장음표시 사용
121쪽
proderer cum id monasterium landari caeptum est, Genitricem Dei, lapides suppeditantem, in forma virginis manifeste laboratoribus apparuisse. In eo coonobio haec spectavimus: primum monstratae sunt nobis variae Sanctorum reliquiae, deinde calix ex puro auro conflatus, et gemmis adornatus, quem ex dono Regis Pori u galliae habebant: eo majorem nunquam conspexi. Vidimus et loculum, in quo corpus Dominicum consecratum asServari solet, quem Monstrantiam quoque nuncupant,) tolum aureum, et gemmiSinterlucentibus disterminatum, tanta magnitudine, ut ab uno homine allevari nequeat. Contemplati sumus et spinam roseam, frondes vel virgulas ex puro auro habentem, quae bene magna erat. Haec
omnia Rex Portugalliae, qui tunc regno praeerat, apud quem nosluimus, donaverat. Namque ibi pater et mater ipsius conditi jaceni, et ipse eum vita defunctus suerit, ibi sepeliendus est, sepulchrum enim jam praeparatum habet. Et regi AIphonso nomen est. Illud eoenobium urbem aliquam amplitudine repraesentat , in quo singulis diebus missae minimum centum peraguntur, diebus ultimae Coenae Christi, et altero Passionis ejusdem memoria insignibus, sabbathoque insequenti exceptis. Hoc monasterium est opulentum resque necessariae in eo, ut in urbe nonnulla, inveniri possunt. Guadalupa Bedros uin septem milliarium intervallo disjunctum est: hic pagus inter montes magnos jacel. Bedroso Pontem Are hi episcopi duorum milliarium itinere pervenimus: pagus est amplus, quem praeterfluit Τagus amnis, ponte lapideo junctus, cui impositae sunt turres duae elegantis structurae. Ibi vicissim montibus superatis, plana alligimus. Ponte Archiepiscopi Τ a I a veram sex elint milliaria: urbs est arci conjuncta, in campestri loco posita, quam idem Τagus irrigat. Ad eam iter est per vineta et Oliveta, quae a duobus lateribus urbem circumdant. Talavera Burvionum octo milliaribus abest, pagus est in eonvalle po8ilus. Burviono Toletum quarto lapide disjungitur. Urbs est arcem habens, colli planitie circumdato imposita, quae, quod ad munitionem, vix ulli Castiliae urbi secunda est. In ea templum est pulcherrimum, in quo multae Sanctorum reliquiae asservantur. Fama est, cum quondam hanc urbem Ethnici cepissent, templo huic eos propter elegantiam pepercisse. Sed haec urbs ab Ethnicis vicissim recuperata est, cum Alphonsus ejus templi Archiepiscopum
122쪽
ageret. Τempore quodam, cum die Νalatiliorum Christi divus Alphonsus primitium suum sacrum celebraret, serunt apparuisse ei genitricem Dei, vestem missalem Osserentem, qua ille tantum ipse, et non alius, in administranda missa uteretur. Τοlelum Tagus fluvius praeterlabitur. Inde Cabania sum tribus milliaribus abest: pagus est in plano, colli imposilus. Ηino Xetasam septem milliarium iterest, hic pagus quoque est campestris. Xetasa Madridum duobus milliaribus disjunctum eSt. Id oppidum locis campestribus in colle jacet, non admodum amplum. Madrido Alcata de Henares sex milliaribus disiat, oppidum est et arx, ab altera parte planitiem, ab altera montem altissimum prospectans. Inde Guada latara quarto abest milliari. Urbs est, quam incolit Marchio quidam, nomine Iacobus, proe rum regni Castiliae haud postremus, ubi aedes habet magnifice exaedificatas. Urbs haec in convalle inter montes sila est. Gua-dalaiara Hi tum quatuor sunt milliaria. Urbs est arci supposita, ipsa jacet in deelivi moniis, arcem impendentem loco allo habet. Hila Siguentiam septem milliarium iter est. Haec urbs arci adjuncta et in convalle sita inter montes, Episcopi Siguenciani ditioni paret, quae munitione et amplitudine cuivis urbium Castiliae comparari potest. Siguentia Medi nam celi quatuor milliaria
Εa urbs et arx in montanis loco allissimo imposita est: ibi habitabat Comes quidam. Haec quatuor milliaribus abest a finibu
Ab ea urbe iter est per terram Ellini cor uis qui magnam
regionem obtinent, nullumque Christianum inter se patiuntur habitare. In eo itinere tres arces in sinibus sitae conspiciuntur. Medi naceli Mon real um quinque distat milliaribus: pagus est, cui arx imminet, inter montes jam in Aragonia silus. Ultra eum pagum saxa ingentia limites Aragoniae et Castiliae designant. Eum pagum ingressi, primum terram Aragoniam attigimus. Monrealo Bubter cam venimus qualuor milliarium itinere. Is pagus, arci impendenti subjectus, inter eosdem montes jacet, quem praeternuit torrens nomine Schalun, primus ab eo Aragoniae latere.
Bubierca olim Bilbilis, nune Calatayud tribus distat milliaribus Oppidum est in montanis situm, cui duae arces impendent. In Diuitiato by Cooste i
123쪽
ejus suburbio complures aedes in rupe excisae conspiciuntur. Ab ea urbe digressi, montibus rursum superatis, per quos quatriduum via dissicili iter fecimus, in plana devenimus. Calalayudo fit muniam, quinque milliarium intervallo Superato, progressi sumus: id oppidum non admodum amplum, in campestri loco situm est. Almunia Mu ela in itidem quinque sunt milliaria: pagus est in
Sarracenorum Grana tensium hi sunt mores: Unus eorum septem uxores habere, et si quae non placuerit, eam repudiare, aliamque ducere potestatem habel. Inter eos multi Iudaei habitant, cum quibus unanimiter vivunt. Regi suo, Si eis non probatur, imperium abrogant, Vel occidunt, aliumque ei sufficiunt, quae res frequenti apud eos in usu est. In ea regione lae minae sunt elegantissimae et formosissimae, sed viri valde deformes. Terra est bona et frugum serax. Delubra Suo more elegantia habent. Verum ad propositum.
Muela Saragosam Caesaraugustam Latini vocant) quatuor
sunt milliaria. Haec caput est Aragoniae, in planitie sita. ab una parte vinelis elegantibus, ab altera locis palustribus et uliginosis cingitur. Eam flumen magnum praeterlabitur, nomine Iberus, quod cum inundaverit, urbi aliquot millium detrimentum assert. Id ponte lapideo longo constratum est. In ea urbe ossendimus Regem Aragoniae cum filio. Posteaquam in diversorium ventum, et ab equis descensum esset, Rex extemplo eo misit Barones et Νοbiles. ministros suos, qui Dominum et comitatum ipsius honorificis humanisque verbis,
regis et suo nomine, exceperunt. Secundum ea consurgentes Dominum orabant, ne graveretur exponere, ex qua provineia vel
Regno esset ' Ex samilia etiam nostra sciscitabantur, quis 3 an princeps vel Rex alicunde esset quod tam honorifice in aulam Aragonicam advenisset Τum vero Dominus literas, quas ab aliis Regibus et Principibus, priusquam in Aragoniam veni SSet, acceperat, iis commonstravit. Quibus illi perlectis, magnum Domino honorem exhibebant, quod tam magnificas a Regibus et Principibus haberet commendationes, dicebantque ad Dominum: Si literas a Rege suo,
vel aurum, Vel argentum expetierit, nullam ejus preces repulsam laturas. Τum Dominus consurgens, maximas illis et Regi agebat gratias, quod tam propenso et benevolo animo in se essent. His Diuitiato by Cooste
124쪽
dictis, illi a Domino petebant, ut literas eas, quarum antea copiam fecisset, sibi committeret, se illas Regi commonstraturos, eam remadmodum gratam Regi suturam esse, fidemque dabant eas integras atque inviolatas ab se relatas et restitutas iri. Quod se Dominus perlubentem lacturum respondit, atque extemplo illis eas tradidit. Postera die iidem ipsi omnes ad Dominum redierunt, lilerasque relatas cum honoris exhibitione in mensa deposuerunt, gratias agentes, quod lanium Dominus iis tribuerit, et literas crediderit. Simulque munera Domino allulerunt, dicentes se a Bege Domino Suo milli, qui de nunciarent, quodcunque Dominus a Rege petiturus esset, ejus rei compotem futurum. Λd haec Dominus respondit: Amici charissimi l in primis regi domino vestro gratias ingentes ago, deinde et vobis, quod me cum comitatu meo, tantis honoribus dignum duxeritis. Ego quidem quantum ad me attinet,
a Regia Majestate nullum aurum nec argentum exposco, Sed R. M. meo et comitum meorum nomine, id lanium submisse oro, ut nobis R. H. symbolum suum attribuat, quemadmodum illud et ab aliis regibus ac principibus concessum est. Νamque ego cum hisce meis comitibus, non ea de causa ex patria mea prosectus sum, ut dona acciperem, sed ut aulas Reguin Principumque inviserem et perlustrarem. Die tertia venerunt ad Dominum, rogantes, ne aegre ferret, quod ipsi iam diu accessus ad Regem non pateat, Regem enim gravibus negociis nunc distineri. Magni lum in eo regno, cum nos ibi e8semus, molus erant.
Et regni proceres per jusjurandum in fidem et obsequium filii
regis adigebantur, ut ei, si Regi longiorem vitam sata denegarent, parerent, nam mulli certas ob causas contra regem rebellabant. Saragosae domus est eleganter et magnifice exaedificata, in qua Judicium regni haberi solet. Ea urbs est antiquissima, ita ut inter omnes Christiani orbis civitates nulla ea antiquior esse existimetur. Quae recepta est ab Ethnicis per Regem Galliae, ad quem multi principes et gentes originem Suam reserunt. Ibi captus erat Rex Ethnicorum, et postea supplicio assectus. In ea urbe quoque versalus est divus Iacobus Apostolus, Christi nomen Ethnicis praedicans, sed ejus conciones nihil proficiebant, converti enim ad Christi fidem nemo poterat. ConceSsum est tamen illi, ut sacellum Deiparae virgini extrueret, in quo ille ipse manu propria imaginem ejus delineavit, quae cum templo in
125쪽
hodiernam diem integra et inviolata exstat. Perhibent nullum sanum in nulla Christianorum provincia, quod Beatae virgini sacrum esset, eo vetustius reperiri. In ea urbe ad ignis alimenta utuntur lignis cupresseis, oleaginis, et Rosmarino frutice, nam ibi agri ubique Rosmarini et Salviae sunt seraces. Eam enim regionem per quadraginta et duo milliaria peragrantes nihil aliud ibi, quam RoSmarinum et salviam crescentem , vidimus.
Ea tempestate Regina cum exercitu urbes nonnullas obsidebal, quae Regi rebellaverant. Die quarta advenerunt ad Dominum de Baronum et equitum ordine nonnulli, qui ipsum eum comitatu ad Regem deduxerunt. Cum in regium ventum esset, Rex Domino Obviam progressus est in palatium quoddam, eumque honorifice excepit eum omni comitatu. Τum Dominus Regem, Omnium Regum et Principum, quos adierat nomine, per Heroldum, ut mos e Sl, salutavit. Deinde dixit Rex ad Dominum: Scimus et audivimus te aulas regum visitare et perlustrare, ut virum nobilem decet. Quapropter, amice dilecte, quamcunque rem a nobis postulaveris, ejus compos fies. Τum Dominus submisso Regem orabal, ut Sero mileSque suos umbolo regio cohonestare non gravaretur. Id
Se Rex libenti animo praestiturum promisit, et si quid amplius
munerum auri vel argenti deposceret, promptissime largiturum. Ad haec Dominus respondit: Serenissime Rex, non ideo patrios penales reliqui, ut ad eos muneribus locupletatus reverterer, sed ut aulis Regum et principum perlustralis. prudentior factus eos revi Serem. Id tantummodo a I . M. postulavi et adhuc postulo, meo et comitum meorum nomine, ut symbolum Τ. M. nobis consequi liceat. Eo Rex audito, statim ea adferri jussit, jam omnia praeparata. Quae manu capiens, omnium primum Domino illud sua manu imposuit, deinde et alios comites, qui cum Domino erant, singulos Se OrSim iis ornavit, subjungens: Hoc s3mbolo, quod nunc tibi et luis comitibus a nobis altributum est, plenam libi facultatem concedimus, ornandi viros bonos, et nobili sanguine prognatos, ea aut ori tale, ac si nos ipsi, in regio solio sedentes, id illis altribueremus, et id usque ad vitae tuae finem. Τum ingentes Dominus Regi gratias agebat, cum magno honore, suo et comitum nomine, quod eo munere dignos judicasset. Secundum ea Rex dixit: Hoc autem Symbolum ad hunc modum conservare debetis: Primum frequentes preces ad Deum effundite, deinde jejunio corpora veStra Diuitiaco by Coos e
126쪽
domale, pauperibusque stipem liberaliter largimini. His peraclis Dominus et alii comites, cum regi valedixissent, in hospitium reversi sunt. Postea quinta die Saragosa discessimus, comitantibus nos ductoribus, a rege attribulis, usque ad fines Cataloniae.
Literao Johannis Regis Aragonum.
Serenissimis et potentissimis Principibus quibusvis Regibus, Fratribus, Consanguineis et Amicis nobis charissimis Ioannes Boi gratia Rem Aragonum, Nanarras, Siciliae, Valentiae, Majoricarum, Sardiniae, Corsicas, Comes Barehnas, Dum Athenarum et Neopaterae, etiam Comes Ro8sihoms et Ceritamae, Salutem et prosperos ad nota successuas nec non Illustribus, Reverendis, Venerandis, Ecclesiasticis et secularibus Principibus, Ducibus, Marchionibus, Comitibus, Uicecomitibus, Baronibus, Nobilibus, Militibus, Capitaneis, Senescallis, Guhernatoribus, caeterisqus omnibus cujuscunque status, conditionis aut prae eminentiae existant, denotia nobis plurimum sincereque dilectis, Salutem integram ae dilectionem et omne bonum Oraicialibus vero et subditis no8tris quibuscunques, ad quos praesentes pervenerint, Salutem et dilectionem J Puta
nobilis Leo de Rosental de Hama, af is Illustrissimi Regis Bo-
hemiae, majoris experientiae gratia, et ut ex moribus diversorum regnorum meliorem vitae frugem, probatioremque militarem normam sibi comparars valeat, per diversa mundi loca promiscendo, ad Majestatem nostram venit: Nos autem hoc suum militare institutum magnopere probantes et cupientes memoratum Leonem, in sui progressu itineris, plena securimis gaudere, Vobis ipsum sincero recommendamus afectu, vos ex animo deprecantes, nostris vero osscialibus et subditis districis praecipiendo mandamuη, quatenus, cum eundem Leonem ad vos, terras vegreas, et loca declinare contigerit, in hujusmodi suo transitu nostras considerationis intuitu recommissum suscipere, favorabiliter tractars, atque in his, quas securitatem et celeritatem sui concernunt itineris, promotivam et gratuitam velitis ostendera et exhiberct voluntatem, ipsumque una cum familia, equis, rebus et bonis guis univergis, Per quoε unque pa33us, portu8, pontes, terras, regna, dominia, Diuitiam by Corale
127쪽
districtus, civitates, oppida, castra, castella, villas et quaelibet alia noatrae et vestrae Iurisdictionis loca, tam per terram, quam per aquas, ab8qus aliqua solutions telonii, pedagii, pontagii, stabellae, gustumas, gine alterius cujuscunque exactionis, Onere, impedimento et molestia quibusvis semotis, stare, morari, et redire secure et libere permittatis, et permitti faciatis, sibi, familiae, equis, et rctbua εuis, dum et Opus fuerit, atque pro parte ip8Orum desuper adhortati fueritis et requisiti, de securo et salvo conductu provideri, pro nostra maxima complacentia, grata per nos vicissitudine compensanda. Datum Caesaraugustas, vicesima dis Octobris, Anno a nativitato Domini Millesimo Ouadringentegimo Sexagesimo Sexto.
Dominus Rex mand vit mihi Philippo cIementis.
Saragosa os seram sex sunt milliaria: eastellum est, cujus ineolae omnes sunt Ethnici et Mauri, praeter tres, qui Christum Doum colunt. Ibi Ethnici Domino contemplari termiserunt aedem, in qua orare consueverunt. In eo tractu multa oppida, eastella,
pagosque Ellinici possident, qui Ethnici et Mauri sunt coloris candidi.
Circa vias, qua transivimus, crescunt juniperi duplices, vulgares et rubeae; hae truncum habent admodum crassum, ut vix duorum hominum brachiis extensis circumdari possit, in eamque altitudinem excrescunt, ut apud nos pinus maximae, frondes in Ialitudinem extendunt in modum piri arboris. Iter illac est per deserta, quae nihil aliud quam Rosmarinum, salviam, absinthiumque generant. Sed absinthium alio modo ibi crescit, quam apud nos, nam illic est exile, quotannis bis florem emittens, tempore scilicet verno circa quadragesimale jejunium, et in Autumno cirea festum Martini; regio etenim est calida. Ossera Pinalvam septem milliaria numerantur. Super hunc pagum in convalle situm, arx eminet ampla sed deserta, loco alto
posita. A Pinalva quatuor milliari Fraga distat: Oppidum esti supra fluvium in declivi montis situm. Fluvio Cinga nomen est, qui ponte ligneo exili jungitur, sed alveum habet prolandum. Fraga Alcares duobus abest milliaribus: Urbs est quae disterminat
Aragoniam a Catalonia. Diuitiato by Cooste
128쪽
Inde uno milliari distat urbs nomine Lerida, quae prima ex Aragonia proficiscentibus Cataloniae urbium occurrit, estque ampIa et sub monte sita. Eius maenia ab altero latere praetersuil fluvius nomine Sex gra, ab altero vero campis palentibus cingitur. Ea regio circumjacens est malorum granatorum seracissima. LeridaT arrac am sex milliarium via est: id oppidum campestre est, ex altera parte locis palustribus, ex altera vineis circumdata. Tarraca Cervaria uno milliari disjuncta est. Haec urbs monti imposita, Cardinalis cujusdam domicilio est insignis. Cervaria Mommaneum tertio Iapide disjacet. Pagus est arci subjectus. Inde I qua ladam trium milliarium itinere pervenimus: haec urbs in plano ad radices montium sila est. Iqualada Pieram duo sunt milliaria. Oppidum est loco edito, sub montanis positum. Rera Mart ore Ium tribus abest milliaribus , et id oppidum est, ab uno latere montem, ab altero campos Spectans. Supra hoc Oppidum arx eminet loco valde excelso extructa. Id diversis partibus irrigant duo amnes, alter major, alter minor. Major dicitur Rubricatum . miner nullo nomine insignitus est. Mariorelo Molin daregium duo sunt milliaria. Urbs est quam flumen jam dictum lambit. Eam urbem petentibus iter sacere necesse est juxta paludem marinam, semita quadam, duo milliaria a mari distanti, quae est admodum arcia, ut pediti vel equiti tantum paleat; ei mons exceIsus, et rupeS praerupta
impende l. Εa semita cum nos iter saceremus, exilierunt ex anfractibus duo praedones maritimi, et comprehenderunt Schaschonem, qui, reliquis ex comitatu ultra ea saxa progressis, paulo lentius incedebat. Tum respiciens Iohannes Zebroviensis ad suoη conelamavit, ut illi opem ferent, neque eum abduci paleremur. Qui eum Iiberare volentes, sub ventrem equorum sese submittere cogehantur, quoad eum pervenire citius possent, nam semita admodum erat angusta. Praedones vero conspicati, quod eum e manibus Suis eripere vellent, in aquas eum detrudere conabantur, sed celeri foetorum adventu oppressi, illo relicto, veloci gressu in ea saxa sese receperunt, ita ut eos nemo assequi posset.
Cum Molin daregium venissemus, accessit ad nos in diversorium Calatonius quidam homo, validus et robustus, qui nostros more militari ad Iuctam invitabat. Eum Dominus Johannes Zehro-viensis, certamine inito, vicit et prostravit. Qui victus ad secun-Diuili sed by Cooste
129쪽
dum eum certamen provocavit, nempe, ut vecti serreo jaciendo in plantea secum ceriaret, in quo certamine longe Dominum Iohannem post se reliquit, namque illi Sunt in eo certaminis genere exercitatissimi. Postea, tertia serme hora noctis, magnus est tumultus in urbe exorius: clamor et sonitus campani aeris undique exaudiebatur. Cum ecce magna hominum turba ad diversorium nostrum concurrit, variis telis armata, iamque aedes oppugnare incepit. Νos, quid rei esset inscii, necem omnium nostraim animo praemeditabamur. Τum Dominus confirmans suos dixit: Amici dilecti, isti homines nihil boni in animo habent, aedes nostras oppugnant, tela in manibus habent. Ego nihil aliud opinor, quam quod internecionem nostram moliantur. Agile ergo, resistamus iis, ut bonos et sortes viros decet, quousque vires Suffecerint. Ego, quamvis et mihi ejusmodi exilus timori sit, ut vestrum cuilibet, lamen vobis vel vivis vel mortuis comes adesse non recuSo. Eo sermone confirmati, arreptis armis ad scalas, quibus nostrum conclave adibatur, accessimus, ibi euique Dominus locum suum lueri mandavit, eumque, quoad vila maneret, non deserere. Τum illi Heroldum nostrum ad colloquium provocabant, admonenteS ut aequo essemus animo. Quibus Dominus Heroldum respondere jussit: nos aequo ista animo ferre non posse, cum videamus in aedes nostras impetum fieri, et lantam multitudinem armatam circumstare, quam se non aliter arbitrari, nisi ad nos omnes trucidandos concurrisse, Sed Sperare nos non inullos casuros, si quid ab ea
lentatum suerit. Haec illis postquam renunciala suerant, quatuor ex illa multitudine viri nobiles grandes natu processerunt, dicentes ad Heroldum: Denuncia Domino et aliis bonis viris, ut nos ad se intromittant, nos causam hujus tumultus iis enarraturos, pollicemurque eos ab omni periculo tutos fore, si quid a reliquis susceptum fuerit, imo nos obsidum loco in potestate sua habebunt. His auditis Dominus suos consulebat, quid esset satiendum Τ ii censebant, illos quatuor ad colloquium admittendos esse, sed non plures. Qui in atrium intromissi, ita locuti sunt: Domine ne hic motus animum tuum terreat, vel turbet, qui hanc ob causam exortus est. Vir ille militaris, qui interdiu apud vos suerat, et cum vestro luctae et vectis serrei certamen inierat, is hac nocte cum uxore cujusdam in adulterio deprehensus, a marito ipsius ocelsus est. Qua de causa homicidam illum in diversorio vestro
130쪽
investigavimus, arbitrali eum ad vos confugisse. Cum autem non intromitteremur, impetum fecimus. Quibus Dominus respondit: Ideo vos admittere noluimus, quod vos armatos, et ad necem nostram paratos, accurrentes videremus. Ii postea Dominum orabant, ne id laetum indigne ferret, hanc enim ab causam, quae memorata esset, id accidisse. Quorum dictis lamen non multum
Calaionii enim sunt homines perfidi et scelerati, Christianae quidem prosessionis, verum quibusvis Ethnicis deleriores. Ab iis
Molinda regio Barcellonam Barchio latinis) venimus, duorum milliarium itinere. Haec urbs est ampla et elegans, celebrisque in Calatonia, juxta mare sita, inquam multae merces mari impor-lantur. In nulla regione, quas peragravimus, plures arces Vidi, quam in Catalonia, nulli bique majorem palmarum copiam conspexi, quam circa hanc urbem. Ea tempestate, cum nos ibi essemus, obierat ejus regionis Rex, qui filium superstitem reliquii, praestantem forma puerum, quem et nos in diversorium ad Dominum adductum vidimus. Eratque magna dissensio, tempore interregni. Quidam rerum Summam ad Ducem Calabriae trahebant, quidam ad Aragonium, nam ille Rex defunctus filius erat Regis Aragoniae. Quidam censebant filio regis demortui, qui haeres legitimus esset, regnum
Dum in ea urbe versaremur, hospes nos admonuit, ne bini vel terni tantum ex diversorio egrederemur, sed si exspatiari vel- IemuS, ut omnes simul iremus, multos enim riebat praedones maritimos ibi obversari. qui homines surlim prehendant et capiant, eosque divendant. Cum quem ceperint, in navi eum Constringunt et alligant, ne aufugere possit, atque eum postea in servitutem vendunt. A littore navim solventes, vinculis eum eximunt , nullo enim modo, cum mare lantum et coelum in conspectu sit, essugere potest. Sed cum ad terram applicuerint, rursus eum astringunt, ne discedere possit, ac ita homines pecudum modo
Aliud, quod de hac provincia narrem, nescio, praeter quod homines ferat mortalium sceleratissimos et perfidiosissimos, si ulla