De vitis philologorum nostra aetate clarissimorum volumen primum quartum et ultimum. Auctore Theoph. Christoph. Harlesio culmbacensi

발행: 1767년

분량: 175페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

171쪽

Eoso et Mohenio, sub quo etiam vires in dispu- fando et priuatim et semel publice exercuit. Hoc stadium litterarum triennium c deflexu enim iam a spatio curriculoque maiorum longiori consuetudo nostrae aetatis quum emetiaretur, anno CII ID CC X v M. Decano Pro se fore venero insignibus magistri artium liberalium ornatus, et paullo post bibliothecae publiacae praefectus est. Hic, uti Numburgi iam coeperat, institutione aliorum se ad munus scholasticum, quod ei anno I 732. in patria sua contigit, praeparauit. Antea tamen, quam id munus capesseret, contigit, ut ab anno 1729. liberos Susmilebit praefecti reditibus Coswigen-ss per tres annos elementis litterarum erudiret, in quo officio pro rostris sacris verba fecit se quentissime. Anno igitur I732. Μ. Theodoro Gollento fatis intercepto, ad prouinciam Con- rectoris in schola Num burgensi vocatus est, eamque suscepit: qua vero nouem annos administrata, et b. Rectore M. Dan. Georgio Schietzio a. X X X X I. decedente, huius successor a senatu Canonicorum cathedralium Numburgensi dictus et d. III. Cal. Iun. a. XXXXII, oratione, de optima ratione molestias vitae scholastieae abstergendi habita, publice constitutus est. Ultra duo lustra postquam patriae, ut ciuem bonum decet, sua commodauit ossieta, adcidit, I ut

172쪽

ut Freibergam, uti locum defuncti Rectoris Samuelis Mulgeri occuparet, a. CIDII CC-x XXXVII. euocaretur. Uenia igitur a pro . ceribus scholae Numburgensis impetrata m nere decedens Freibergam cum suis demigrauit, ubi octauo die mensis Maii, carmine latino, de peruersa instituendae iuuentutis ratione, recitato, et prolusione, de rnu situra canonici prelibrum; Abbatis per baculum ; Episcopi per bacu Ium et ismuIum Amari, praemissa, a praesule sacro, D. CNistiano Hidreiso Iristisehis scholae praes .ctus est; quod officium ultra XVIII. annos recte periteque administrat, multosque bonos ciues diiciplinae suae alumnos, rei dedit publicae.

Inter ea temporis a. X X XIIII. a societate teu

tonica Lipitensi, et a Gottingensi a. X X X X V. suis sodalibus adlcriptus est.

Quum autem Bidermamus in interpretandis diuinis oraculis nouas interdum tentaret explic tiones, haud defuerunt viri docti, qui eius oppugnarent conamina, atque libellus menstruus, Hesisbes Hebouer inscriptus, theatrum quasi fuit, ubi manus consererent. Comparuerunt igitum vol. I. p. IOT . Stoe hausentur et Neu

hauerus contra interpretationem II. Chron. iiij bν Cooste

173쪽

Ies XXVIII. Io, 13. Postea Vol. II. plig. 693.

Heret contra Ierem. XV, 16. cuius obiectiones diuellere studuit Bidermannus Uol. III. pag. T2 :Pag. tamen I 8S. eiusdem v Ol. Heret suam con firmare sententiam annisus est. Praeter ea in relationibus Dresdensibus a. CIDI OCCL. n.

VIII. eius explicatio Coh. U, 8. ab homine quodam incerto: et a Ze,ero loca illa, in quibus Bider mannus a versione Lutheri di .cesserat, in relationibus Hamburgensibus sub

examen Vocabantur. Hae tamen controuersiae

minus acerbae fuerunt, quam illae, quas non . nulli viri docti multa quidem eruditione ostentata, neque vero pari verecundia atque decore aduersus eius prolusionem de vita musica mouerunt: de qua lite et acerbitate in nouis actis scholasticis vol. II. pari. XII. pag. 9 4. et in P. st nigre Nachrichtev von a ademiseben Schri ten I7SI. P. 8o. plura legi possunt. Omnia enim Collegerat, quae tam a veteribus, quam a recentioribus scriptoribus in musices vituperium; eorumque, qui illa arte abutuntur, igno miniam dicta umquam et scripta fuerunt. Sia milis in illa prolusione esse videtur doctoriν cuiusdam umbratilis in urbe quadam celebri, qui odio Μusices et Cantoris, quocum litem habuit, discipulis, qui in iisdem, quibus ille habitabat, aedibus, ne, ut iste quidem opinabatur, ludendo tempus perderent, panduras fidesque confregit. Uidebatur autem noster plautinam forin

174쪽

mulam, Musice agere vitam, neque satis consi i derasse, neque originem adcurate inuestigasse. Plautina enim sormula, prouerbiis adnumeranda, ex Graecia, non ex mole illorum, qui in i cauponis et fornicibus ad vitam sustentandam leuiter et misere pulsant fides, est illustranda. Graecis enim, με ιως ζῆν inest frugaliter, et

ganter, et temperanter vivere; ita ut verba

niam sint explicandar uti haec eleganter do- , cuit auctor Ienensis commentationis, quid flemusce aetatem agere ex Plauti Mostesiaria loe. excit. ad componendam controuersiam de vita , musica lateae viros musicos nuper ortum exponiet is ius iunior. IIII. Communicauit inseper cum orbe litterario consilium societatis hebraicae instituendae: i quod quidem laudatum est in relationibus Hami hurgensibus I74o. pag. 669. Nos quidem, si

viri docti et harum litterarum intelligentes eam ob caussam societate quadam computantur, ut codices manuscriptos cum nostro typis expresso Componant, varietatem lectionum ex illis et, versionibus omnibus conquirant, ex linguisque agnatis verba illustrent difficiliora, caute tamen et prudenter versentur, cum sibi multum Ia

175쪽

rum secietatum imitaturi sunt, hoc institutum, valde dubito, an aliquid pariat utilitatis, atque respondeat exspectationi. Quis vero audiet a que intelliget hebraice loquentem p Foecundum fuit illi matrimonium: nam ex priori uxore Ioanna Dorothea nata Dobene eris, quam I73ψ. Num burgi duxit, XV. procreauit liberos, ex quibus tamen VIIII. funus vidit et curauit, et ex maxima natu fibia, nupta sacerdoti Grospar witziensi, Schneidero, sed iam denata, tres nepotes et una neptis fuerunt ei nati. Priori vero uxore a. LX. mortua, ad secundas transite a. L X II. Io ua Si anna, nata Hun- era, in matrimonium ducta.

SEARCH

MENU NAVIGATION