Claudii Galeni Pergameni De compositione pharmacorum localium libri decem, Iano Cornario medico interprete. Nunc ad fidem variorum exemplarium perspecti & eorum recentissima collatione ab innumeris mendis emendati

발행: 1549년

분량: 870페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

731쪽

In utraque aute intemperie tum calida,tum

frigida, quando intemperitura humida&sicca fuerint ammixtae,liquidiora in humia

ditatis complexu, sicciora vero ex siccitatis copula,fient recrementa. Scopus igitur curationi in eiusmodi affectionibus fit comi nis quidem, iuxta intemperiei contrarietatem,peculiaris autem unicuiq; per cuiusque contrarietatem. Affectio igitur Hepatica peculiariter appellata,veluti etiam coeliaca& stomachica,citra tumores praeter natura circa ipsas partes contingit. Inflamatu enim

esse hepar aut abscessu laborare, aut induratum esse, medici dicunt,aut aliud quippia tale, Non tamen hepaticum vocant homia nem ipsum cui tale quippia accidit: Vertim quando citra manifestum aliquod in viscere malum, in propriis actionibus debilit tur,tunc aegrum hepaticum appellant. Via

deamus igitur primam ea quar scripserunt hi qui ante nos de pharmacis optime & st diosissime tradere sategerunt,initio ab his quae Andromachus prodidit facto. Hie

enim vir in libro internarum affectionum curationes cotinente multas hepaticas com sectiones conscripsit, quarum omnium faciam mentionem hoc loco, ipsius verbis in

medium adductis,&primiim sane Antidotos adscribam.

732쪽

sECUNDUM LOCOS, LIB. v III. 697

Quae pharmaca ad Haepaticos ab Andromachosunt conscripta. C A P. V I L Ndromachi antidotus Cyphoiades ad hepaticos,& omnia thoracis vitia . Vuae passae carnis drach. r. s. alii drachm. Io o. croci drachmam unam, alii obolos tres, calami

drach. r.& dimidiam, bdellis dracliaduas,&dimidiam cassiae sesquidrachmam,cinamomi obolos tres, spicaenardi drach. 3. foris iunci odorati drac. r.& dimidiam, myrrhaedrach. 4. terebinthinae drach. η . alii drac. I6. ramentorum aspalathi drac. r. mellis drachmas. DI. vini quod satis est. Haec quidem

est Antidoti descriptio: Appellauit autem hac cyphoidem hoc est,cypheo rmem,obsimilitudinem.Nam & odore & gustu similis est cyphi ab Aegyptiis appellato, qui se

ne primi hoc pharmacum composuerunt,&utuntur eo quotidie ad vaporem edendum accenso in deorum honorem. Plurima autem eorum quae in illo thymiamate & sun fumigio scripta sunt,eadem sunt cu his quae in hoc pharmaco habentur, quin & suffumi--gari hoc ipsum similiter ut cyphi potest.

Compositum est autem ex moderate adstringentibus,& re siccantibus ac discutientibus vitiosos serosos humores, & corri- sentibus humorum maliciam, & contra

733쪽

riam vim habetibus aduersum putrefactiones, quorum plurima ex aromatu sy lua existunt. Habet itaq; pharmacum hoc cinamO-mum Omnes putredinosas & venenosas facultates corrigens,non Itim sero sorum Scaliorum humorum , sed etiam lethaliumpharmacorum. memadmodum & feris virus eiaculantibus contrariu existit. Co sequenter autem post cinamomum, cassia eandem vim habet,optima videlicet & cognata ipsi cinamomo , & post hanc omne . aromatum genus velut hic est nardus, &iuncus odoratus , calamusque & myrrita. Haec enim ad propositum pharmacum im .iecta sunt, iuxta iam dictam ratiocinationem & modum. Quemadmodum etiam .

ex his quae apud nos gignuntur, aspalathus& crocus, adstringens & concoctoriumpharmacum, & quod corrigit putrefacti nes. Caeteriim uua passa contemptilis videri possit, ob familiarem eius usum, at vero liccip sum eam facit utiliorem ma quum familiaris nobis sit,in tantum adstringens est, quantum opus habet vistus affectum. Habet autem & vim aliquam concoctoriam crudorum humorum,& vim coerce

di maligna,fitque ipsa haud facile putredini obnoxia, & vltra lim secundum totam

substantiam visceri ipsi familiaris est &s pro

734쪽

propria. Didicimus enim quod alimenta secundum totam suam substantiam proprietatem ac familiaritatem habent ad ea quae aluntur , quod maximum est in hii ius nodi affectionibus curandis quae iuxta intemperiem fiunt. Optime enim in ipsis faciunt quae una cum hoc quod intemperiem curant tiam alere possunt,& ob id

etiam vinum conuenientissimum est, citra inflammationem, aut erysipelas,autem abscessisti aut calida intemperaturam, aegrotantibus. Nam & nutrit, & concoquit,

, & roborat, & putrefactioni resistit,& si . intemperies ex humiditate facta sit & fri

giditate, eam citra omnem molestiam ac secure percinat . Eadem est & mellisse cultas praeterquam quod non condensat substantiam corporum quae contingit,sed pro hoc vim extergendi ,& aperiendi, ac puros reddendi meatus, & urinam ciendi, non parua sane auxilia possidet. Porro ammixtum est a compositore pharmaci bde ilium sufficienter emolliens & concoquens, velut didicimus,ampliusque moderate discutiens . Consimilem ferme vim

terebinthina resina habet, supra hoc quod

angustos meatus extergit & expurgat, . quibus auxiliis viscus curandum opus habet, quo osculorum venarum in ipso commis

735쪽

missurae laxae & ab obturatione liber pe

maneant. Didicimus nanque quomodo obturatio efficiat putrefactiones. Aliqui tamehuiusmodi confectionum compositores,

quemadmodum etiam prius in stomachicis dictum est, optum aut hyoscyamum , aut quippiam aliud ex refrigerantibus miscendo ad calidas intemperies utile pharmacueffecerunt. Et ob id etiam Philonis Antidotus mirifice semel tantum exhibitate-paticam intemperiem sanauit, id quod &compositor eius testatum reliquit. Vertim ex pharmacis hepaticis ab Andromacho conscriptis nullum est huiusmodi. Et sane vehementer refrigerans nullum esse debet,

sed qualia tum ab aliis,tum ab Asclepiadesunt scripta.Nunc igitur hepaticas antidotos consequenter ab Andromacho prodiatas subscribam,modo memoria nos teneamus, nullam ipsarum calidis intemperat risconueniresed aut humidis aut frigidis, aut ex utriusque compositis,aut certe ii midis quidem fortiter, calidis vero mod rate. Conscribentur autem omnes iuxta

ipsius Andromachi dictionem. Alia Cyphoides ad hepaticos, ex libris Galli, ad

tusses item & reiectationes. Croci dracb. I. myrrhae drachmam unam,bdellii drach. . aspalathi obolos. η. iunci odorati drach.3. ' cala

736쪽

ralami dracb. r. cassiar drac.unam, nardi in dicar drachm. unam,terebinthinae drach. 6. carnis passarum uuarum drach. iso. mellis

heminam dimidiam. Vini chii quod satis est

ad macerandam uua passam,bdelliumq; ac myrrham. Resinam ver A melle liquefaciato' deinde omnia mixta ac trita reponito. A lia ad Hepaticos & Ictericos. Amygdalarum amararum drach. r. anisi drach. I. absinthii, cumini, seminis apii, singulorum

drach. unam,cornu cerui obol.3arita cum

aqua in past llos triobolares redigito, ex eisque unum mane ac vesperi , cum vino mulso dato. Nectarea Antidotus ad he paticos & arquato laborates,helenii sesquilibram, crocomagmatis lib. a. aristolochiae Vnc. I. petroselini unc. I.piperis nigri uncia dimidiam,myrrhae viae. Vnam, mel. quod satis est. Antidotus hepatica Athanasia appellata. Facit & ad nephriticos & ictericos, multum mouet sudorem. Croci drach. 1.cinamomi drach. r. nardi drach. r.easilae,mTrrhae, iunci odorati, singulorum drach. una, melle Ritico excipe. Datur fabae graecae magnitudine iebricitantibus ex aqua mulsa. Hepatio admiranda, qua Pharnaces herbarius aegrotus usus est. Croci drach. r.

mei, astri, phu pontici, dauci, petroselini, myrrhae, singulor udrac. . nardi Indicar &celti

737쪽

celticae utriusque drach. 6.costi,cassiae iunci odorati,singulorum obol. 3. carpobalsa mi drach. 3.& dimidiam,rubiae drac. 8.succi radicis dulcis drach.3. hemionitidis herbae drach. . polli drach. 3. succi balsami drac. 6. consectionis hedychroi drac. s. mellis quod satis est. Vtere,ad omnia vitia efficax est, nucis ponticae magnitudine,cum vino mulso. Antidotus Hepatica a Nearcho lai data. Radicis panacis,rubiae, eryngii, eupatorii, helenii radicis, polii , costi , aristolochiae, piperis, scolopendrii herbae , seminis

cucumeris,chamaepityos,radicis gentianae,

mitti siue rubricae sinopidis, fellis ursini,

spicaenardi, baccarum iuniperi,seminis brasi sicae, seminis erucς, singulorum par pondus, melle Attico cocto excipe ac utere. Rntidotus Hepatica Dioscori. Cinamomi, cassiae,utriusque drach. η .croci,nardi, costi,

seminis balsami. hyperici, glycyrhizae, singulorum drach. 8. Excipe melle Attico,ae exhibe nucis ponticae magnitudine. Alia ad Hepaticos,& reliquos internos assectus, ut Aristocles. Piperis grana. o .mΥrrhaedrac. 8. croci,costi, mei,acori,nardi,dauci seminis,petroselini, scordii, singulo. drach. . cinamomi drub. Iz. cassiae drach. D. Mellis quod sufficit. Datur nucis ponticae magnitudine. Potio ad hepaticor spleniticos,

neph

738쪽

nephriticos, hydropicos,auxiliatur & st machicis, & molestiis ex partu, & couulsis. Prodest coualescentibus &se reficientibus ex infirmitate, facit ad viciosos humores, ictericos S tu sses ac pleuriticos. Est etiam antidotus ad letalia pharmata,& ad feraruplagas. Nardi indica: drach. a . costi drach. r. cassiae drachm. I. croci drach. I. piperis albi obol. .alii drach. 1. seminis apii drach. una, obolos. 3. iridis Illyricae tantundem acori drach. t. obol. I. opobalsami drac. I. succi arimasculi dracs.Vuae passae exacinatae drachmas. G. Terit octi passo, ant melle excipito S drach. i. cu vino dulci diluto dato aut cua quae mulsis cyathis. 4. aut ut couenies fuerit. Hae quidem sunt Nepaticae cofectiones ab Andromacho proditae. Transibo autem iam inde ad eas quas Asclepiades tradidit in tertio internorum, Quae Mnasoni inscribit. Confectiones Hepatice ab AsHepiade con-- scripta. CAP. VIII Rimaequi de cofectione Asclepiades Antonii Musae esse dicit

hoc modo copositam. Succi cichorti cyathum vnti cu aquae calidae cyathis. . dato, mellis Attici cochleario addito. Aut filicis vel anethi succi cyathum unum cum aquae mulsae cyath. 3. δa to. Aut picridis recentis,aut seri dis recciis suc

739쪽

dae cyathis tribus. Haec prima est descriptio trium pharmacorum in Asclepiadae libro. Cichoria itaq; & seris cibarii generis exiamini, Apud nos nanque rurales ambo hareedunt & cruda & cocta. Vtitur eis etiam Erasistratus abunde in assectionum circa Valuum cura. Facultas horti olerum subfrigida est &subamara ac moderate adstrinis gens,& propter has qualitates,optima pharmaca calidis intempora turis ipsius hepatis existut. Ultra hoc enim quod moderate refrigerant,amplius & robur visceri addunt sper adstrictoriam facultatem. Insuperque commissuras osculorum venarum in sima visceris parte ad eas quae in gibba sunt, e tergent. Neque vero frigidas intemperies magnopere laedunt, quemadmodum quae

frigidam humiditate absq; adstrictione aut

amaritudinet possident, facere solent. Iuuare etia viscus talium olerum substantia poteratiam si citra serosorum aut alioru h morum vitiationem intemperies fiat per se, &cum humiditatis cuiuscunq; complexu, ex mixtura enim mellis,humiditate per urinam educunt. Quapropter etiam si siccata tusa quis portioni inspergat,itidem iuuant. Quin & decoctorum decoctum potatum multum commodi affert. Si vero non calia

740쪽

τvcvr tDvM Locos, LIB. vor. 7os da aliqua inteperies infestet,aut si obturatio quaedam sit circa viscus,magnopere auxiliantur ex vino albo tenui potata, cu his urinam ciunt. Vtilisautem non solum succus ipsorum est tumrecens, tuni exsiccatus, sed & ipsa olera exsiccata tusaq;ac trita, potui inspersa, & eorum decoctum in potu acceptum,auxiIiantur. Caeterum ad visceris expurgationem & meatuum: apertione, citra manifestam caliactionem autetefiig

'tionem,optimii pharmacu filix est, prae dominantem habens amaram qualitatem Anethum vero nihil serte habet ad huiu modi assectiones, sed modicὶ refiigerati aceondensati: vissceris curativum existit. Revero eatapotium ex chamaepity, cuius itide meminit,eiusdem cum praedictis facultatis est: Amarum enim & hoc pharmacum est Nihil igitur mirum est ipsam chamaepityntum per se,tum eum cichorio potatam; hepaticas intemperaturas iuuare. Quemadmodum Asclepiades scripsit in haec verba. . Catapotium hepaticis. Radicis cham: pityos drach.octo,radicis cichorti drachm. . quatuo contunde ad excipe melle cocto, ac praebe nucis ponticae masnitudinem, &aquae calidae cyathos tres insuper bibedos. Hare Asclepiades scripsit. Iuuantaute pret dictae herbae hepaticos,no solum radicibus.

SEARCH

MENU NAVIGATION