgo Maria fessa quievit, cum sacra loca inviseret. Templum Sancti Iacobi minoris, ubi se Christus illi manifestavit die resurrectionis, et in quo postea idem Iacobus tumulatus est. Ibi etiam Zacharias propheta Sepultus est.
In valle Siloe sons est, ubi virgo Maria lintea purgavit, cum Christum in templo consecraret. llem sons Siloe, ubi caecus visum recepit. Item loeus, ubi Esaias propheta a Iudaeis dissectus est. unde non procul est locus sepulchri ejusdem. Item Ager Dei
qui triginta argenteis emptus ESt. Diuitiato by Cooste
159쪽
In monte Sion est locus, ubi Iudaei corpus virginis Mariae eripere volebant Apostolis, eum exequias ejus celebrarent. Item locus, in quo divus Petrus lachrimabalur, cum Christum abnegasset. Templum Sancti Angeli, quod fuerat domicilium Annae Summi sacerdotis, in quo Christus condemnatus, pulsatus, et verberatus suit. Item templum Salvatoris, ubi suerat domus Caiphae principis 8acerdotum. Ibi Christus accusatus, condemnatus, sputis laedalus, facie velata in caput caesus, et a Petro ter abnegatus est. Τemplum Dei parae virginis, ubi Christo in coeIum ablato, duodecim annos vilam egit, et ibi mortua est l. Locus ubi Iohannes Evangelista coram virgine Maria missam administravit, et ubi Sanctus Mathias ad munus Apostolicum delectus est. Item locus orationis, ubi Beata virgo orare consueverat. Locus ubi secundo sepultus est Sanctus Stephanus cum Gamaliele. Locus ubi Christus Apostoli S concionatus est. Locus ubi Virgo Maria sedebat, filii sui concionem audiens. Item sepulchra Davidis, Salomonis et aliorum regum. Locus ubi agnus Paschalis assalus est. Item Caenaculum, ubi Christus cum discipulis agnem paschalem manducavit, et Sacramentum altaris instituit, consecravitque l. Locus ubi Christus discipulis pedes lavit, dieque ascensionis tarditatem fidei et duritiem cordis eorum increpavit. Item Locus ubi Apostoli die Pentecostes Spiritum Sanetum acceperunt l. Item Locus ubi Christus apparuit Λpostolis et divo Τhomae, penetrans ad eos per januam clausam. Item Locus, in quo Divus Iacobus major decollatus est. Locus ubi Christus tribus Mariis apparuit, salvere eas jubens.
Bethlemiae isthaec monumenta visuntur: Primo diversorium irium Regum. Locus in quo stella tribus Regibus apparuit. Item templum, ubi natus est Elias Propheta. Sepulchrum Rachel. Τemplum Mariae virginis, in quo Christus natus est l. Praesepe Christi 't.
Locus ubi Christus circumcisus est. Locus ubi stella evanuit. Sacellum Sanctorum adolescentum, et Sepulchrum eorum. Τemplum Sancti Νicolai, in quo est sepulchrum Sanctae Paulae. Τemplum Dei parae virginis, ubi Angelus Iosepho iter suscipiendum in
160쪽
Aegrplum mandavit. Templum sanctorum Angelorum, ubi Pastoribus de nativitate Christi annuntiatum suerat. Sepulchra duodecim valum. Caenobium Sancti Sabae.
Belaniae est sepulchrum Lagari, ex quo eum Christus evocatum vitae restituit f. Domus Simonis Leprosi, in qua Sancla Maria Magdalena pedes Christi unxit. Locus ubi Martha ad Iesum dixerat: Domine si tu hic adfuisses, frater meus mortuus non esset. DomuSSanctae Marthae. Domus Mariae, ubi habitabat, ad quam Martha dixit: Magister venit et te Vocat.
Primum ibi spectatur Monasterium Sancti Ioachimi, Patris Mariae virginis. Mons vel deserium, ubi Christus quadraginta dies et quadraginta noctes jejunavit f. In vertice ejus moniis locus est ubi Christus a Diabolo tentatus est. Urbs Hiericho, ubi Christus in aedibus Zachaei epulatus est. Item locus ubi Christus caeco visum restituit. Caenobium Sancti Iohannis Baptistae. Fluvius Iordanis, in quo Christus baptizatus est. Caenobium Divi Hieronrmi in deserto. Mare mortuum, ubi quinque urbes subsidente terra undis haustae sunt. Trans flumen desertum, in quo degebat Sanela Maria Aegyptiaea.
In montanis Iudaeae est Monasterium Sanctae Crucis, ubi lignum illud crevit, ex quo Crux labricata est. Domus Simeonis Saeerdolis , qui Christum in templo suscepit. Τemplum divi Johannis Baptistae, quo virgo Maria ingressa Eligabetham salutavit, et dixit: Magnificat anima mea Dominum ete. Item locus, ubi Iohannes Baptista natus est l. Domus Zachariae, ubi labellis acceptis scripsit: Iohannes est nomen ejus, et dixit: Benedictus Dominus