Omnia opera Aristotelis Stagiritae Omnia, quae extant, opera, nunc primum selectis translationibus, emendationibus ex collatione græcorum exemplarium, scholiis in margine illustrata, nouo etiam ordine digesta ... Auerrois Cordubensis in ea opera omne

발행: 1560년

분량: 800페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

581쪽

A a lassitudine: corpus enim quale principio fuerit, tale restituit. Elaxat

autem vomitus non nimii motus ratione, sed si ita fuerit, ut non plene agatur. Copia enim ciborum,quae in ventriculo remanterit,& excre menta, quae his incidant cibis, faciunt, ut lassitudo vomitum consequatur, quemadmodum in corporibus ni natum impletis dictum iam est. mod si nec illis causam lanescendi labor inferat, scd cum ita sese haberent, laborarint,inec iis qui no totum cibum eiecerint, vomitus causa seret lassescendi Nam si hoc esset, haud erat, quod non omnibus euomentibus lassitudo incideret: nunc vero multi post, ubi euomuerunt, alacriores certe redduntur.

Cur laboriosius brachio est inanem iactasse manum, uuam cum la spide3 An quod inani iactura brachiu quasi conuellitur vchementius: nulla enim in re nititur, quemadmodum cum mittit, missili obdito, sulci rest potest. Huic proxime saltans quoque pondusculis susceptis innititur. Et qui currit, manus ob quatiens, se sustentat. Quam ob re

ille plus prosilit, halteres tenens, quam non tenenS: hic Velocius currit, manus obquatiens,quam non obquatiens. rQuam ob causam cursus velox Um in hominum genere, quam in scaeterorum animantium facit, Vt capita a morbo tententur quaquam cursus unusquisque detrahere ad ima genus omne eXcrementorum putatur, Ut ambulatio. quapropter crura corum implentur, qui nimium ambulant,quoniam de parte superiori ad imam labitur, reali metum omne, & excrementum. An motus quidem ubique agere idem potest. Verum motus velox,cum v fres intendit, & spiritum retinet,caput coealefacit, eiusque venas nimirum inflat, & attrahentes redit facultatis ex ternae, Ut frigoris, ut caloris.adde quae in pectore continentur: nam ea quoque attrahi, resorberique inde credendum est. Quibus rebus admissis, locum aegrotare illum necesse est. Cur locis aequalibus,quam inaequat ibus magis fatigatur: Ocyus au tob tem iter aequale, quam inaequale conficitur λ An minus laboris tunc est,cum motus non semper eodem habitu agi tur, quod ingrcssu inar- quali potius fit. ocytis enim ingredimur, ubi minus cotra naturam moueri var. Ergo per locum aequalem parce, atque frequenter & ponitur,& attollitur,per inaequalem aurem contra . Atqui ratio attollendi contra naturam est: vi nanq; omnem attollendi usum exequimur. Quod

autem per singulos gradus paulum redditur, id multum per multos

demum exul tat.

Cur in planis laboriosius accubamus, quam in concauis3 Aneadsi itratio est,cur etiam in conuexis laboriosius, quam planis. Cum enim pondus corporis se eundem in locum, in sedendo,accubando 'ue colligit,facit per assilistationem, ut laboretur. Incuruum igitur quam re- . ctum , idq; quam concauum magis tale se exhibet: nostrum etenim corpus in orbem se colligit potius, quam dirigat in proccssum . quae autem eiusmodi sunt, haec per plura attinguntur a concauis,qua api

582쪽

Problematum

nis. His eisdem de causis etiam sit,ut quae cedunt,minus qua dura,&retinentia fatigent,& in accubando,& in ledondo. Cur breues deambulationes fatigationem mouere amplius soleant λ An quia euariant, in copiaeque sunt: saciunt enim ut saepe subsistatur. De contrario autem in contrarium frequenter mutari laboriolum est: neutri nanq, assilescere sinit . quae quidem assuescend iratio vacat satigatione. utrique autem simul ut assuescas, fieri non potest. Cur qui equo vehuntur, quo longius equus decurrerit , eo magis emittere lachrymas solent Vtrum quoniam aer,qui se obiectat,subinde eo frigidior est , quo minus teporis corpus attigerit: quod iis etiam euenit, qui cursum nudo corpore agunt; frigus autem mouere lachrymam potest . An contra. res enim calida lachrimam ciet, velut Sol. motus autem nimirum calorem efficere potest . An propter ictum illatum ab aere illud accidit. quomodo enim venti aduersi oculos perturbant, sic aer occursans eo magis ferire potest, quo equus velocius agitatur. Cur caetera membra cum perfricantur, pleniora evadant, venter autem soleat extenuari λ An perseristione protinus vehementiore extenuatur, cum is etiam impleri soleat illa sticandi ratione, quam paulatim amplis cando admovemus. sed non aeque proficit, atq, caro , qua de re quaeritur: quippe cum omnino in exercitando, laborandoq; venter praecipue extenuetur. Ratio igitur, i opima quqq, concalefacta liquescunt, & ea magis , quae intensa suapte natura sunt: venter autem cuteus est,cutis vero sua natura tensionem habet. Sed enim op venter celerrime opimatur, ideo & pingue aliquid sem- ver obtinet, nisi morbo laboret. Cuius rei causam dixerim, quod cibo ex vicino positus est. Cum igitur omnino pingue res propria naturae non sit,sed aduentilium, nec ita necessarium, ut caro adhaereat: ideo & exercitandi, & perfricandi agitatio ventrem concalefaciens, liquefacit,& macerat, alimentumq; , quod inde redundet, membris caeteris dispertit . quam ob rem sedile ventrem opimat,reliquum corpus extenuat. motiones vero, perfrictionesq; ventrem extenuant,reliquum corpus implent, & augent. Cur peracto longo itinere, aut cursu, si quis se se per sunt mos constiterit digitos, calces pedum conquatiuntur, proniq; deorsum labuntur' An propter continuatum, vehementemq; motum concitati nerui nondum requiescunt. Fit enim saepe, Ut animus euincere corpus totum possit: membra autem singula inhibere non possit,ubi sequendam in modum commouere. non enim cor, non penem excitum residere animus cogere potest.Ratio autem rei, quam quaerimus,

est,quod multum spiritus circa neruos deuritur, quod non simul ac substiteris,refrigescere potest . Is igitur spiritus concutiens , veluti subtrahendo suo motu ibducit,facitq; ut pars remotissima minime

contineatur.

583쪽

Sectio quinta. 27ῖ

A contineti .itaque calces tremiscunt,quemadmodum imum labrum hominis irati.

Qua de causa qui non concitate admodum currunt, ' numerose - 16 spirant Vtrum qivid numerus omnis mensuram certo recipit motur ἐρος - 'talis autem moles est, qui per quas agitur portiones, quemadmoduagunt,qui currunt leuiter. Ergo limulatq; agere cursum incoeperin respirat ita, ut cum spiratio per compares vices propter parem metie- 'di motum, reddatur, numerum siue modulationem possit continuare.

An quod omnis spirandi ratio compari vicissitudine cofici soleat, modo quis non retineat, sed tenori trahendi a natura determinato utatur. Igitur cum sedemus, aut ambulamus,quod motus corporis mediocrIseit, numerus palam no seri potest.cum item cursum cocitate agimuS, quod sensus consequi motum nequeat, numerumpercipere respirandi ,

haudquaqua valemus.At cum mediocriter nosipsi concitemus, motus

ipse mediocris modum respirandi sensibilem praestans, explicare nu- merum potest.

Quare inter currendum aer in flatum conuerti nobis videatur 3 1νVtrum quoniam dum per cursum agitamur, acrem corporibus nostris continentem excitamus, quod non nisi flatum mouere profecto est. quocirca non solum videtur, sed etiam vero in satum aer conuertitur. An quod in currendo aerem impetu nostro violemus: quo facto, sensu aeris per motum magis assiciam ur.ergo recte in flatum aer se conuertere viaeatuNhoc enim ratione impetus potest euenire. iQuam ob rem currentes potius cadamus, qua ambulates An quod iamasis,qua moueamur,attollimus. hoc enim inter cursum, & ambulationem interest.. Cur ascendentes genibus,descendentes semoribus elaboramus An io quoniam dum ascendimus,corpus sursum iactamus ' distensionemque distensioque corporis,genuuq; movemus,ex quo genibus laborandum est. Nocti- corporis, MC uis autem locis,eo semoribus laboratur,quod iis ipsis enixi crura submovemus.Ad haec omne,quod praeter naturam fit, laborem,doloreq; mouet.est autem secundum naturam genibus, Ut ante flectatur:semoribus autem, Ut retro.at locis acclivis genua retro flectuntur, nam inniti,firmariq; volumus:procliuis autem semora ante coguntur, corpus

enim se pronum,propensumq; ita defert. Cur in itinere media semoris parte potissimum fatigari solemus ro An quod longi cuiusq;,atque continui pars potissimum media laborat,cum sciliciet stabilitum,fixumq; manet:quam ob rem haec praecipue rumpitur: semur autem tale est.ergo parrem potissimum mediam eius fatigare merito solemus. Qua ob causam qui humida costant natura,facile a labore, aestuq; at strangulantur An quod humor concalefactus transit in aera, itaque acrius urit.ergo cum ob nimietatem facultates submouendi no datur, se

refrigeratio nulla subsequitur,atque ita celeriter homo calore insito, Auer. Cod. Min

Ciuitiaco scio la

584쪽

Problematum

& aduentitio exardescit. Quapropter sudor,spiritusq; secessio eos iu- Duant,qui se exercent,qui denique laboribus te dederunt. Cum enim humor discernitur, atque extenuatur, spirixum inde enisse necessa

rium est. - . r

Quare corpora,quae modice constant,temperataque stan in mo bum saepius incidunt,& facilius curantur An Itrunque eadem de causa euenit.est enim aequabile,quod modicum est: luod autem aequabile id compatibilius eli.quam ob rem si qua eius pars laborauit, Protinus totum collaborat. Immodicum autem contra, Vtpote quod sciunctius sit.partium suarum vitia minus haurit, minuscia consentiens est. Ereto saepius id in morbum hac de causa incidit. facilius autem cura- tud quoniam malum partium commune omnium est: eo nanque debilius redditur, quo se in plura digesserit: itaque curabilius est. I inmodicum vero illud, ut quod rem communem cum partibus non habeat, minus quidem aegrotat, sed difficilius curatur, quoniam malum 1e

hementius Vrget. . e . . ri '

Cur aequalibus,quam inaequalibus locis magis fatigari solemus: ocvus aut iter aequale,quam inaequale expedimus)An quod minus laboris tunc est,cum non asSIdue habitu eodem movemur,quemadmodum ingressu aequabili potius agitur: ocyus Vero ingredimuricum Ibi minus pari tempore attollimus GErgo per locum aequale usus attollendi exio ius est, atque frequens:per inaequalem autem Gotrario. Quod

vero per singulos gradus paulum redditur, multum ad per multos de-''Cur semora in deseendendo tibiae in ascendendo laborant λ An Iabor in ascendendo est,qua corpus attoli Itur: fit enim ut totum corpus nobis oneri sit.Itaque cui totum incumbit,& quo totum attollitur, id praecipue premitur, atque laborat. hoc autem tibia est. postrema euam

haec longitudinem tenet, nec modo pedis latitudinem aliquam sortitur unde fit, ut hoc minus se valeat stabilire. Itaque ut humeris, Ita tibiis pondus sustinemus, laboremq; ob eam rem, quo humerus maxI- me affici solet,libia quoque patiatur, necesse est. At in descendendo, quoniam corpus deorsum se defert, propellitq; contra naturam, hinc labor,& vexandi ratio prouenit itaque laborem huic praecipue admouet cui incumbit,quodque vexat. Atqui tibia manet, thorax ponderi est, femur sustinet atque vacillat,eo quod & porrectum in langitudinem est,& superne ver tu qua scilicet thorax procumbat. Cur iter longius tunc esse videtur,cum ignari quantum lit ambul mus,quam cum gnari, si modo res caeterae paret adsint3 An quod nos sequantum sit, non nisi nosse eius numerum est,remm non determinatam pi uris quam determinatam esse perspectum est: Ergo quemadmodum, si nosti quantum sit, finitum id esse necesse est sic etiam si ionoras,quasi reciprocetur, animus cauillatus oberrat, infinitumq,

id cile videtur,quod finitu est. Quam ob rem si quantu quodlibet de-

585쪽

Sectio quinta. 274

A terminatum,n5 esse putetur, vel ut infinitum id esse videbitur,co quod

aptum est, ut sit determinatum.at si determinatum. at si determinatu non sit, infinitum est: ergo id quoque infinitum quodammodo videri necesse est,quod determinatum esse nequaquam videtur. Cur femora magis, et tibiae fatigantur3 Vtrum quod prope absunt in ab ea parte,quae excremetu continet.itavi ubi ea pars agitata nimium recaluerit, semorg expeditius ac plenius trahere positiat, et tibiae. An quod femora cotinentiore costant natura: laboratur. n.praecipue p.ro pter coli nui distractione:quippe cum etsi nullo excremento subitante essi sumus, tame femoribus,ac lumbis acrius laboramus. An quo inguina per ictum oriri nouimus, propter venarii & neruorum societate, ita etiam lassitudo potius in femur incubit:quod quide ab initio propius abe1 . An quod semur eade habitus ratione fungitur suo munere magis, qu/ tibia:quar qui de res laboriosior est. An quod semora carnis copia fuit inet, itaq; res affatim i his inest qua naturae roni tribuimus. Qua ob causam tubercula,& ulcera non ullis ex labore proueni sit3 2

Aia corpora impuro motus cocalefaciens, excrementa at ia etiam cum sudore vaporatim dei tringit,quae crassa & humore prauo, hoc est acu- . to,aut amaro, aut sali Q contCuda, iecerni penitus suam ob concretione non queunx: itaque per carnem intume cunt, atque exulcer latur Prompter amari humoris violentiam. Cur non protinus ab exercitatione, aut a medicamelo e poto cibui xa

assumi debeatῖ An quod adhuc corpus purgatur, nα dum a labore quiescit,excrementaque excitata redundant.

Quam ob rem currere,qua ambulare difficilius est An quod plus is oneris fert qui curritus enim elatus,ac pendens, onus superse totum si vinetint qui ambulat, parte insistente vicissim sustentatur, quasi pariete admotus requiescat. Cur non protinus ab exercitatione esurire incipimus3 Vtrum prom sue pia colliquefactionis residua, dum penitus concoquatur. Au propter spiritum,que labor ex humore subdito mouet. An propter sitim, qua 'laboras calor inducit.haec enim accidunt Omnia.

Cur genitura i somnis iis proflucre sol et,qui aut labore lassest ut, auς . tabe cissumumrῖAn quod Oino ita incolinetes sunt,qui natura calida l 'st' pq ri humida costat: seme. n.tale natura est. uod aut tale est,ex iis, qui 'tali halitu sunt, potis stimi profluit, cu calor seni ni accessit. quippe ciι corpora tali sper' exiguu momentu desiderent, idque intrinsecus, non φηigy py0 extrinsecu4. Lassi aur, Sc tabescetes ita assecti sunt. re ludant. n. & elasse 'ges' advsati colliquamentis calidis propter fatigationem, & motum,& tabcfacti propter distillationem,& calorem,quem inuam matio mouet. ἡ Quam causam crus suum sint strii diutius perfricare cuique dis- ιαncilius est,q dcxtrum 3 An quod parte dextra laborare valemus: rebus autem praeter naturam proficiscentibus, annumeranda cruris sinistrιfristio est: si cnim dextra transuersa in partem obiectam. χλη. ' . M ni Σ

586쪽

3314

Problematum

autem praeter naturam cut,haec factu sunt dissicilia.sinistra vero m1- Dnu parte perfricando dextram,nil taIe percipimus:quoniam haec neu-

'cu C Ibitatione, I riosiores sunt An quod crebro tab-

si stimus, neque aequabili incessu movemur,cum flectimus: quod certe

laboriosum est. -

Cur in Sole cum stamus,amplius recalescImuS, qua cu movemur: cum tamen motus omnis vim calefactoriam habeati An no omne mouendi genus calefacit,sed est etiam quod refrigeret.quod etiam in ollis seruentibus patet,quoties eas assi amaS,aut vinamus. An quia cum stamus calor permanet:is aut cum permanet,amplius caletaclz, qua cum mouetur. Corpus etenim nostrum Vaporem de sinuaena mittinassidue tepidum,qui proximii aerem tepefacit, quemadmodum uitio. Cum igitur quiescimus,aer nos circusandens, calidus ob praediciam causam redditur. At cum movemur, flatus ocitatur, qui rufrigerare is nos notest.ssatus enim quisque frigidus est. 3ν Quam ob causam qui equo currat, quo contentius curium arripit equus eo magis lachrymas mittunt:& qui pedibus, eo masIS, quo Intenderint vestementius Vtrum quoniam aer occursan, est. frigus enim lachrymas mouet, quippe quod contrahendo, codensandoQue carnem,humore exprimat.An portus contra.calor enim sudore. elicit lachruma autem sudor quida est. quayropter a concalefactioneVtrunque mouetur,& sudor,& lachryma,sessaque pariter ambo sentiunt aesorem autem essicere moduS potest.An Propter aeris ictum. quomodo enim status aduersi oculos perturbant, ita etiam da, qui se obiectat,quo quis contentiuS equum Uitar, aut 1Pie currit, Co magis ictu quoda molli obverberat,dc serit. quo fit ut se lachry mae promat, scilicet meatibus oculoru relaxatiS appulis eiusmodi. Omni etenim ictus vim aut secrandi habet,aut collidendi, & contundendi. 6 Quam ob re qui cursum concitate agunt,conuul sis m ime corri- ν

' planta bi quis inter currendam eis tubstiterito An quod ea potis

Cum diue untur,quae in partem cotrariam vehementer trahimus, amue movemus. Cum isitar homini curretiti, vehementerq; membra ultra propellenti,quis obuiam factus obstiterit, a idit Vt In partem retorqueantur contrariam,quae adhuc ante pertendunt, atque proripiunt. Itaque diuulsio eo vehementior incὶdiisquo cursus intcn

o ' Cur ambulationes minus laboriose suat,quae t qualeb, qua quae

rectae aguntur λ An quod elatio erecta secundum naturam corporis uniuerς est.ideo ambulationes, quas loca aequabilia praestant, laboriosiores,quam inaequabilcs sunt,quod in easdem partes laborem admouent,quod inaequales illae non faciunt:dispertium enim magis in omnes corporis partes. Casidis vero temporibus archae ambulationes

plus valent,quam frigidis quippe 2uae par ibus externis laboris Plus

587쪽

sectio sexta. A

asserant,& quidem sudorem ob eam rem euocando extenuent. dis contra carnem reddunt consta tiorem,&stomachum excitent, ci-

- . . . . . . -

borumq, faciunt auidiorem .Partibus enim internis calorem augent, . membri sq; ad frigoris appulsum torpeatibus, locum intimum calore amplificato ossicacius purgant. Carncm vero solidiorem essiciunt, Vequar per eam uniuersam ncqueant superare.Accliues etiam ambulationes laboriosiores sunt, qua decliues, magistrue extenuant. Faciunt.n. . acclives, ut lumbi potissimum laborent,decliues ut semora: podus.n. totum femoribus incumbens grauissime premit:quod item,cum praeter naturam sursum efferri a calore cogatur, maiorem in modum calefacit. Itaque essicitur, ut arduum ambulandi genus sudores moueat, spiritum su spendendo ex tenuet, lumbis dolorem infligat: crura enim magna cum dissicultate se in sublime recipiunt,lumbos inflerumt,fragunt,cuellunt:quibus de causis labor praecipuus sequaturnecesse est. is autem duriS,ac renitentibus habitae ambulationes musculos, & ncruos crurium effatigant: quippe quae contentiones tam neruis qua α tendineti musculis moueant, cum enixu agantur violento.Mollibus vero & cedentibus locis facta ambulatione,articuli potissimum sentiunt. flexus enim articulorum percrebescit,cum solum succumbat,dilabatur,& cedat.Eadem autem quaestio est.

Cur locis ' arduis dissicilius ambulemus An quoniam omnis ingrestus attolentia,& positione conficitur .attollere igitur praeter natu ram est, ponere secundum naturam,proponere medium tenet. In ambulando autem locis arduis,mul in m sortis illius auersae a natura proculdubio est. Q uare qui cursum ex quo arripiunt minus decidunci An quod ma--gis cauent,quam timent. vis cauent,

Eorum,quae ad sessionem,accubitu & habitum corporis pertinent:

cuius quaestiones. VII.

VR sedile alios impleat,alios extenuet Vtru habitus a corporum distent inter sese,ut alii calidi,alii frigidi sint. ergo si ita est, calidi implentur: cibum enim corpus risui caloris exuperat.srigidi autem, quod aduentilium ea , lorem desyderant,quem ex mouendi ratione potissimu lus acquiri concoquere nequeunt idum quiescunt. An quod alu

588쪽

. consertim Vnι uerlus

Problematum

crementis redundant,& ob eam rem motum,qui ea consuma desi- Ddcrant, alii non. Cur partes corporis distendendae sint,quod qui se exercitant, sacere consueuerunt.An quod meatus spiritu suo perpurgari oporteat. Cur inflexo corpore cubare melius est, quod etiam Medici plerique praecipiunt)An quod venter cum recalescit, cocoquere celerius potest: sic autem hi, ut recaleat. Ad haec, locum flatibus dare, in fluctu incum bant, & innitantur oportet. ita enim minime inscitabunt. hinc enim& varices,& caeteri abscessus iuuant, quod ventriculos conti iaciat, in quibus flatum recipere queunt. Ergo corpore ex tento, cauerna nulla eiusmodi adigi potest locum etenim omnem viscera occupat. inflexo autem, lingula laxantur,& sinuantur. Cur vertigo surgenti potius accidat,qua sedenzi3An quoniam quiescenti humor' uniuersus unum in membrum se colligit: ex quo crudactiam oua nequeunt circu uerti,sed protinus decidunt: mouenti autem is humor se aeque expandit. Surgimus igitur a quiete, qua ita assecti su mus: demus vero a motu,quo humor aequabili modo quaque versus se porrigit. Quam ob causam cum parte corporis dextra cubamus, somnus magis acceditὸ Utrum Quod vigilantes contra,qua dormientes habemus. ergo cu vigilando parte accubcmus sini stra,cotrarium sequetur in dormiendo, initio, cum id contrarium sit.An quod somnus priuatio mo tionis est.partes igitur,quaru mouere interest, quiescat oportetr dextrarum autem partium mouere interest. Cum autem ita accubamus, velut initium quoddam resurgendi detentum, obligatumq; habemus. Cur torpeamuS,& cur manus potissimum,& pedes λ An quod torpor rcfrigcratio est: hi enim propter sanguini, priuationcm, tranflationcmq;.Manus autem,&pedeS, Omnitim maXJ me partium carnis inopes, nerui ubercssunt, scit prxcipi pedes.itaque ad refrigerationem celerern sua natura nimirum habiles rcdduntur. FCur libenter in latus accubanius sini strum, in dextrum autem po tius dormimusὸ Vtrum quoniam conuerti ad lucem, minus dormire possumus, sonarius eniti Uin iciacbris d cylas obrepit.An quod dum in latus accubamus sinistrum, vigilare magna ex parte consuevimus, &opcrdm functio sic nobis expeditior est. Itaque ad contrarium opus contrarius habitus, siue situs tequiritur.inuitatur autem quisque ma

gis ad opus iungendum habitus siti ratione.

589쪽

Εorum,quae ad consensium naturae anima lium pertinent:

cuius quaesisnes. U. ,1 VR a morbis nonnullis aegrotant, qui appropinqua P rint, a sanitate nemo sanari potest An quonia morbus

motio est, sanitas autem quies. ergo ille mouere potest, haec non potest.An quod alterum non voluntarie, alte rum voluntarie accidit: res autem non voluntariae a volutitariis,consultis*, plurimum differunt. Cur oscitanti saepe i n oscitando respondemus: & cum mingentem quempiam videmus,ad mingendum movemur quod iumentis praecipue accidit.An propter memoriam: movemur enim ea ipsa parte, quo ries meminerimus.hominibus tamen,quia sensu praediti sunt faciliori, statim ubi viderint, euenit, ut moueantur,reminiscanturm iumentis autem vidisse non satis est,sed alio quoque sensu opus est. Quam' obrem addito etiam olfactu, mouentur:quoniam sensus hic in brutis mobiliorcst. Vnde fit, ut eodem in loco sequentia mingant omnia, quo primum eminxerit.tum enim praecipue mouentur,cum ol facitit: olfaciunt autem,posteaquam appropinquarunt. QJram ob rem cum secari quempiam, aut uta, aut torqueri,aut aliqua re terra assici videmus, animo vice eius doleamus 3 An quod omnium communis natura humana est .ignoscimus ergo,cum tale quippiam inspeximus, propter naturae consortionem, re familiaritatem. An quomodo narcs,&aures delibationes quasdam rerum obductarupro sua facultate concipiunt, sic etiam aspectus afficitur, & are delectabili,&a tristi. - Cura tabe,&lippitudine, & scabie capiuntur, qui appropinqua

rint: ab aqua autem intercute, aut febre, aut stupore attonito,aut aliquo CX numero caeteroaum malorum capi nequeunt Ana lippitu dine,quoniam oculus pars nostri corporis mobilissima est,caeterarum

maxime omnium rei tibi obiecte sinulis reddi potest, quipi e qui faci 'le moueatur ab eo quod moveat: itaque fit, ut cum perturbatum Ob'sticit oculum, facile ipse etiam perturbetur. Talis autem contagi ideo fit,quoniam spiritum vitiat, grauemque reddit.celerrime autem oes morbis arripiuntur iis,qui spiritu corrupto proueniunt, quale est

In duabus laquentibus sactionibus inqus stionum

numero. ac

ordine G rae

cus codeκ a Latino valis dissemita

590쪽

Problematum

omne pestilens genus:qui autem appropinquarit, talem profecto spiri Dium trahit,qualem aeger ille reddiderit.Acgrotat igitur, quia morbiserum est,quod spiritu trahitur: ab uno autem morbum excipit, quoniavnus ille sic spirat, caeteri secus cunde vero, quia quo aegrotarit, hoc non allicr spirat,quam fuerit assinus. Sed sca oles magis, quam lepra, caetcraq, vitia generis ei uidem, afficere potest: quoniam per summa corporis errat, re humore mariat glutinoib:genus nanque prurietium omne tale est . Itaque idipsum quia per lumma oritur, glutinosumq; est,nimirum idcirco attingere potest. caetera nequeunt, vel quia nostper summa proueniunt,vel quia persistere suam ob siccitatemno pos-

suat,quamuis per summam cutem oriantur.

Quid cst,quod nonnulla ex iis, quae auditu tristia nobis occurrui, ut timorrcscamus,efficiant ut serra cum exacuitur, & pumex cum se catur,lapis cum mola stangitur. Quae autem notae affectionii patent aspectui, haec genera asse tionum ipsa in nobis creant dentes enim sta stpescunt,cum aliquos rem acidam edentes aspici mus.Et plerique cum homines laqueo sulpedi, vel aliter strangulari viderent,ipsi defeceruntλAn quod vox omnis, genusq; omne strependi spiritus est, cui nostrusubiens sensum, movcre nos solet:cumqt, suum motum vel magnitudine, vel pulsu vehementiore amplificauit, aliquid ex iis, quae nostro

in corpore latent,immutat,& saepe interimit.Ergo spiritus,qui quamuis magni,lencs iamcn adierunt,ii sedem ipsam commouent sentiendi,& laetitia ob eam rem nos assiciunt.Asperi autem, quoniam ictum inseruiit vehementiorem, sedem utique illam cocutiunt,longeque pro

ictus tui facultate se porrigunt:quod idem res quoque frigidae faciunt. Frigiditas enim vis quaedam est: sed hanc horrorem inuehere posse, dictum iam est. Asperitas Vcro, quod pulsu frequente initium pilorum concutiens,in partem pellit aduersam, efficit, ut pili se crigant. pulso

nanque initio acumen pilorum se tranSserat In partem aduersam,ne-ccsie est.itaque fit,ut pili exurgat: omnes enim Morsum procumbunt. FEt spiritus quoque, qui per aures corpori se insinuat, de summis ad ima se desert. Ergo cum soni,quos modo dixit nus, asperi sint, horror utique ob causam praedictam moueri potest. Sed euenit, ut caeteris partibus potius,quam in capite moueatur: quoniam ut pili partium caete , rarum imbecilliores sunt, sic affectus hic imbecillus occurrit. Cum vero sensiis audiendi,quam videndi obtusior sit, affectus quoque hebetiores per summa errant, qui ab eo ipso proficiscuntur.horror autem talis estiquamobrcm multis, ac variis causis existit. Sensus videndi vero,cum omnium exquisitissimus certe si euenta quoque ipsa pro sua praestantia solet ingerere.quo circa efiicitur, ut ipsi veri affectus proficisci ex eo possint,quamuis Vero leuiores.At in sensu audiendi,ut ipsos minime, sic eorum expectationem nimirum horremus. res enim

tristis, & anxiae expectatio existit.

SEARCH

MENU NAVIGATION