Epistolarum orationumq. liber, Hieronimi Nigri Veneti, canonici Patauini, & I. C. omnium æloquentiss

발행: 1579년

분량: 121페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

11쪽

cendae virtutIs, quae in luce istius urbis nobilissmae atq; in iuribus cunctarum gentium, & nationum sit posita. Et quoniam meo mihi tui e id uideor posse facere, quando in Sacerdotum ordinem sum cooptatus; nortor te,ac si pateris moneo, ut a Deo Opt. Max. benegerendi magistratus initium auspiceris, suu e cuius ope , ac numine omnis nostra est inanis industria. De meo autem erga te studio non est ut in p sentia quicquascribam; quum mens in te animus,si non officio ullo , saltem opinione egregiae meae uoluntatis,tibi ut opinor semper sus rit exploratissimus. Vale. HNiger,p.Alcyonio.s.

CVo die fuimus una,statuimus,ut postridie domi te expectarem, sed quum haec ipse pollicebar,non recte memoria tenebam uetus illud prouerbium, Nescis quid uesper uehat. Nam simulac domum reuersus sum, ecce mihi redduntur literae,quibus moneor a contubernalibus meis, ut quam primum patavium aduolem mea causia :.Coactus sum itaq; discedere te insalutato,ac propemodum decepto , sed, qui tuus est in me amor,metieris omnia meis commodis,tantumq; existimabis tibi utilitatis prouenisse , i quantus a mihi haec res bene,ac feliciter cedet; Quamquam profecto quid ipse spei concipiam,haud satis scio: Aduersarius enim meus aduocata agrestium manu in possessione se continet , pauci ex nostris iussit principis eo prosecti fuerant ut enm de possessione deiicerent, extruderentq; , sed re insecta redierunt: Princeps noster negat uelle se amplius rem ferro, armisq; decerrere, quae legibus & sanctionibus decerni possit. Quamobrem id causae ad eos reseremus,qui huiusmodi controuersias cognoscunt: Marino Caballo summae spei lumini colubernali nostro per gratiam suit audire ex me, quo studio, qua diligentia, te eo die contuleris ad Corneliorum Domum, ut eum conueniures,ac salutares:Is meas literas Principi legendas dedit, ita

quibus de homine illo barbarissimo fiebat mentio. Explica uit etiam huic causam indignationis nostrae, & ingratissimi hominis insolentiam propallavit: Sane mi Petre, ut & hoc tibi beneficium acceptum referam ita me tuis vcrbis, tuam au

12쪽

horitate ad resistendum his barbarorum conatibim excitasti ut quicquid deinceps oratione, literis,omniq; studio efficere potero ad horum impetus reprimendos,ingenue ac liberaliter sim facturus,nec unquam desinam dissuadere iis , quorum in

hac re plurimum ualet authoritas,ne ex ultima barbaria con- , qui rant homines,quos amplexentur, atque Ornent, quum habeant in media italia uiros,qui multo praestantiore doctrina,& maiore modestia praediti sunt,quam barbari.Vale & me ad Kal.octobreis expecta.

. - Η. N.

ET si multa me ab hoc litigandi onere deterrebant, meae

tenues sortunar,labor,&litium comes sollicitudo, Suadebantq; multa,atq; in primis meorum ratio studiorum ut ad otium me,quoquo pacto possem,traducerem , Tamen ea mihi Dccasio,eaq; necessitas oblata est, in qua si mihi ipse defuissem sublata in posterum omni fruendi otii spe,ea dignus calamitate uisus effcm,quam ipse per negligentiam,& socordiam aluissem. Videmur enim in ea nos tempora incidisse , quibus perturbatis rebus omnibus tam priuatis,quam, publicis , nullum omnino lacum apud primarios uiros bonae artes obtineant , Quarum studio qui tenentur, ii ne magnis quidem laboribus, diuturnaq; seruitute rationibus suis consulere posse uideatur. Cuius ego communis exitii , sui non modo spectator ac testis, uerum etiam particeps,Nam quum omnem ferme aetatem in hac urbe, atq; in summorum antistitum contubernio consump serim,ad extremum malo meo fato ne quid grauius dicam coactus sum ad lites descendere,atq; innumerabiles fori iudiciorumq; molestias haurire. In quo tamen illud me unum mirifice consolatur; quae te non tam meae caussa quam fortunae cognitore ac iudicem sortitus sum uiru ea probitate, Doctrina

prudentia praeditum,ut si mihi ipsi facultas deligendi iudicis data esset , unum te delegissem , qui non solum de sertunis

meis ac dignitate ,sed de mea etiam salute, ac uita cognosceres. luamobrem tuae humanitatis est dare operam, ut maturius quam fieri potest,huic meae de te opinioni ,expectationiq; respondeas. Quod si,ut spero, perficies meum erit omni stuclio

13쪽

mmitti ,ut antelligas,te apud hominem gratissimum tuais henesi centra non indignum,beneficium posuisse. Iacobo SadoIetto H.

MAgna molestia liberatus sum Pauli nepotis tui litterin

quas ad me sexto idus martias dedit, Nam post reditum tuum a Masiliensi conuentu, nihil certi de te ad hunc diε

cognoueram. Vide satiliae aequum est prosecto humanitas tua non pati nos tanto in de syderio litterarum tuarum uersari , qui si te ut grauiora impediunt. Habes nepotem , qui nos tuis uerbis ueluti dormientes excitet, quanquam enim Omnian coetu ,& quotidianis sermonibus nostris viget semper tui commemoratio absentis,tamen nescio quo pacto fit, ut cum a te nobis redduntur litteω , ingenti uoluptate replet animos noltros iucunda tui recordatio excitasPurq; magis ad uirtute& gloriam quasi uocem hortantis imperatoris ipso in praelio

audire uideamur.

Lagaro tuis uerbis diem dixi, id quod mihi Paulus nepos mandarat, is diligenter se expurgat, Calam statisq; loco maxirnae ducit, quod eae litem,quas ad te se dedisse a firmat, tibi

non fuerint redditae. Nos uulgarem excusationem non accipiamus, urgemus hominem uehementer,ac ueluti desertorem amicitiarum in iudicium vocamus,erunt iam huic omnes ora

torti loci pertractandi euoluendi,totaq: dicendi ars,quam prontetur in lucem ac forum proserenda,si suam ipse causam v Iit defendere, sed quantum coniectura assequi possum, huius spes omnis in tua humanitate,& clementia posita est , Erunt tuae partes accersere hominem ad te,neq; scriptam defensione accipere, Sic enim fiet, ut quod facere aliquando costituimus Dii s apud te menses ponamus,instar diuturnae ac beatae uia G.Tibi quidem non concedimus, ut huiusce rei tu cupidior sis quam nos simus. Quare ubi di otium & tempus idoneum

nacti fuerimus,conuolabimus. Destiterium urbis Romae iad posuimus, immo uero eius mentionem perhorrcscit animus noster, eorum memor quae milarima uidimus , S perpessi fuimus,Vrbe modo incolimus natura amoeno, atq; ubere sita loco,arte munitissima &quae a Profugis condita, iure Perfugium,

14쪽

δ citu plerius ualeremus, qui modo est apud nos, musta tibi salutem dicit,paratq; particulam libri των Ivογ λυψiκων , quam ad te mittat.

De heliodori negotio abunde scripsi ad PauIum petitare, sed

etiam uehementer cuper tu rem contra arbitratu tuo , qui

quid mandaueris curabo diligenter.

Hieronymus Niger, Antonio Florebello. S. PErgratum mihi fuit ex Sacrati sermonibus cognosse incoelumen te in patriam reuertisse: sed mentio inter nos habita de te, deq; Sadoleto ipsius auunculo , qui proxime est momtuus,auxit dolorem nostrum,communisq; calamitatis memor ara renouauit.Nam si alienis hominibus,atq; inuidis , talis V i interitus non potuit non esse luctuosus, atq; acerbus,pra sertim hoc tempore,quo illius sapientia & probitas,afflictis rebus opem aliquam afferre potuisset, Quanto luctuosior , acerbiorq; ,esse debuit nobis amicissimis quibus multae eximiaeq; illius uiri uirtutes diuturna familiaritate , & quotidiano usu exploratiores erant quam caeteris. Amisii s breui tempore quattuor insignes pietate,& doctrina Viros eiusdem Oidinis, eiusdem in Republica sensus & uoluntatis, eosq; inter se summa necessitudine coniunctissimos , FR EGO SIVM ,

CONTARENUM, BEMBUM, SADOLE V M.

attuor clarissima aetatis nostrae lumina,& quod ad meam Privatam calamitatem pertinet) omnes benevolo in me animo, atq; egregia uoluntate , Quam Ego Cladem reipublicae quoties con dero id autem fit sere quotidie toties iram in nos Dei optimi Maximi perhorresco, cuius gladium iam districtum, atq; e vagina eductum in perniciem foeculi nostri uia dere Videor, nam quod ad illos attinet ) gratulandum potius est illis, quos mortis opportunitas tot iam imminentibus mali ruinisq; subtraxit. Nobis uero de ploranda est calamitas nostra quod tum praecipue subsederint. sundamenta Reipublicae, quum ea maxime tot machinis oppugnetur ut nihil aliud iam,quam uastitas,&ruina superesse uideatur. Quo fit ut aequiore animo serenda sit mors non modo amicorum , sed etiam nostra si sorte& nos eandem,quam illi uiam consecerunt,ingre

15쪽

diemur,priusquam nos precipitans tempestas absorbeat; M moria teneo CONTARENUM nostrum supremo uitae die.

quum a familiaribus suaderetur ut eo animo perferret mortem, quo Philosophum, & Christianum hominem deceret, ut cum uita pie sancteq; acta mors ipsa consentiret , exhilarata fronte respondisse, agi secum felicissime, quod tum uita excederet,quum plurima&maxima undiq; circunstarent pericula, Nec longe abesse tempus quo superstites homines praeclar: actum cum mortuis essent arbitraturi. Quamobrem te hortor& amice moneo, ut si quis adhuc animo resedit tibi dolor ex patroni amantissimi interitu, eum penitus abiicias , praeste'; te eum uirum , quem tua singularis eruditio,& tantae uirtutis

imitatio postulant, incumbas autem toto ut aiunt in pectore , viqitae SAD OLETUS ad usum posteritatis conscripsit, ea primo quoq; tempore proserantur in lucem;Hanc existimo no postremam fore curam Pauli nepotis , quem si tua diligentia adiuueris, non tam SADOLETl gloriae quam officio tuo & publice consules utilitati. In quo meam quoq; ipse operam pollicerer. nisi uos abunde fatisiacturos putarem . Caetera autem , quae pertinent ad mea erga te beneuolentiam declarandam alta polliceor,& praestabo, ut maiore studio polliceri, & praestare nosi possem,si SADOLETVS ipse uiueret meumq; officium

exposcereticui omnia debebam.Vale.

. Cardinali Auxitan. H. N. R ' Τ si tanta est negotiorum tuorum Moles Amplissime pa

is ter,ut magnopere uerear ne, meae litterae molestiam potius Amplitudini tuae asserant, quam uoluptatem,tamen,si Potificio nuntio Istuc proficiscenti nihil ad te literarum darem. alieni abste animi commutataeq; meae uoluntatis iudicium sore existimaui praesertim quum is mihi amicissimus amo peteret,ut ista in prouincia, sua ipsius opera uti uellem meo ambitratu. Ego uero nec cuiusquam operam libentius quam tua

mihi expetendam duco, nec si quid mihi de tui Regis munificentia unquam pollicitus sum,quicquam, nisi, te Duce, & Atio spice, bene ac feliciter mihi euenturu speraui, cum qui ad te pertinere existimarem uiros tui ordinis Temporum calamutato

16쪽

tate oppretas leuare, & quibuscunq; posses osse iis prosequutum qui non uulgaris tua erga me beneuolentia coram egregio uerborum testimonio saepe declaralaad a me suo iure exigere uidebatur,ut in te uno ueluti in sacra Anchora spes omnes mea colloc rem. Quare,proficiscentem istuc nuntium, rogauissatisq; sua ipsius sponte propensum cohortatus sum ut te In primis meis uerbis exoraret, ut reconciliandae mihi regiae beneuolentiae.Author esses, ac isti, liberalissimo principi, in animum inducer , non nihil sua interesse hac dignitate homines inopia, circunuei I os subleuare, neq;tibi difficile suturum arbitror illi in memoriam reuocare, quo semper fluctio maiores in ei,atq; ego ipse Rcs gallicas & praestantissima istam progeniem prosecuti fuerimus,& prosequamur.Caetera, prudentiae tuae commemoranda relinquo,meq; totum fidei tuae , ac diligentiae permitto ac trado, nuntium ucro tibi de meIiore nota

commendo , uiru quod agnoscere poteris, ingenio, doctrina, moribus praestantissimum, ac Gallici nominis, adeo, studiosum, ut in Gallia ipsa natum,atq; altum putares. Felix ualeat amplitudo tua. Hieronymus Niger Iacobo Sadoleto Carpentoracten. Antistiti.

ata Atis non fuerat me post euersiam Vrbem , e naufragio il- Olci emersum ad patrium litus adnatasse, nisi ad spectandos deflagratae urbis cineres rediissem . Sed is est rerum status. atq; ea totius sere, italiae calamitas,ut nullus sere,fit angulus, in quo non aut hostes is utant, aut Tyranni dominentur. are haud iniuria gratulandum tibi est, qui in tantis tempestatibus sis prope unus in portu,stuctusq; uitae percipias eos , quia sapientibus uiris maximi, iucundissimiq; habentur. Quem sane portum,& exoptaui ipse semper,&tu, quae tua est benignitas communem mihi esse uoluisti,uerum nescio quo pacto me ad istuna,auem cursumq; diligentem reflantes semper uenti repulerunt. Quum enim recuperata ualetudine ad te proficisci

statuissem,cognoui,mare ligustlaum hostili classe, cisalpinam omnem saltiam hi spanor uiupraesidiis teneri, an deniq; adi

17쪽

m . a JE P I S T. tetus partim ui,partim insidiis adeo interclusos esse,ut ne dedaius quidem, quod in poetarum est fabulis, tuto istuc aduolare potuisset. Itaq; Romam ueni ad Quint. Idus Februa .adductus potitas tedio patriae, quam des erio urbis illic enim multa

erant,quae me molestia afficerent cum priuata , tum publica. Nam & si nostra illa urbs, loci natura, atq; humana ui munitissima est, omniq; seditione,& ciuili uacat discordia, prati rea nihil desyderat quod ad commoditatem uictus,& ad esuilis, uitae splendorem pertineat.Sustinet tamen diuturnum , &grauissimum bellum,quod exinanito aerario,vectigalibusq; diuenditis, priuatis ciuium fortunis administratur , nec ordiniquidem nostro parcitur nouo more,quod sane incommodum, sertunarum mearum exilitas , tibi iampridem cognita ferre non poterat, Qtiamobrem diuerti huc eo scilicet animo, atq; consilio, ut quum primum per tumultus bellicos liceat ad toproficisci,utar liberalitate tua nisi tu sorte de repetenda urbe cogitas , quod certe consilium nec mihi facile probatur , nec opinor tibi pro tua prudentia probatum iri. Quis est enim tam iniquus rerum , aestimator tam leuis , qui quum quieti & otio florentem urbem &lissimum locum posthabuerit, Mox eueris urbi, rebusq, perditis ot sum cum dignitate posthabeat Nolo tibi ea commemorare,quae Vulgi animum mouent, amisisse nos hominem frequentia, splendorem, patentem Oibus fortune campum, quibus Oibus, ut tute sapieter,ad me scripsistis sertasse utilius est ea re, quam abundare Illud unum, quod permagni ipse semper aestimasti, ne praeteribo, amisisse nos eruditorum uirorum iucundissimam consuetudinem,qua sic caremus,ut uix unum aut alterum ex uetere illa nostra academia superstitem inuenerim loqui omnes enim sere'aut naufragio illo perierunt,aut tempestate compulsi sunt in longinquas oras , mentionemq; ipsam urbis resormidant, Superest tamen ex sodalibus nostris Savonorum princeps illo eodem uultu,atq; animo, quo semper fuit. Que quum sorte offendissem in uia hilarem,& non minus curis quam fortunis dispoliatum, continere risum non potui, tanto in luctu ,

squalore ciuitatis. Vtinam, inquit,cum philosepho superasse Hispanus milas tractauit me pessune, idem tamen accidit α

18쪽

Reuerendissimis. Communis haec est ac praeuulgata Romanorum ciuium consolatio, uidere hoS primates, non modo sordidos, sed etiam sordidatos . Et tamen non defuere qui tantum in drgnitatis, tantum Iudibrii magno ambitu , magno auri podere coemerint,quos quum populus Rom. uidet sine grege incedere, multa fame confecta uehi, nihil aliud ex pristina formiana, quam ridiculam superstitionem retinere , oblitus omniucalamitatum suarum soluitur in cachinnos maximos. Haec habui quae ad te confestim scriberem. Nam pueri tui mihi denutiarunt,proxima nocte certum hominem in prouintiam illam discessurum . Clemens Pont. Max.e morbo tandem conualuit,

quotidie in ore habes diuinum consit tum tuum de profectione ad Caesarem,& de pace publica,quo sit integris rebus usus suis

set,non laboraremus. Cura ut ualeas & Paulo Nepoti,meis uerbis plurimam dic salutem.Vale iterum 8: me ut facis ama.

EX tuis literis Tridenti datis Sexto Idib. aprilis,quae mihi reddite sunt sexto Kalen . maias , incredibile coepi uoluptatem, quod ex his facile tuum erga me animum cognouerim ,& quodammodo introspexerim, quum tantopere molestum tibi fuisse scribas, priores tuas literas, quas ad me congratulationis causia dederas, intercidisse. quaquam mi Bani si non fuit tibi ea in re magnopere elaborandum , noui enim candorem animi tui,& tua erga me beneuolentiam,multo qui 'dem Illustriorem , quam ut ea hisce uerborum testimoniis egere uideatur, Laetor tamen laetari te meis honoribus atq; oranamentis, quae tibi semper uolo esse communia, quamquam in eam incidimus tempestatem,ut prudentissimum cuiq; uiro, minus graue sit iacere in sentina quam ad clatrum sedere , adeo confusa,& perturbata sunt omnia, presertim ordo noster, cuius omnis dignitas,& authoritas armorum ui oppressa, sceleiastissimorum latronum lacta est opportuna iniuriis, uerum nos

diuina ut decet ope ireti in officio , perstabimus , nec unquam reipub. christianae cuius quota portio sumus , aut amicis deerimus, in danisti, uero qua iandiu fuimus ea se .

19쪽

per futuri sumus uoluntate,naturaq; in teismnia summa neeet .situdinis ossicia constabunt,&quando me uehementer solliciatat ualetudo tua. mitto ad te descriptam rationem medela, si multi ex nostris ad podagrae pedu dolores aluberrima deprehenderunt,ea si profuerit,hanc mercede abs te exigit medi cuS,ipsum ut conuenias coramq;,ei gratias agas , hoc illi gratius facere poteris nihil.Vale, i l I M.

, Finer. Niger Paulo Sadoleto. S.D. ba 'a' iud

FT si non dubitabam quin anteu hae tibi literat reddere

tur, omnem penitus dolorem ex obitu patris abiecisses. Quum morbi eiu simodi,in tam bene instituto animo diutius haerere non possint.Tamen quia uerebar , ne quid de summo meo erga te amore detractum uideretur, nisi communem mihi eam calamitatem fuisse deciarassem; & nonnulla ad te consolandum idonea attulissem , putaui non alienum esse nostra necessitudine quae accepto illo nuncio mihi in mentem uenerunt,ad te perscribere.Αtq; in primis admonendum te censeo ne a me expectes uulgatam illam quidem, sedὰ sontibus philosophorum haustam consolationem. Nihil mali esse in morte quae plerunq; ex multis miseriis, atque ex iniquissima conditione uitae eripiat homines, & ad immortalitatem traducat , nec uideri cur magnopere doleas,patrem exacta iam aetate, honestissime acta uita,relictis liberis eximia spe summae uirtutis adolescentibus,domi,atq; in patria diem obiisse. Imbecilliq; ese animi,ne dicam amentis,id moleste serre, quod mutari nequeat.Demum turpe esse uiro disciplinis liberalibus instituto,ad leuandum dolorem,beneficium temporis expectare, qd ipse consilio,prudentiaq; praeripere ualeat. Et sexcenta huiusmodi,quibus plura,& ornatiora apud uos uel parietes isti loqui posse uideantur. Vnum illud meo quidem iudicio amplis. simum consolationis caput ne praeteribo,quo, si quemadmodumihi ipse persuadeo,es usus,non dubito quin repente omnem . dolorem abieceris Est autem hoc,non debere te interitum patris ferre immoderatius,quum patris loco, patruum habeas tali uirtute,& sapientia Virum,tantam erga te beneuolentia, ut ,

20쪽

in altero principem Iocum teneat,in altero, ne pareti quidem tuo cedat.Quae quum quotidiano usu ipse optime intelligas, atq; agnoscas,ob eamq; causiam relictis parentibus & patria illum in extremas & longinquas oras sis prosectitiis, cauendutibi est,ne non modo ignari,atq; inconstantis, sed etiam itagrati hominis notam subeas, si casum hunc grauius serendo, tam egregiam illius in te uoluntatem parui aestimaris, neque usius fueris domestico exemplo uirtutis & prudentiae, cuius ille est omnium gentium consensu magister ac princeps. Sed de his satis,& fortasse plura,quam necesse fuerat. Ex literis patrui tui

Moluptatem coepi maximam,quarum erat in extremo te in op ttimarum literarum studiis tantos processus habere, quantos uix ille mei tui amantissimus optare audeat. Equidem mirifice laetor fuisse abs te mihi praereptum locum monendi tui,atque hortandi ut rectum iter ad gloriam insisteres, neue discederes a patrui uestigiis,quae te ad immortalitatem ducere possunt.Video enim iam tibi deesse nihil, quominus familiam tuam singulari patrui uirtute,eximiaq; doctrina illustriorem

sectam,perpetuo tenore in authoritate & gratia contineas. Nam & ingenium tibi acre,atq; excellens est, uelut peculium a maioribus tuis relictum,cupiditas uero atq; ardor uerae laudistantus,ut si alterutrum necesse sit,freno potius egeas,quam calcaribus, Ad haec uersatur tibi quotidie ante oculos praeclarum exemplar omnium disciplinarum,atq; uirtutum, de cuius uno intuitu,atq; admiratione, uerae sapientiae ac beatae uitae rationem petere potes.Cohortatur te in stuper loci amoenitas, & iiii

di q: pacata ora, in qua sine ullo interpellatore, licet tibi in literis totos dies ponere. Quo sane beneficio ipsi iam pridem caremus qui hanc sedem belli , & hoc receptaculum omnium miseriarum incolimus , proinde nihil a uobis humile , nihil etiam mediocre est , expectandum , sed eiusmodi , quod apud posteros testatum relinquat , quibus. ingeniis floruerit aetas nostra , & quantum ad splendorem ueteris gloriae accessura fuerat , nisi in tantas calamitates inci-d si et . Videor enim mihi iam diuinare suturum breui ut armorum ui oppresse, & consepultae litem paulatimi in eas

incis relabantur, in quas olim uastantibus italiam barbaris

SEARCH

MENU NAVIGATION