C. Plini Secundi Naturalis historiae libri XXXVII

발행: 1875년

분량: 581페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

361쪽

ADFREI

et intus insulam Alopecen. per Maeotim autem ab extremo Isthmo, qui locus Taphrae vocatur, ad os Bospori CCLX longitudo colligit. Α Τapliris per continentem introrsus tenent Auchetae, 88s apud quos Hypanis oritur, Neuroe, apud quos Borysthenes, Geloni, I byssagetae, Budini, Basilidae et caeruleo capillo Agathyrsi. super eos Nomades, deinde Anthropvhagi, a

Buce vero super Maeotim Sauromatae et Essedones. at per oram ad Tanain usque Maeotae, a quibus lacus nomenio accepit, ultimique a tergo eorum Arimaspi. mox Ripaei montes et adsiduo nivis casu pinnarum similitudine Pterophoros appellata regio, pars mundi damnata a rerum natura et densa mersa caligine neque in alio quam rigoris opere gelidisque Aquilonis conceptaculis. 15 Pone eos montes ultraque Aquilonem gens felix, si 8scredimus, quos Hyperboreos appellavere, annoSο degit aeVR sabulosis celebrata miraculis. ibi creduntur esse cardines mundi extremique siderum ambitus semenstri luce fet una

362쪽

AD FREdieJ solis adversi, non, ut imperiti dixere, ab aequinoctio

verno in autumnum: semel in anno solstitio oriuntur iis soles brumaque semel occidunt. regio aprica, selici temperie, omni adstatu noxio carens. domus iis nemora lucique, et deorum cultuS viritim gregatimque, discordia ig- , nota ei aegritudo omnis. mors non nisi satietate vitae epulatis delibutoque senio luxu e quadam rupe in mare 90 salientibus; hoc genus sepulturae beatissimum. quidam eos in prima parte Asiae litorum posuere, non in Europa, quia sunt ibi similitudine et situs Attacorum nomine. alii ,ο medios secere eos inter utrumque Solem, antipodum occasus exorientemque nostrum, quod sieri nullo modo potest tam vasto mari interveniente. qui alibi quam in semenstri luce constituere eos, serere matutinis, meridie metere, occidente latus arborum decerpere, noctibuS in SpecuS 1s91 condi tradiderunt. nec licet dubitare de gente ea: tot auctores produnt frugum primitias solitos Delum mittere Apollini, quem praecipue colunt. Virgines serebant eas, hospitiis gentium per annos aliquot venerabiles, donec violata fide in proximis accolarum finibus deponere sacra εο ea instituere lique ad conterminos deserre atque ita Delum

363쪽

usque. mox et hoc ipsum exolevit. Sarmatiae, Scythiae, Tauricae omnisque a Borysthene amne tractus longitudo DCCCCLXXX, latitudo DCCXVI a M. Agrippa tradita est. ego incertam in hac terrarum parte mensuram arbitror. ι 27) Verum instituto ordine reliqua huius sinus dicantur, et maria quidem eiuS nuncupavimus. 75sqq. 13. Hellespontus insulas non habet in Europa di- 92cendas. in Ponto duae, M D ab Europa, XIIII ab ostio, Cyaneae, ab aliis Symplegades appellatae traditaeque sa- 10 bulis inter se concucurrisse, quoniam parvo discretae intervallo ex adverso intrantibus geminae cernebantur paulumque deflexa acie coeuntium speciem praebebant. citra Histrum Apolloniatarum una, LXXX p. a Bosporo Thracio, ex qua M. Lucullus Capitolinum Apollinem advexit. inter ets1s ostia Histri quae essent diximus. ante Borystheneli Achil- 93lea est supra dicta, eadem Leuce et Macaron appellata. hanc temporum horum demonstratio a Borysthene CXL ponit, a Τyra CXX, a Peuce insula L; cingitur circiter X p. reliquae in Carcinite sinu Cephalonesos, Spodusa, Macra.

364쪽

C. PLINI SECUNDI

non est omittenda multorum opinio, priusquam digrediamur a Ponto, qui maria Omnia interiora illo capite nasci, non Gaditano laeto, existimavere, haut inprobabili argumento, quoniam aestus Semper e Ponto profluens numquam

reciprocet. 194 Exeundum deinde est, ut extera Europae dicantur, transgressisque Ripaeos montes litus oceani septentrionalis in laeva, donec perveniatur Gadis, legendum. insulae complures sine nominibus eo situ traduntur, ex quibus ante Scythiam quae appellatur Baunonia unam abesse diei 10 cursu, in quam Veris tempore fluctibus electrum eiciatur, Τ imaeus prodidit. reliqua litora incerta. signata fama septentrionalis oceani. Amalchium eum Hecataeus appellat a Parapaniso amne, qua ScTthiam adluit, quod nomens5 eius gentis lingua significat congelatum. Philemon Mo- 1s rimarusam a Cimbris vocari, hoc est mortuum mare, inde usque ad promunturium Rusbeas, ultra deinde Cronium. Xenophon Lampsacenus a litore Scytharum tridui navigatione insulam esse inmensae magnitudinis Balciam tradit, eandem Pytheas Basiliam nominat. seruntur et rog 94. 95: 6-8) MCap. VI 665. - ch. Plin. XXXVII 35.

365쪽

0eonae, in quibus ovis avium et avenis incolae vivant, aliae, in quibus equinis pedibus homines nascantur, Hippopodes appellati, manesiorum aliae, in quibus nuda alioqui corpora praegrandes ipsorum aures tota contegant.1 Incipit deinde clarior aperiri fama ab gente Inguae- 96onum, quae eSt prima in Germania. mons Saevo ibi, inmensus nec Ripaeis iugis minor, inmanem ad Cimbrorum usque promunturium efficit sinum, qui Codanus Vocatur, resertus insulis, quarum clarissima est Scatinavia, inconio pertae magnitudinis, portionem tantum eius, quod notum sit, Hillevionum gente quingentis incolente pagis: quare

alterum orbem terrarum eam appellant. nec minor est

opinione Aeningia. quidam haec habitari ad Visnam us- 97que fluvium a Sarmatis, Venedis, Sciris, Hirris tradunt, 15 sinum Cylipenum vocari et in ostio eius insulam Latris,

366쪽

C. PLINI SECUNDI

AD FRE

mox alterum Sinum Lagnum, conterminum Cimbris. promunturium Cimbrorum excurrens in maria longe paeninsulam efficit, quae Τastris appellatur. XXIII inde insulae Romanis armis cognitae. earum nobilissimae Burcana, Fabaria nostris dicta a frugis multitudine Sponte prove- snientis, item Glaesaria a sucino militiae appellata, barbaris Austeravia, praeterque Actania.

98 28) Toto autem mari ad Scaldim usque fluvium Germaniae accolunt gentes, haud explicabili mensura: tam inmodica prodentium discordia est. Graeci et quidam 1ο nostri XXV oram Germaniae tradideriant, Agrippa cum Raetia et Norico longitudinem DCXXXVI, latitudinem CCXLVIII, 14. Raetiae prope unius maiore latitudine,

S3ne circa excessum eius Subactae; nam Germania multis 99 postea annis nec tota percognita est. Si cuniectare per- 15

mittitur, haut multum ora deerit Graecorum opinioni et longitudini ab Agrippa proditae. Germanorum genera quinque: Vandili, quorum pars Burgodiones, Varinnae,

367쪽

Charini, Gutones. alterum genus Inguae0nes, quorum pars Cimbri, Τeutoni ac Chaucorum gentes. proximi 100 autem Rheno ΙStuaeones, quorum mediterranei Hermiones, quorum Suebi, Hermunduri, Chatti, Cherusci. 5 quinta pars Peucini, Basternae, supra dictis contermini Dacis. amnes clari in oceanum defluunt Guthalus, Vis- 8oculus sive Vistia, Albis, Visurgis, AmiSis, Rhenus, Mosa. introrsus vero nullo inserius nobilitate Hercynium iugum

praetenditur. 15. 29) in Rheno autem ipso, prope C in 101

1o longitudinem, nobilissima Batavorum insula et Cannenesatium et aliae Frisiorum, Chaucorum, Frisiavonum, Sturioriam, MarSaciorum, quae sternuntur inter Helinium ac Flevum. ita appellantur ostia, in quae essusus Rhenus a septentrione in lacus, ab occidente in amnem Mosam se 15 spargit, medio inter haec ore modicum nomini suo custodiens alVeum. g 100: 6 Sol. 20, 2. - Mela III 32. 29. - g 101: 13 ch. Μola m 24.1 charini -inni F EI Il. v j. Ca- C l guidines F'. gniones

368쪽

C. PLINI SECUNDI

102 16. 30 Ex adverso huius situs Britannia insula,

clara Graecis nostrisque monimentis, inter septentrionem et occidentem iacet, Germaniae, Galliae, Hispaniae, multo maximis Europae partibus, magno intervallo adversa. Albion ipsi nomen fuit, cum Britanniae Vocarentur omnes fide quibus mox paulo dicemus. haec abest a Gesoriaco Morinorum gentis litore proximo traiectu L. circuitu patere XXXXVIII i. LXXV Pytheas et Isidorus tradunt, XXX prope iam annis notitiam eius Romanis armiS non ultra vicinitatem silvae Calidoniae propagantibus. Agrippa 16 longitudinem DCCC esse, latitudinem CCC credit, eandem 103 Hiberniae, sed longitudinem CC minorem. Super eam haec sita abest brevissimo transitu a Silurum gente XXX. reliquat uni nulla CXXV amplior circuitu proditur. sunt autem XL Orcades, modicis inter se discretae spatiis, VII is Haemodae, XXX Hebiades et inter Hiberniam ac Britanniam Mona, M0napia, Riginta, Vectis, Silumnus, Andros,

369쪽

ADFREI

infra vero Samnis et Axanthos et ab adversa in Germanicum mare Sparsae Glaesiae, quas Electridas Graeci recentiores appellavere, quod ibi electrum nasceretur. ultima 104 Omnium quae memorantur Τyle, in qua solstitio nullassesse noctes indicavimus, cancri signum Sole transeunt 2, 187 nullosque contra per brumam dies. hoc quidam senis mensibus continuis fieri arbitrantur. Τ imaeus historicus a Britannia introrsus sex dierum navigatione abesse dicit insulam Ictim, in qua candidum plumbum proveniat; ad 16 eam Britannos vitilibus navigiis corio circumsutis navigare. sunt qui et alias prodant, Scandias, Dumnam, Bedigos maximamque omnium Berricen, ex qua in Τylen navigetur. a Tyle unius diei navigatione mare concretum a nonnullis Cronium appellatur.

is 17. 31) Gallia Omnis Comata uno nomine appellata 105 in tria populorum genera dividitur, amnilius maxime distincta. a Scalde ad Sequanam Belgica, ab eo ad Garunnam Celtica eademque Lugdunensis, inde ad Pyrenaei

similiter infrς

370쪽

C. PLINI SECUNDI

montis excursum Aquitanica, Aremorica antea dicta. universam oram XVII L Agrippa, Galliarum inter Rhenum et Pyrenaeum atque oceanum ac montes Cebennam et Ιures, tyribus Narbonensem Galliam excludit, longitudinem 106 CCCCXX, latitudinem CCCXVIII computavit. a Scaldi in- 5 colunt flexeroJ Texuandri pluribus nominibus, dein Menapi, Morini ora Marsacis iuncti pago qui Gesoriacus V0eatur, Britanni, Ambiani, Bellovaci, Bassi. introrsus Catoslugi, Atrebates, Nervi liberi, Veromandui, Suaeuconi, Suessiones liberi, Vinianectes liberi, Tungri, Sunuci, FrisiaVones, Bae- Iotast, Leuci liberi, Τreveri liberi antea et Lingones laederati, Remi laederati, Mediomatrici, Sequani, naurici, φ 106: 7 Mela III 23. - 11 Mola III 20.

1 aquitania ova. H. sed cfr. AIOS i Aremorica - dicta post 349, 18 Lugdunensia transpos. Sies lin) D l ante R 7 dva. D l uniuersam - 2 galliarum K. H. agrippa uniuersarum galliarum o v

SEARCH

MENU NAVIGATION