De vitis philologorum nostra aetate clarissimorum volumen primum quartum et ultimum. Auctore Theoph. Christoph. Harlesio culmbacensi

발행: 1767년

분량: 175페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

141쪽

hitratus. Inter ea laudabilis est diligentia stu- diumque, quod concentum graecae et Iatinae linguae in supprimendis quibusdam vocabulis magna exemplorum copia ostendit. Paulisperante quam haec editio adumbilicum ducta fuit, Praeter spem atque exspeelationem Londini ab Elia Padai raro, qui Ioanni Bangorae Londine sum Episcopo a sacris, et in regia aula vicarius est, et qui Onosandrum Schwebelli huiusque notitiam nouae parandae editionis Ellipsium

Graecarum apud quemdam , quocum Schwebe- Iius commercium habet litterarum, viderat, ac

cepit litteras, in quibus suam operam in Eph saeis Xenophontis memorans , supplementa , cpiae ad augendum et publicandum Bosii libellum collegerat, obtulte, quae Schwebellana exemplo insererentur. Quum vero nihil praeter indicem superesset quod typis exscriberetur. Schwehelius Palaireti collectanea adpendicis I co edere voluit et hoc quoque incassum fuit, nee hibliopola suscepit, quod Palai retus pro

studio et labore plus numorum exegit, quam Felsecherus, cui ratio eo constare non videbatur, pendere decreuit. Duobus abhinc annis post editionem Schwebellanam noua in bibliopolio orphanotrophaei Halensis parata fuit, additis notis, quas cl. Christ. Benedict. Michaelis ex LXX interpretibus nouoque Testamento, suo exemplo forte adleuerat, et omissis Schwebellanis, sane utilioribus. Illud enim non est opus

peri

142쪽

perfectum absolutumque nec a Michaeli publico usui destinatum. Quare tantum abest, velima fatis fuerit attrita et splenduerit, ut ne vIla quidem addita videatur. - - δ Notitia supplementorum ' a δ' H. 3 Μonte.

PIesnii Amiquitates Graecas et Romanas. Citarn CLYIV. Gorii Μuseum Romaniim et Etruscum, more Scharaii, in compenssium re digere, cuius quidem consilii veri. Semlerus in Praefatione ad Μontesalconii'lntiquitates a Schalgio contractas, mentionem Iam iniecit, Deum iconstituit, nec illius opera propter earditatium Goriani operis laude defraudanda est. Arque, quantum noui, duae tresue plagellablacem adspexerunt. Nunc in eo vertatur, , praeter libros supra memoratos graecum leχλcon in usum Scholarum condat. aonoldiui coiiscripsit prolusiones ex philologiae potissimum fontibus illustratas ab anno

ei I IIch LXI v. ' ' r. ne summi numinis bonitare. z. De Euerget s. 3. De Σωτῆρος titulo apud veteres usitato.

6. De veterum Xαμευνία.

s. De turpissimo calumniae vitio eiusque Us Gibus. 6. De quibusdam vocibus aς ritibus ex veteri militia derivatis. Haec sunt Iuculenta ingenii Schwebellani documenta. Superest, ut reliqua, quae ad Vit. 'iocril. II. I vitam i

143쪽

vitam viri celebr. pertineant, recensemus. Natus est Noribergae die XIX. mensis Augusti A. C. Clal DCC X H1. patre Ioanne Georgio, molitore, viro honesto, matre Apollonia nata Euhnin, quam tamen anno tertio aetatis suae amisit. Patre usus est indulgentissimo, qui filio, lum. at primis annis, litteris, quibus .imbui solet aetas puerilis, arteque Musica, cui, in chorum musicum postea receptus, totam paene consecrasset aetatem, instituendum curauit. Amore tamen litterarum, quo admodum adolescens iam flagrabat, et consilio patronorum, quorum fauorem et patrocinium peritia artis musicae ipsi conciliauit, excitatus, totum se doctrinis eradidit; cuius obsequii eam nunquam poenituit; praecipue quum patroni eius inopiae quouis modo succurrere in se reciperent, inque Guum et eruditum incideret noster doctorem, Ioannem Martinum Schmidrium, diaconum aedes diuae Mariae, qui animum nostri adolescentis et Nagelii, aequalis, cuius vitam superiori volumine descripsimus, artibus ad humanitatem insormauir. Postea spatium scholasticum emensus, ciuibus adscriptus est auditorii maioris Aegidiani; ad quod constituendum Dissereus, qui primus Profestar theologiae et philologiae in eo fuit, plurimum contulit. In hoc igitur celebri honae mentis domicilio interfuit praelectionibus Ebraicis Hos annis Larinis et Graecis Negeleianii Mathematicis Doneisueri, et Moerii,

144쪽

quando orbis uniuersi deseriptionem aut do-cirinam morum docuit. Anno autem tricesimo secundo huius saeculi vitam scholasticam cominmutauit cum academia, eumque in finem Alintorsum abiit, ubi tres annos vi artatam sedulo audiuit siue litteras, quae ad humanitatem per tinent, siue historiam imperii Romani, siue Ius naturae, siue artem orandi et potaeos; MI hium vero principia matheseos tradentem. Escholis Brenholdi hausit intelligentiam Graecae et Syriacae linguae adcuratam. Feuertivus prae-iuit in cognoscenda litterarum historia, ut iudicio ope philosophiae acuendo : Melerum audi uit fata regnorum, non minus quam antiqui Orbis enarrantem : Tosenreuterus denique, qui postea Adiunctus Directoris Gymnasii Coburgen-ss vita decessit, et rhetoricen tradidit. Haec tamen academia non suffecerat, quae sitim exstingueret; quare alias cogitauit et et postquam Lipsiae notatu memorabilia viderat, Wittebergam petiit, ubi amori humanitatis pristino indulgens dura Beetera in omnibus scholis rhetoricis et philologicis, quas vir hic in litteris confirmatissimus et elegantissimus aperuit, frequens adsuit: eoque iucundior fuit Bergero, quo maius pondus apud hunc habuit auctoritas et comis mendatio Schwartrii et insignis artium et disci- plinarum libido quam in iuuene Schwebello cognouerat. Praeterea frequentabat recitationes

Zeibitati theologicas, et exegeticas : Haserun

145쪽

H exegeticas librorum quorundam noui foederis; philosophicas Baumeisieri, qui eo tempore collegio philosophorum ivit adiunctus, et deni que mei fieri mathematicas. Anno intcgro mitte bergae in litteris lihrisque consumto, Ie- nam contendit, ubi Reusebium in proponendis religionis nostrae veritatibus ; Russum in linguis, quae ab oriente nomen habent; et Rem kenbeeterum in antiquitatibus sacris habuit doctores. Quinque igitur annos postquam in his litterarum uniuerstatibus Μusis litauit, patriam rediit, ut largam colligeret messem praemiaque laboris, diligentiae et vigiliarum acciperet: nec spe excidit. Primum autem fuit laurea philosophica, qua, disputatione sub moderamine

Aeschii de variis modis numerum enuntiandi, habita a. X X X v li. Aliorsit sollemniter ornatus est. Anno quidem sequenti, quamquam commendante b. DOEL Tresevreutero Uiennam mutiatatus abiit, ut filioli unici, opulenti cuiusdani et celebris argentarii, de Falchen, moribus et ingenio formandis praeesset; non diu tamen ibi manere; sed suasu patronorum Noribergam re- Petere decreuit, non ita multo post a. YL. Al- torsi habita pro facultate docendi de Iove ποDέχω, disputatione, inspector Alumnorum atque Oeconomiae dictus. Quam prouinciam, ubi tres annos et sex menses administrauit, anno XL MI. Noribergam euocatus, et Rector Gymnasii Aegidiani constitutus est. Quo in munere anno

146쪽

oID IDCC XLV. domum duriit Mariam Euam Schureris, foeminam, qua nihil unquam festi. uius atque amabilius vidi, dignamque Schetu bello homine venusto atque eleganti. Nec sterile fuit hoc matrimonium: at ex XI. liberis quatuor adhuc sunt superstites. Voluptatem vero hanc, quam ex coniugio cepit, auxit nouum Professoris Linguae Graecae in eodem Gymnasio

munus, quod an. L. Oratione de varia Graecae

ιinguae fortuna ab antiquioribus iam inde tempoωribus ant Caroli M. usque tempora capessivit,

praemissa prolusione de singulari supremi N

minis prouidentia in propagandis conservandisque Graecarum litterarum sudiis, qua ad audiendam illam orationem inuitaret. Fama autem huius viri angustis patriae aut Germaniae limitibus non circumscripta fuit, sed ad exteros quoque peruenit, magnaque cum laude celebrata fuit; quod quidem haud exiguum leu que nostrorum laborum praemium est atque s latium. Atque quomodo aliter fieri potuit, quum vel editio Bionis et Moschi ei multum

apud Germanos non minus quam apud Italos Batavosque, quibus iam usu litterarum frequentissime amploque suit notissimus, pararet auctoritatis. Hinc etiam factum est, via. LvIlI. Rsocietate imperatoria Roboretana, et a. LXII a societate Bauarica ; denique a. L X v. a societate historica Gottingensi, quae auctore celebris Garte ero instituta est, praeter spem atque ex

147쪽

spectationem publicis litteris inter suos collegas

reciperetur. Illa autem fama eruditionis et in docendo dexteritatis effecit, ut aliae eum sibi expeterent ciuitates. Nec habuit Schwebelius, quod multum renueret, quoniam munus, quo Noribergae summa cum fide iunctus est, scholasticum amplum quidem et honorificum ; at molestum, et salarium annuum exiguum, ne caritati rerum nostra aetate sufficiens, nee laboribus et meritis viri, qui in puluere scholassico senescere coepit, par fuit. Atque iusta est querela, homines, qui pro patria quam molestissimos suscipere labores, plurimumque adferre solent emolumenti, vulgo quam minimi aestimari, et inopia rerum atque penuria maxime laborare. Post obitum igitur Gesneri spes nostro adfulsit, meliore et honestiore vitae conditione in splendissima luce litterarum Gottingae fruendi; quae vero postea, nescio quo fato euanuit; atque illius desiderium eripuit alteram conditionem eamque Opimam a CuratOribus Gymnasii Ratisbonensis oblatam, ut Rectori Drummelio, a nostris sacrorum castris ad Papi colas transfugienti, succederet: Schwehelio enim diu incerto atque haesitante, Ratisbonenses alium delegerunt. Ita autem visum est supremo numini, ut noster inconstantiam fortunae et humani consilii cognosceret. Franconiae enim, patriae suae, cui omnia accepta refert, ut omnia quoque ossicia vel prouecta ae-

tate

148쪽

tare praestaret, placuit summo rerum arbitro. Decedente igitur munere suo, Iungheimis. Oholdinum ad moderandum celebre Carolinum euocatus et tar honestissimis conditionibus, quae dissicultates muneris lenirent, Rector et Professo dimis est. Quare abdicans a munere suo collectis sarcinis Onoldinum cum suis demia grauit, ubi adhuc sortuna sua laetus vivit, animique vigore omnes molestias superat sustia

: Placido enim est animo, cuius virtute dici iam vitae scholasticae adsuetus, et amore ini rias aliorum vincere, et lenitate offensas tollere mentesque immorigerorum iuuenum subinde reis gere haud nescitί Mirum enim quantum abhorret a severitate iraque crudelium Orbiliorum. Iam vero ex vultu elucet suavitas quaedam cum verecundia, atque omnis horror et tristitia a

est. Nihil illo in vita melius, nihil sanctius, in omnique morum laudisque genere ad ant quitatis exemplar expressius illo noui. Hinc etiam tu scriptix suis alienus est ab omnibus ineptiis et petulantia, quae plurimis Criticis innata quasi videtur. Modestus enim est, ut in vita ita etiam in iudiciis de aliis hominibus scriptisque 3 si nisi a Censere Lipsiensi ιuae editionis Bionis et Moschi nimium esset I cessitus conuiciisque laceratus, atque in feruore animi conscripssset, refutationem suam, nunquam pudoris et modestiae leges transuisset.

149쪽

Ab illis tamen, quibus notum est, quam acrabe pungant aliorum crimina, facile impetrari posse confidimus, 't errare illum, sed cum illis : si nast, quorum pudor, et continentia alioqui laus fuit maxima. Ingenium eius, eruditionem, i amorem utriusque linguae, antiquitatis, artis grammaticae et criticae, in quibus ingenii posuit domicilium, et quae nos forsan senirmus, neque vero laudi viri optimi aliquid detrahere conamur, ex iis, quae supra diximus, cognoriscent lectores. Dicendi genus non reconditum

quidem est, splendidum atque excelsum, quod quidem materiae, quas sibi proponendas explicandasque sumserat, postulare non videbantur, neque tamen humile; et sordidum, et Plane ex medio petitum a saepe insunt illi ossa, musculi et nerui. Quum igitur tanto studiorum flagrat amore, multamque iam tulit laudem, spestramus, illum non patarum esse fore, ut quae reliqua legit colligetque, cum ipso aliquandosne fructu posteritatis arescant. .

150쪽

Rector Θmnasii Hiber)ensis et Colgeta societa. tum Lipsiensis et Gottingensis .

Unarrabimin vitam viri de pube et re scholasticii bene meriti, industrii et in litteris,

quae moderatorem scholae et ornarat et Commendant, probe versati, scriptisque, e quorum tamen plurimis plus industriae, laboris et lectionis, quam ingenii elucet, insigniter celebris xviri, qui ingenii domicilium in antiquitate illustranda potissimum videtur posuisse, sed ita, veillarum non esset quasi mancipium, sed ad alia

quoque litterarum studia animum transferret atque non unius tantum alteriusque litterarum partis, sed utriusque et Hebraicae linguarum artisque numariae esset inprimis peritus. Poetarum et veterum et recentiorum est amantissimus, eosque in variis prolusionibus cum illustrauit tum maxime inter se comparauit. Illustriores autem sorte reddidisset scriptiunculas, si infinita poetarum loca non solummodo excitasset, sed pluries ostendisset, quibus veneribus atque elegantiis alter altero siue inferior fuerit

SEARCH

MENU NAVIGATION