Des böhmischen Herrn Leo's von Rožmital Ritter-, Hof- und Pilger-Reise durch die Abendlande 1465-1467 ; Itineris a Leone de Rosmital nobili bohemo annis 1465-1467 per Germaniam, Angliam, Franciam, Hispaniam, Portugalliam atque Italiam confecti, com

발행: 1843년

분량: 232페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

131쪽

Τres Ethnicorum provincias peragravimus, nempe: Barbaros, Sarraceno3, et Granace renos, inter quos mullo luliores fuimus, quam inter Calaionios. Eo anno, quo nos ibi fuimus, Rex eorum vita decesserat, nomine Petrus, qui a summo Pontifice in divorum numerum relatus est, ob mulla eo tempore edita miracula. Rus corpus vidimus in eo templo ubi sepultus est. Barcellona est urbs ampla et pulchra. Hus plateae ita sunt purae, ut, si maximus imber decidat, pedes tamen luto non laedentur, nam OmneS lapide constratae sunt. Imbre siquidem cadente omnes sordes abluuntur, et in mare deseruntur, nam urbs in ipso maris littore jacet. Iuxta mare vicus est, ubi negociatores advenientes merces suas exponunt. Circa eam urbem magna est

copia palmarum arborum, quae Da trios serunt; eae fructum non prius Ostendunt quam centesimo anno. Fructus earum similis est sicubus, sed dulcior iis et commodior. Hae in magnam allitudinem excrescunt, ab inferiore parte usque ad summum squamoso cortice truncum obductum habent, in summitate frondes et fructum emitiunt. Istae sunt eae, quarum frondibus Christo Hierosolimas invehenti, viae Sternebantur.

Id etiam hoc loco addere non abs re suerit, de viro quodam hujus regionis, ex cujus stemmate Comites ortos in Gallia idimus. Dum quidam ex antiquis regibus Galliae, divi Dominici visitandi gratia peregrinationem suscepisset, iter lactens per Cala

loniam, virum quempiam magnum natu palmam serentem con

spexit, quem compellavit dicens: Amice, quid hoc plantas 3 Cui cum ille palmam se serere dixisset, Rex addidit: Cur hoc facis

nam centesimo demum anno fructum serre dicitur. Ad haec ille: Serenissime Rex, multas vides ejus generis arbores, non a me, sed ab alio quopiam plantatas, quarum tamen huclibus ego fruor. Quam ob causam et ego nunc facio, ut me mortuo, qui Superstes erit, ex hac fructum capiat. Rex his auditis, inquit: Iam intelligo te non solum lui ipsius, verum eliam posterilatis curam Θgere. Itaque tuae: istius justae sollicitudinis gratia le mecum ducam, et in alliorem locum eveham. Ad hunc originem Suam reseruntii Comites, quos in Gallia a nobis visos esse dixi.

132쪽

112 Literae Hispanicae.

Los deputata dei General deI principat de Caraalunya res denis en Barcelona, Ala nobies magnistras a honorabis tota egenyles Capitans axi generata com particulara, stenta Ormes, canallers de la geneid, les armes emercinis per D dic principut, jurais, conSsis, regiors e prohomens de Clutata, niles, castellas Iochs de obedientia dei Serenissimo Senyr nostre D senDr Rey de asires deliberations adherenta salui. Com Io Egregie gran baro lo Senyor don Leo de a Rosita e Blanna, ds la Illustrissima Regina do Bohemia germano ab sa companyia precant Io mon, sic arribat en ta present elutat de Barcet a se pertine de aquilla nulla e entens anar la via de Perpenyae perco consideranis is gran casa don es, e que ab si aporte Iadinisa O empsa deI Serenissimo Semor don Iohan primogenit nostre Buch de Calabria, e encara na ab eu per con hir Io hun araud det Illustrissimo monsis O Charisya, at qualmolt destiam complaure, ab tenor deles presenta, vos prestame encarregam, quant mes podem, que D dic don Leo ab tota sa companyia lexeu passar liberament, fahent ii bona companyia,

sene contradiccis alguam. Datum en Barcelana a dos de Nohembre lay de la nativitate de nostro Senyor, x LXVI.

Barcelona Mammoleum tribus milliaribus distat: pagus est, partim locis palustribus et nemorosis circumdatus, partim montibus excelsis. Mammoleo Castetricum sex disjungitur milliaribus, urbs est in monte sita, arci subjecta. Eam praeterlabitur Tarder a

quinque sunt milliaria: haec urbs arcem habet, et ab altero latere planitie circumdatur, ab altero montibus, inter quos altera arx conspicitur. Maenia ejus duo numina lambunt, unum majus, alterum minus: Majus nomine Ther, ponte lapideo brevi jungitur, minus Flavina dicitur. Ea ex diversis partibus decurrentia urbem irrigant. Girona Figaras quinque milliarium iter est: ea urbs in plano jacet, amaenisque hortis, et nemoribus paludosis cingitur. Figaris P ery en ni anum novem milliaribus italicis distat: urbs

133쪽

est arci juncta, qunm rigat Τher amnis, ponte lapideo non longo

junctus.

Circa eam urbem quatuor milliaribus finitur Calatonia, et incipit provincia, quae Rositionis nuncupatur. Ea Regi Galliae subjecta est, sed illam Rex Angliae trecentis millibus Coronatorum oppignoratam oblinet. Haec provincia non est ampla, Galliae, Cataloniae, Casliliaeque cons nis. Perpenniano Siga septem milliarium itinere disjacel. Urbs est non admodum ampla, ad mare in planille sita, ex qua Rex Galliae sex millia coronatorum annua, ex Salis vectigali, Ductus capit. Coronatus autem ejusdem est pretii, sicut Ducalus vel aureus Hungaricus. Siga Νarbonem venimus trium milliarium itinere: urbs est in campestri loco posita, quam alluit fluvius nomine Libron. Νarbona Sant Fberium spplem milliaribus distat. Haec urbs in plano Sila est, in qua Sanctus laberius, Sanctus Modestus, et beata Florentia sepulti jacent. In via Νarbonensi lacus eSt ponte constratus, in quo vectigal Regi Galliae exigitur. Hic lacus disterminat Galliam a provincia Rositionis. Eam urbem praeterfluit flumen magnum, quod in mare evolvitur, Herut nomine. Quanos transivimus, provincia est opulenta, ei arcibus urbibusque frequentibus exculta. Multae quoque arces et urbes, monasteriaque elegantia in Insulis, contra ea littora jacentibus, spectantur. Sani3berio Montem pessulanum octo milliaribus processum est: haec urbs in plano non tange a mari jacet. Non procul inde amnis defluit, nomine Rems, qui ponte lapideo non longo filernitur. In hac urbe Sanctus Urbanus Papa sepultus est. Monte- pessulano Νem ausum octo milliaria numerantur. Haec urbs arcem habet, et in plano sita est, ejus talus unum montes occupant. Supra urbem in monte turris est desolata, quam Rex quidam Ethnicus, Uges nomine, aedificasse sertur, qui et in urbe amphitheatrum amplum et elegans extrui curavit, in quo temp- Ium , ubi idola Ethnica constituta erant, magnifice exornatum erat. Νemauso septem sunt milliaria Λ venionem, quae urbs est amplitudine et pulchritudine eximia, muris quadrato Saxo con Structis , qualernis, lassisque item aqua plenis, quaternis, undique cincta. lituros turres, omnes ex quadrato lapide erectae, coronant. Ea

urbs in plano posita est, Galliam a regione, qua insula Venetiae nuncupatur, et summo Pontifici cum omni circumjecla pro-

134쪽

vincia paet, disierminans, arcemque habet elegantissimam et magnificentissime extruciam. Hanc urbem alluit Rhodanus amnis

prolandus et latus, qui ponte lapideo longissimo jungitur. In eo toto itinere pontem eo magnificentiorem non vidimus. Hus pontis pars dimidia ad Regem Galliae pertinet, dimidia ad Papam, hino Papa, illinc Rege Galliae vectigal exigente. In adversa ripa fluminis urbs in monte flumini imminente Sila esl, Avenioni objecta, nomine Ν o v a v i ii a. Avenione Carp en lor actum quatuor milliaribus abest, ibi habitat Cardinalis, qui Pontificis Maximi nomine regioni illi.

Insulae Venetiae, praeest. Ea urbs jacet loco campestri, in radicibus montium. Ad eam urbem iter faciendo, urbes circum-jacentes, quae conspiciebantur, Sexdecim numeravi, arces tredecim, nam is tractus quam maxime aedificiis excullus est. Duobus ab ea urbe milliaribus montana intravimus, qua per quinque milliaria iter habuimus; ii monteς sunt magni et excelsi. Carpentoraelo Ego semina octo milliarium intervallo distat: castellum est muro cinctum, in montanis situm, quod alluit amnis Ovis dis. Egosemina Beopera quatuor abest milliaribus. Urbs est ampla in montanis Sila, arci Subjecta, quam torrens irrigat. Ultra eam urbem duobus milliaribus incipit regio quae Delphi natus nuncupatur, et desinit Insula Venetiae. Beopera Τ aliartum sex milliarium intervallum est: haec urbs in montibus sita est, non admodum ampla, arcem habens, cui altera arx in monte imminet. Taliarto Eburodunum Septem

distat milliaribus: urbs est et arx, domicilio Episcopi Delphinatus

insignis, loco alto sita. montibus maximis et altissimis circum-jacentibus, qui nivibus nunquam liquescentibus Semper albescunt. Inter illos montes sunt urbes . arces, pagique frequenteS. Hane urbem Druentia amnis praeterfluit. Eburoduno B riganti amSeptem milliarium itinere pervenimus; urbs loco edito in. montanis Sila, cui superne arx imminet. Brigantio Lusannam quatuor Sunt

milliaria: hic pagus in montanis jae et, quem irrigat fluvius magnus,

sine nomine.

Lusanna Susa sex milliaribus distat, urbs est et arx monti, aliis montibus circumjeclis, imposita: haec in finibus, quae terminant Delphinatum, jacet. Eaque est consuetudo: nullus Rex Galliae sceptris potiri potest, nisi ab insantia in D e l p h i n a t u sit educatus. Semper autem marimus natu filius eo millitur, qui est haeres

135쪽

regni, patri demortuo successurus. Eo rege creato, frater natu proximus in Delplii natu Subrogatur, regni successor, Si eveniret, suturus. Hae consuetudine, vetusta et diuturna observatione confirmala, esseclum est ut regnum Galliae nunquam Rege caruerit. Haec provincia non est magna, sed montium, undique eam claudentium, munimento firmissima, ita ut ad eam unico tantum loco aditus pateat, similiter et exilus: quae loca, cum Sint quasi portae regionis, o laus an appellantur. Eae clausae tam sunt firmae, ut si omnes Christiani Reges eam regionem oppugnatum venirent, ab iis nihil periculi pertimescant, semper enim sunt validissimis praesidiis permunitae. Formentorum bellicorum nulli hi majorem numerum conSpeximus, quam apud eam clausam; aliquot centena fuisse arbitror. Regio ista est sertilis, vineis, pomariis, hortis, et aliis rebus necessariis abundans. Ex Delphinatu egressi primam noctem egimus in finibus regionis, quae Pede montium appellathr: ea Ducibus Sabaudiae, quorum sororem Rex Galliae in matrimonio habet, subdita eSt. Susa prima urbium Pede moniti, eos montes transgredientibus, obvia est. Per hos montes quadraginta et tria milliaria emensi sumus, qui nullum aliud serine lignum producunt, praeter buxum, quo incolae ignem alunt, nam alia ligna non habent. Susae coenobium est pulcherrimum, in quo tres Sancti conditi jacent: Sanctus Mauritius, Sanctus Iustus, et Sanctus Hugo, qui primus in eo coenobio Abbalis munere lanctus est. Ibi postea nobis monstratum est crus Sancti Antonii, et frustum de Sancti cruce, et aliae plurimae Sanctorum reliquiae, quae hoc loco aSSignatae non sunt. Ab ea urbe numerari incipiunt milliaria parva Italica. Inter eos montes circa urbem planities est amoenissima. Susa Viglianam decem numerantur passuum millia: duae sunt urbes, altera in monte, altera sub monte sila, ea quae editior est argem imminentem habet. Circa eas urbes loca sunt campestria. Vigilana Rivulos quatuor milliaria passuum processimus; urbs et arx non longe a montibus Sila. Rivulis Τaurinum sex milliaria passuum distat. Haec urbs est ampla, in plano sita, quam Duria amnis, ponte ligneo non

valde longo junctus, praeterfluit. Τaurino Salugiam quindecim sunt passuum millia; hic pagus in monte situs, fluvio Duria quoque

136쪽

dicto alluitur, quem transmisimus. Salugia Ver c ellae viginti passuum millibus absunt. Urbs haec est magna in campestribus sita, quam suvius Se sit is ponte ligneo, duo stadia in longitudinem palenti. junctus irrigat. Is fluvius dividit Pede montium a regione,

quae Magenta vocatur.

Rus regionis pars ad Ducem Mediolanensem, pars ad Μarchionem Montis serrati pertinet, quem, cum ad Ducem Mediolanensem venissemus, vidimus. Λ latere Pedemoniti jacet quaedam provincia campestris, pulcherrimis vineis exculta, inter quas varii generis arboreS Sunt consilae, quibus viles alligantur, ut palis opus non sit. Secundum earum arborum magnitudinem et latitudinem viles palmites suos extendunt. Subter iis vilibus et arboribus Dumenta seruntur, ubi tam laeta proveniunt, ut mirum sit. Atque ila ex uno loco triplicem fructum capiunt: vinum, poma et frumenta. Agri in ea regione sunt uberes, urbes pulchrae, arces frequentes, pagique innumeri, iique ut plurimum muris cineli. Est et altera juxta Pedemontium regio, trans montes Sila, quae Mons serratus appellatur, Marchioni, cui Gulielmo nomen est, subjecta.

Ille Marchio divitiis ei opibus clarus' esl, in iisque regionibus haud postremus. Regio vero, quam Dux Mediolani obtinet, Magenta dicitur. Vercellis Νo varia decem millium intervallo disjacet. Urbs est ampla, arci juncta, in campestri loco posita, vinetis et hortis pulcherrimis cincta. Novaria Mag an tam duodecim millia passuum: Pagus est, ultra quem quatuor milliaribus defluit amnis Τicinus, quem trajecimus. Is in mare decurrens, navibus aditum praebet Venetias usque, ei surio mixtus, in quo B oh em i quondam ad

Mediolanum belligerantes vadum repererant. Ex eo pago misit Dominus Heroldum suum ad Ducem Mediolanensem, quem, donec rediret, biduum ibi expectavimus. Cum eo postea advenerunt duo Heroldi Ducis Mediolanensis, excipientes et salutantes Dominum Ducis sui nomine, dicentesque: Duci suo admodum rem gratam esse, quod Dominus tacitus praeterire noluisset, sed aulam ipsius invisere animo proposuisset. Acceptam item esse Duci benevolentiam Domini, quam per Heroldum declarrasset. Orare igitur, ut in urbem suam Mediolanensem Dominus veniret, nam nolitiae contrahendae cum Domino Ducem magno teneri desiderio, nec non omnis erga Dominum humanitatis Diuitiato by Cooste

137쪽

declarandae cupidissimum esse, diversoriumque jam pro Domino honestum conductum Mediolani esse, quod ad sontem dicitur. Magenta digressi Mediolanum venimus quindecim millibus

Milliari serme uno ad urbe oecurrit nobis frater Ducis cum nobilitate et tubicinibus, a Duce nobis obviam missis, qui honorifice Dominum cum omni comitatu excepit, et ad diversorium

usque deduxit. Cum eo ventum esset, Dux extemplo suos coquos et obsonatores in diversorium misit, qui dicebant ad nostrum coquinae magistrum, ut ex Domino quaereret, quosnam cibos vel polus habere vellet, ea se euncta praeparaturos, ut a Duce suo in mandatis haberent, nobis autem non esse opus quicquam coemere, omnium enim rerum copiam ex aula assore, quod et factum est. Νam omnibus rebus necessariis abundavimus, ac si Dominus in domo sua propria esset. In ea urbe ocliduum commorati sumus.

Τertia die Dominus ad templum Deiparae virginis prosectus est, quod contra aulam Ducalem situm est. Ab eo eum jam Dominus cum comitatu discedens diversorium peteret, obviam est factus Duci, in aulam contendenii, qui Dominum honorifice excepit, eumque per Heroldos, lum suum, tum nostrum humane compellavit. Postea volebat Dominum ad diversorium deducere, quod Dominus renuebat, rogans ne id laceret, Opus enim non eSSe, gratiasque ingentes agebat pro eo honore, qui sibi ab ipsius Celsitudine exhiberetur et declararetur, id se ubique praedicaturum et Iaudibus celebraturum. His peractis jussit Dux consiliarios suos, ut Dominum ad diversorium comitarentur. Die sexta misit Dux ad Dominum in diversorium, rogans ut ad se veniret. Cum in aulam venisSemus, obviam nobis processit Dux cum matre et fratre in palatium quoddam admodum elegans, ibique Dominum ipse et omnis nobilitas ejus humanissime excepit. Postea Dominus medius inter Ducem et matrem ipsius incedens, in conclave quoddam deductus est. Quem Dux compellans dixit: Amice charissime, nobis omnibus, mihi, matri, Dalrique acceptissimus es hospes, gratiamque tibi quam maximam habemus, quod nos cum his bonis viris, comitibus tuis inviseris, et nos Regum et Principum aulas, ut virum nobili progenitum sanguine decet, perlustrans, in aliquo inter eos loco posueris. Quapropter quodcunque a nobis postulaveris, impetrabis. Rogamus itaque, idque pro singulari honore, Diuitiato by Cooste

138쪽

nobis et aulae nostrae exhibito, ducemus, ut rem quampiam a nobis exposcas. Ad haec Dominus respondit: Illustrissime princeps, pro hac animi erga me benevolentia et promplitudine tuae Celsitudini gratias ingentes ago. Sed ut munus aliquod a lua Celsitudine

postulem, in animum meum inducere non possum: nam non eam

ob causam domo sum pro seclus, Sed potius ut aulas regum et principum peragrarem, et oculis perlustrarem, sicut viro nobili convenit. Cum aliquandiu collocuti essent. Dominus diversorium repellii, quem Dux fratri suo deducere mandavit. Mediolanum est urbs amplissima, ita ut inter maximas Christiani orbis civitates merito censeri possit; in plano jacet, et Ticino amni irrigatur. Arcem habet elegantissianam et .amplissimam, in qua atrium amplum visitur, quod centum viginti meos passus, et viginti tres pedes patet. Ipsa extructa est ex lapide quadrato, et marmore candido. In ea templum magnum et elegans Spectatur, quod tunc

temporis, cum nOS B deS8emuS, nondum totum extructum erat. In

illo et in reliquis missa non administratur Romanae Ecclesiae more, sed ex praescripto Canonis Divi Ambrosii. Deinceps ducti sumus in sanum Domino Ambrosio saerum. Ibi contemplati sumus sepulchrum ipsius. Id est affabre auro et argento gemmisque exornatum. In eo sepulchro praeler, Ambrosium duo Equites sepulti jacent, quod hac ratione accidit: Equites illi vaticinali su erant, vila sua et Ambrosii adhuc incolumi, Ambrosium cum ex hac vila decesserit, medium inter se lumulatum iri. Quibus mortuis Dominus Ambrosius multos annos supervivens, tandem etiam e vivis excessit. Cum corpus ejus ad eum locum, in quo illi conditi fuerant, delatum esSel, sepulchrum Statim sua sponte apertum est, et ii duo equites moventes sese, locum divo Ambrosio medium inter se concesserunt. Ab obitu Domini Ambrosii anni 1085 sunt elapsi. In eo templo Sigismundus Imperator, item primus Bohemiae Rex, coronali sunt, quorum vestimenta, quibus sub tempus coronationis induli suerant, nobis Sunt monstrata . . In eodem templo sepulchrum Sanctae Marcellinae, quae soror erat Domini Ambrosii, vidimus. Spectatur etiam adhuc in eo templo Idolum Ethnicum, nam illam urbem antea Ethnici incoluerant. E regione aliud est delubrum Sancto Francisco sacrum, in eo

duorum puerorum ab Herode Occisorum corpora, et sacellum elegantissime extructum vidimus. Diuitiam by Cooste

139쪽

Deinde dueli sumus in arcem, quae in urbe est; ea tum aedificabatur, Inon strataque sunt nobis omnia ejus conclavia. Arx

est ampla in plano sita, urbi quinque pontibus juncta, adeoque munita, ut ei nulla Christiani orbis hac in re aequiparari queat.

Qua in re omnes, quicunque eam viderint, mihi assentientur. Sed sub id tempus, cum nos ibi essemus, nondum lota extructa erat, Hanc novenae lassae aquis plenae circumdant, quarum orae muro sunt undique firmatae, et quaeque interjecto aggere Supra fornices erecto distinctae, ita ut sub iis fornicibus tota arx circumiri possit. Intra illos aggeres magna telorum copia recondita asservatur. Qui eam arcem conspexerit, et eam circumierit, fieri non potest, quin ejus structuram magnopere admiretur. Eam urbem, cum ibi Ambrosius Praesulem ageret, Christiani simul et Ethnici incolebant. Mediolano distat viginti millibus passuum Pavia urbS, in qua Sepultus est Divus Λugustinus. Octava die interiit Domino equus gradarius, quem ei Dominus Zdoneo dono dederat.

Litorae Guliolini Marchionis Montisserrati.

Gulielmus Marchio Monti errati, etc. Sacri Romani Iniurii Princeps, Vicariusque perpetuus f Gyssem, qui Graecomum omnium

prudentissimus atque disertissimus emistimatus est, post captam Trojam atque solo aequatam, tempestatibus et maritimis erroribus actum, multorum urbes adiisse, plurimorum mores vidisss ferunt.

Qua eae re, licet illi viro nihil addi posse rideretur, nihilque amplius in eo desiderari, multum tamen et rerum experientiae, et facundiae et consilii accessisse postea cognitum est. Dua exemplo fui multic sic huc tempestate Reverendo et Illustri Domino Leoni de Rosentat, Platne, etc. Domino, de regno BOhemiae, plerosqus principis, regna, nationes, et loca petendi cupido incessit. Quem nos cum his diebus apud nos fuerit, non minus ob ejus Domini diynitatem, sanguinis nobilitatem, humanitatem, caeterasque et animi et corporis dotes, quam Ob eam, qua Serenissimum et Serenissimam Regem et Reginam Bohemias, quibus consanguinitate junctus est, denotionem, et animi assectionem Ob-

140쪽

servamus, et vidimus non ingrata fronte, et honorissce ercepimus, quantum vires et ea, in quas incidimus, tempora patiuntur. In quibus Omnibus si facultas, certe animus atque voluntas nequaquam defuere. Delectati insuper in mirandum modum ejus praesentia, eae his quae ex eo cognovimus, nihil aeque cupimus, quam ei et commodo et honori esse posse. Et cum nobis desit occasio, hunc galtem animum nostrum testari non alienum ab oscio et desiderio nostro arbitrati sumus. Quas ob res cum iter et profectionem guam prosequi, et quas animum induxit eoeequi paret, atque constituerit, Optemusque ubiquo locorum quam maxime liberum et e editum iter ei praeberi, grateque etiam, cum reg poscit, suscipi, cum omni ejus comitiva, aliquidque o cii et honoris nostra etiam causa in eum conferri, et si quid ei praestitimus

per amicos nostros cumulari: rogamu3 ex animo Serenissimos,

Illustrissimos eι Illustres quoscunque Principes, Dominos, Respublicas, Amicos, et Benevolos nostros, Oscialibus vero, gentibus armigeris et subditis quibuscunque nostris stricte praecipiendo mandamug, quatenus praefatum Illustrem Dominum Leonem, cum omni ejus comitiva, cumque omnibus suis armig, Carriviis, capsis, natistis, fardellis, et rebus Omnibus per omnes paSSu8, portus, pontes, flumina, loca et oppida, tamqus nostras et alienae ditionis, ire, transire, stare, morari, redire et pernoctari, toti g, quotiens opus fuerit, et sibi libuerit, permittant, et Omnino patiantur tute, libere, et impune, ac sine solutione alicujus dacii, pedagii, gabellae, trangversus et fundinanis: Omnique alio impedimento prorsua et omnino cessantibus. Quin potius eundem, si nobis gratisicari cupiunt, in omnibus benigne colligant, et gratiose der- tractent, eique provideant de guidis, salvis conductibus, et viarum ducibus, si opus fuerit, et requirendum duxerit. Id enim adeo nobis gratum atque jucundum futurum est, ut nihil gratius nobis neque acceptius praestari aut exhiberi posget, mutuas vices pro eo, si dabitur, libenti animo repensuris. Datum Mediolani subside nostri Sigilli, die quarto Decembris. Anno MCCCCLXVI.

Hinc ea die egredientes comitatus est nos frater Ducis per duo milliaria, cum magno lamulatu, tubicinibus, et aliis ejusmodi generis hominibus. Inter eundum narrabat Domino, singulis diebus Ducem ex solius urbis Mediolanensis vectigalibus millenos aureos Diuitiaco by Coos e

SEARCH

MENU NAVIGATION