Epistolarum orationumq. liber, Hieronimi Nigri Veneti, canonici Patauini, & I. C. omnium æloquentiss

발행: 1579년

분량: 121페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

31쪽

pio, amiliares praeterea reliquos, qui mihi tua causa simi eba

rissimi. - .

INcertum mihi est,maiore ne dolore quam uoluptate me affecerit,Leonardi patrui tui mors,& parentis in locum domortui fratris cooptatio eodem fere tempore mihi nunciata; quod enim Clarissimus ille uir mortem obierit,qui cum p*triae, tum iamiliae uestrae honestissimae non parum ornamentiatq; praesidii afferebat, non solum mihi,qui uos unice amo,atq; obseruo, sed cunctis Ciuibus, qui Remp. saluam & florentem esse cupiunt,maxime dolendum fuit. Quod autem uniuersa ciuitas declararit, quam moleste tulerit Leonardi casium, & qua honorifice de tuo patre sentiret, non potest mihi non esse iucundissimum. Laetor enim mirifice,quum quid pie, liberaliter. ac sapienter a Ciuibus nostris factum audio, qu ppe qui probe intelligam duobus his potissimum regna, atq; imperia continere, piaemio scilicet,ac poena. Quamquam magistratus iste tribunitius quotidianis laboribus uariisq; occupationibus resertissimus oneris potius quam praemii loco uidetur esse censet dus, tamen quum in eo summa sit in intercedendo authoritasti dignitas,lege'; omnes & instituta Reip. sub eius tutela &pressidio conquiescant, neq; is dcferri nisi ornatissimis uiris sq-leat,non quantum secum asserat molestiarum, sed quo animo sibi a patria deseratur, unicuiq; est considerandum. Neq; uero dubium mihi est quin Scbastianus pater uir omnium & n strae & superioris aetatis in soro iudiciisq; exercitatissimus, omnes difficultates &molestias,quae in eo gerendo magistratu caeteros obruere consueuerunt,facillime sit superaturus , Campumq; sit habiturus amplissimum, in quo sua continentia, grauitas, Eloquentia , summa cum admiratione totius ciuitatis possit excurrere. Quamobrem est quod nos familiares ac necessarii plurimum gratulemur,omniaq; isti& patriae faelicia ,sortuitiataq; euentura speremus. od aulcm priuatim ad me attinet, obsecro te mi Philippe j ut quae ego dolorem ex alterius

Fhilippo Venerio Sebast. F. H. N. S

32쪽

existimaturum me uestra omnia incommoda pariter atq; ornamenta mihi semper sore communia. Quod tibi tum praecipue compertissimum fuerit, quum te aliquando ad hoc literarum Gymnasium contuleris,in omnibus enim iis,quae ad rationemiuidiorum tuorum pertinebunt, siue ea sint, quae ad humanitatem informant, siue quae ad scientiam iuris pontificii spectanti meam tibi operam,atq; industriam nunquam scito de futuram Vale.

Hier.Niger Alexandro Falconio S. P. D.

MIrifice delectatus sum tuis literis , cum eae sic ornate

copioseq; scriptae sunt,ut non exscribarum ossicina,sed ex Rethorum schola prodiisse uideantur , tum perspicuum tui erga me amoris testimonium preseserunt tum quid Orationem in Francisci Cornelii Cardinalis stinere nuper a me habitam Amplissimis uerbis laudas, atq; in caelum effers, quam ego orationem libenter non modo in nonum annum ut poeta

ille inquit sed etiam perpetuo suprepsissem , qui probe intelligam si ea cum ueterum scriptorum monumentis conferatu tipotius dignam esse,quae spongiae succumbat,quam quae per eruditorum uirorum manus evagetur,nisi Corneliorum meorum uoluntati &studio, quorum imprimis res agebatur, mihi sati s ciendum putassem, um enim a multis ea expeteretur oratio Φ eo die, quo habita est , ob ingentem populi concursum,& praetereuntis pompae strepitum a paucis fuerit ex audita existimarunt uiri isti nobiles multorum desiderio percommode satisfactum iri,si ea typis excuderetur , atq; invulgaretur. Qua de re admonendum te duxi, ne fortasse me nunc primu ambitione captum existimes , quod quum id genus multa a me antea scripta nunquam ediderim, modo alienior factus ab hisce studiis uidear ex re leuissima popularem auram captare uoluisse . Reliquum est, ut pro egregia tua in me uoluntate, quam ex suis literis,atq; ex tua mihi iam pridem cognita prooitate perspicio, immortaleis tibi habea gratias , Omnemq; meam operam,&auctoritatem,quantulacunq; ea est, omnibus

33쪽

t Iacobo Sadoleto Carpentora. IJ. N. ii n

Olim existimes mihi parum gratum suisse beneficium

tuum, quod tamdiu siluerim, suit enim eiusmodi, ut si magna mea in te merita extarent abunde mihi satisfactum putarem. Quum uero nihil in necessitudine naturam contulerim, praeter studium &beniuolentiam , facile intelligo parem metuis ossiciis animum afferre non posse.adnitar tamen ea conseruando,ei'; bene utendo,quae donasti,efficere, ut tuorum erga me meritorum te nunquam poeniteat. Quod si qua uis aut casus beneficium huiusmodi auferet,memoriam tamen illius una cum eo interire non patiar . Mandatum tuum de praeceptore,

curo, quod possum, diligenter Lazarumq; nostrum & Lampriadium appellaui huiusce curam cogitationisq; participes, Ruis enim non huic rectissimo studio tuo libenter adsit λ quum uideat nullum te locum praetermittere litius populi iuuandi, atq; ornandi , adeoq; incensum esse desiderio propagandi

bonas artes ut eas etiam in animis barbarorum hominum inseri cupias. Sed doci orum,quos requiris, maior hic est penuria quam fortasse opinaris duo enim sunt hic hominem genera in optimarum literarum studiis uersantium , alterum eorum, qui eiusmodi literas profitentur, aut idonei sunt ad profitendum, hiq; existimationem doctrinae diuturnis laboribus consequuti, eum iam obtinent locum, ut non nisi magnis propositis praemiis alio proficiscerentur, Alterum genus est eorum, qui ut ab his doctoribus erudiantur , rectumq; iter ad nobilicsimarum artium laudem adipiscendam insistant,in hasce, pras uenerunt'. Horum autem pleriq; non multum processerunt, nec dum satis apti uidentur ad ea semina in animis istius iuuen tu tis iacienda , quae nondum habent in se ipsis, qui uero iam ad frugem aliquam peruenerunt ximiamq; sui spem concitarunt qui sane sunt paucissimi, in relinquere italiam; re midant preciumq; constitutum recusant. neq; enim modicum

est, quod deposcis, ita enim scribis,si Graecas nouerit probe li

34쪽

teras, Latinas autem mediocriter , at ego sic statuo qui, te Iudice, mediocritatem attigerint, eos esse uiros doctissiimos. Verum haec ipsa mediocritas non ex acerrimo iito tuo iudicio sed ex communi aliorum sententia, atq; ex ipsia rei necessitate metienda est,Proinde dabimus OPeram ut v Irum In u niamus,qui prectari istius amoris N pietatis tuae in Carpentoractenses ciues sustineat partes quid efiicere possimus nonducompertum habeo,certe nec opera,nec studio deerimus.Vale. Nolo tibi in agendis gratiis Pluribus obstrepere nomeniniquam haec non libenter legas.

Berardinus Maphoeus Η. S. SCito me mirifico tuarum litterarum desiderio teneri cum

postea quam me huc Verona recePerim, nullae tuarum mihi redditae suerint. quamobrem mihi persuadere non polium Quid nam tam repente accidere potuerit , quod institutum scribendi munus praetermiseris, duriusque aliquid de tua in me beneuolentia cogerer dubitare , nisi persipectam tuam in me uoluntatem fidemque iam plane cognitam haberem:SIllud uero me uel maxima liberat molestia quod ex rumore quodam, uel ex tuis potius ad domesticos missis literis, te hie ad Κl Aprile is expectamus,an ideo mi Niger nihil de eo mihi sanificasti ut me, caeterosque tibi necessitudine coniunctos maiore afficeres,voluptate, quam de improuiso aduentu tuo caepissimus.Sed quid haec ad te hoc praesertim tempore, in quo iam iam sit ad arma concurrendum, haec etenim omnium sermone percrebuit Thurcam esse in armis; classemque. CC. triremiiun egregie ornatam: armatamque habere, qua sit in Italiani transmissurus, indiesque maiores sibi copias comparare Quib.in Pannoniam impetum faciat: Christianorumque priacipum consilia frigere, nec tot tantisq; calamitatibus esse edoctos quibus superioribus annis immanissimis Turcae eos afflixerunt uerum adeo late malum hoc serpere patientur xit cum illi medicinam adhibere uoluerint minime queant. sed de his aliis plurinus , nunc scito nil a me magis quam te

aut tuas expectari lituras. lex multam Thebaideo,Colotio,

35쪽

D EPIST. I .i y IACurtio, ae Rutilio nostro meis uerbis dic salutem.

Hieronymus Niger Marco Antonio Michaeli. s.D. .... r

CVod nuper a me efflagitasti, ut de Graeca superstiti

ne,quae proximis diebus in hanc urbem sedem pietatis.&Religionis iuecta suerat,ad te scribere,vereor ne&mihi explicatu difficile sit,&tibi omnino incredibilς uideatur tanta .n. est indignitas rei tam nouuia, atq; inusitatum genu temeritatis & in laniae, ut & praeter grauitatςm omani nominis & supra hominum fidem sit, quod haec ciuitas iam per tot secula sanctissimam Religionem edocta, Nunc turpissimae superstitioni manum dederit Grecutiq; unius inanissimam 1 bellam diu pro oraculo habuerit. Iuvenalem Poetam SaUriacum legisse te arbitror conquerentem tantum authoritatis &fidei suis temporibus in hac ipsa urbe graecis hominibus tria hui ut nullum dictum factum ue laudaretur, quod non greςedictum iactumq; esset, sed illis temporibus luec natio quasi minus dictaret a ueteribus illis grecie, qui Sapientissimi&habiti sunt & fuerunt,facile potuit imperitam plebem in sui admirationem conuertere.Nam &si amisisset imperii signitate retinebat tamen ad huc sapientiae laudem quam nostri plane se assequi non uidebantur posse , nisi Athenas commigrarent, atq: ex grecorum sontibus sapientiam haurirent . Recentes. uero gracos quis non uideat amissis omnibus ornamentis,aut seruire barbaris nationibus , aut inter nos uiuere tamquam fugitivos. Qua certe calamitate digni sunt propter eorum perfidiam & impietatem. Hinc Nicolau Quintus Pontifex Maximus uir auorum memoria doctrim N pietate insignis nunc laeta Byzantii expugnatione & clade dixisse fertur , haud iniu-iria Deum Opti.Max.Graecos in seruitutem gentis impiissimae redegisse,Quod illi semper uerae pietatis hoc est,Christianae Religionis inimicissimi suissent, quasi diuino iuditio habiti sint indigni Christiano nomine qui peruerse Christum colerent, puritatemq; religionis superstitionibus inquinarent, nos uero Imprimis thostili odio persequuntur,ut nolint eadem , quaevos,de Religione sentirc conuictim toties sanctissimorum pD

36쪽

trum sententiis & publica auctoritate ad saniorem mentem reuocati redderent ad ineptias suas , maluntq; soli errare qua nobiscum bene sentire. Dicet sortasse quispiam iniquum esse

me ex unius Greculi superstitione toti greciae nota impietatis inurere,sed & poetarum eminentissimus Maro ex Sinonis dolo Danaum insidias autq, ex unius crimine aliorum omnium fraudes docet esse perdiscendas, sunt enim Greci fere omnes ut habita corporis, ita & animo ac uoluntate inter se persimiles,& quemadmodum caetere nationes peculiare quiddam hahent,ut Itali. prudentiam Hi sipani uersutiam Galli superbiam, Cermani impetum & surorem,sic Graeci mendacia , & dolos

fingere adeo sunt eruditi ut eos natura ad fallendos caeteros mortales finxisse uideatur,sed uereor ne nimis multa permiseriin antequam de te lcribere aggressus sim,meus in te amor, &summa , quae inter nos est familiaritas secerunt, ut libere huiusmodi uterer euagatione,quam scio tibi, qui omnia mea libenter legis non iniucundam futuram.Nunc ad re ut ueniam, credo te iampridem uel ex meis literis accepisse hoc anno ad caeteros urbis Romae labores & erumnas pestilentem morbum accessisse', qui tamen hactenus non admodum grauis uulgatusq; fuit,ut pote non ex aeris putredine ortus,sed aduentilius S contagione inuectus.Caeterum ut aegro homini noua supe uenientes aegritudo,tametsi leuis non potest non esse molestissima , sis miserae huic & satis superq; afflictae Ciuitati genus

hoc incommodi accedens grauissimum uidebatur. accedebat rei quaedam quasi nouitas,quod ab initio Pontificatus Iulii. ij. D'; in praesens hoc morbo laboratum non fuerat, augebat terrore multa Imprimis iuga primor qui non tam maetu pestilentis morbi,si tedio,urbis carentis principe in suburbia secedebant,praeterea nihil erat spes in magistratibus, quorum sole

tia & cura uis morbi repelleretur. Pauci enim erant,qui de repub.consultarent,pauciores uero qui maiorum consiliis obtemperarent,usq; adeo perturbata omnia & consula uidebantur hunc statum urbis calamitosum ne miserum Imp. ut par erat aegre ferebant Romani,cum ob discrimen uitae, in quo pariter cum inquilinis uersabantur,Tum uero ob iacturam fortunarusuarum,qua omnco ex aduetiarum conuentu & frequenti pena

37쪽

dent sed dum hi hac sollicitudine laborarent. Ecce Graeculus

nescio quis homo sordidatus prolici barba, qua ea natio plurimum delectatur,capillo impexo toto demum corporis habitu horrido & tetro,quasi nuper ab inaseris emersisset, qui mores Ciuitatis adit. polliceturq; iis si triginta nummos aureos in singulum mensem sibi posterisq; suis constituant.parentq; necessaria operi peragendo,se & siprimum urbem purgatum

praesenti lueti persecturum ut nullo uia si tempore ea calamitas metuenda sit ,non desecerunt Graeci homines,qui testarentur eadem hunc miracula in Graecia & Syria edidisse . Inter caeteros Constantinus Paleologus,& Vetusto iure Imperii & fama bonitatis plurimum praestans,qua spe, quibusq; testimoniis

adducti Romani Cives rem Senatui detulerunt, ex Senatusconsulto ampliora etiam si Graecus homo peteret promittuntur , quae omnia cum transegisset Graecus opportuna operi mandae exquiri. Imp.Taurum nigrum deposcit, ut Virgilianam Sibilla immitaretur,dicentem,duae nigras pecudes ea prima piacula sunto,subinde fontem nundum antea deprehensum inueniri uult, in suburbio,quibus omnibus celerrime ad inuentis Graeculus nocte intempesta ad Radices Marii motis prosectus, quo in loco S Taurum paratum & sontem inuenerat funem texere aggressus est , texendoq; ' nunc alta uoce nunc submissa nescio quid Craece immurmurabat sonitum uocis multis, qui spectatum conuenerant audientibus,post haec coniecta in ceruice tauri sun e , serunt illum repente mansuefactum ter circa sontem

perduxisse,deinde prostratu ni nulla ui ter dextro pede calcata se,atq; illi demum minime reluctanti cornua abstruisse,quibux peractis Taurum per septem urbis portas , N per septem cel bres uias a pastoribus d cduci iussit,postea dimitti ut in campos N ad pascua nota regrederetur. Aiunt qui interierunt oua ille hora attollens in caesum oculos,nescio quid in susum

rabat uisa suisse decidentia sydera& innumerabiles canii luporum atq; id genus animalium imagines passim uolitare, sed ut ego quidem existimo credulitas hominum N pauor per intempestae noctis umbram huiusmodi simulacra reserebat his in hunc modum confectis magus in urbem reuersus egit cum Romanis magistratibus,ut publico edicto caneretur,ne quis in tri

38쪽

Quum quadrupedem bestiam mactaret, in quo & Graeca uersu Hlia deprehendi facile potest, quod de industria eos potissimudies delegisset, quibus ex religione carnibus abstinemus, Vulgo autem uocantur a nobis anni tempora , quibus quater in anno uecti cornibus est irreligiosium N impium,Graecus in hos dies rem distulerat,ut coactus religione populus obedientior sibi esset maioremq; ex eo authoritatem & fidem suae ipse fabulae conciliaret,sed dum in hac expectatione esset Romana Ciuitas Antistites summi ordinis percepta re,negotium dederunt Iacobatio Pontifici Lucerino,ut uideret ne quid christiana religio detrimentum pateretur. Is cum animaduertisset ex huiusmodi superstitione animos imperitae multitudinis facile a Religione auerti posse,& plane intelligeret Graecum illud commentum non carere dolis . Imo uero nec machinam ad questum statim hominem Graecum siue potius circulatorem ad se uocat, interrogati quanam arte quibus uerbis in huiusmodi opere patrando uteretur,ad haec ille respondit, nolle se arcana&misteria suae artis cuia pro pallare,satis esse Romanae Civita . ti,si ipse pestilentiam extinguat , ex iis apertissime cognitum est in ea re nihil aliud contineri, si aut superstitionem, aut dolum,aut utrunq; igitur ex templo magus in carcerem trahitur paulo post questione habita puniendus, nisi Romanorum Ciuium factus concussus hominem iuditio captiuitatis liberasset,indignum enim uisium est,his,ut quem ipsi antea in fidem acceperant desererent in eo uitae discrimin quod ille lsalute publica subiisset quamobrem Graecus aegre a propinqua flamma & pene incendio ereptus tumultuanti populo don tus est,uerum ne omnino impunis dimitteretur pestimo exemplo, mulctatus fuit exilio sempiterno, liberq; eius in quo delineamenta illa sua conscripta erant publice combustus,ut eadesere contumelia notaretur,qua notatus olim fuit ab Atheniensibus Protagoras qui opinionem de diis immortalibus in dubiumrcuocauerat.Αiunt hunc urbe pulsum praeneste se conti

lisse.Ibiq; fabulam siuam prosequi, quod ea Ciuitas pestilentia

uehementer laborat,quem exitum ea res habebit ad te perscribam usi non dubito quin eundem ubiq; exitum sit habitura. Habes mi Marce seriem Graecae deceptionis a me si non orna-

39쪽

te,at certe si deliter expositam,quam dum mecum ipse reuol uoanimo non tam Graecum hominem si Romanos ipsos gra uiter accusandos censeo,quorum credulitate pene perfectu insut uel ab impiis nationibus ad quas forte huius rei fama per uenerit, Iudibrio habeamur. Graecus enim nihil est aggressus alienum a natura & more sui generis, nostri uero ualde abe rarunt a maiorum institutis,non eorum modo qui Christiana pietatem pro sessi sunt, sed eorum etiam qui anno Christum fuerunt.Etenim quicumq; Romanorum gesta coscripsere tam Latini quam Greci Romanos illos ueteres imprimis laudanta religionem quod eum cultum deorum immortalium in quo nati educati si fuissent, ita integra immolataq; seruarint,ut nullam umquam peregrinam admiserint superstitionem. habet in presentia Liuii uerba subiicere , qui libro quarto decadis primae, cum de pestilentia sermo esset,qua ob siccitatem &aquarum desectum urbs Roma plurimum laborauerat. a Comnelio Cos.T. Quintio Reno Coss. haec subdit. Nec corpora modo affecta tabo,sed animos quoq; multiplex Religio& pleraq; externa inuascit.Nouos ritus sacrificandi vaticinando inserentibus in domos quibus questui sunt,capti superstitione animi, donec publicus iam pudor ad primores ciuitatis peruenit cernentes in oninibus uicis sacellisq; peregrina atq; insolita piacula pacis deum exposcendae, datum inde negotium aediliabus ut animaduerterent nequi nisi Romani dii heu quo alio more quam patrio colerent. Haec ille quod si huiusmodi instituta maiorum tamquam nimis uetera & antiquata parum uid bantur ad continendos in pietate Romanorum animos ualere

saltem debuerunt. Sacrosancta Religionis decreta quibus obtemperare hi a pueritia edocti sunt, nec obliuisci fas erat Christianos se esse,eamq; urbem Patriam habere, in qua passim tot ossa,tot sepulchra eorum cernerentur, qui pro pietate contra superstitionem pugnantes immortalitatem diuinitatemq; gloriosa morte sunt assequii. Itaq; opportune admodum post errorem hunc imperitae multitudinis a collegio Pontificium d crete suere supplicationes in quintum decimum usq; diem ut conuersus ad Religionem Populus Romanus a Deo Opt.Max. non agreca superstitione pacem exposcerat , quamquam in

40쪽

ais quoq; piaculis ut est , in extrema omnia praeceps uulgus nec seruatus modus,nec rei leuitatis habita ratio est. Nam cumorbi huius uis esset longe minor quam fama& pavor, ad postrema tamen remedia uentuin suit, Pueris passim atq; uiris nuda sibi,terga flagellis percutientibus, mulierum turba in . genti cum clamore ululatuq; insequentium diuum effigies,quae ex omnibus sacrariis de promptae lugubri pompa circumterebantur per urbe datus est etiam questui locus in tanto maerore ut per eos dies dona certatim imposita nec altaria,nec templa ipsa caperent miracula promulgata si plurima alios pestilεtia prope consectos illico reuixisse alios quod religionem colepsissent correptos contagio subito expirasse Iudeum hominem ferunt cum ab Imagine V irginis Deiparae auertissent oculos caecum repente factum suisse,alium sectae eiusdem cum auertis set faciem inflexa ceruice stetisse.Quamobrem Iudaea femina territa miraculo Christianae se religioni addixit, quam postea uidi ipse coronatam more Romanoru m sponsarum inter supplicantium turbam,quasi in triumphum duci peractis supplicationibus nuntiatus est,aduentus Abriani sexti, Pont.Max. quedum Romana Ciuitas etia peregrini omnes tam diu expectat pene tedio danaerore consecti sunt, Nunc uero si non alium ex niis precibus & uotis fructum,at saltem hunc minime contemnendum percipiemus quid qui antea sine capite, eramus & ut Graeci aiunt Acephalis iam iam habebimus caput& religionis Principem religiosissimum, qui ibi famae credendum, est sua probitate prudentia authoritatem urbem Romam atq; adeo Cristianam Remp.afflictam eriget perditamq; recreabit.Vale. Hier.Niger Iacobo Sadoleto Catas. ur:

ERam in suburbano meo Patauino,cum redditae mihi fuerunt, ἱ te literae officii atq; amoris in me tui plenissima habeo tibi imm orta teis gratias, quod incolumen me ad meos reuertisse gratulere , nec incompertum mihi est quam sis in

omni uitae ratione praesertim in amicitia constans ac semper idem Quod autem in extremo literarum tuarum petis a me

ut offensionem illam aduersus hominum petulatissimum a me

SEARCH

MENU NAVIGATION