Historia passionis B. Caeciliae virginis, Valeriani, Tiburtij, et Maximi martyrum. Necnon Vrbani, et Lucij pontificum, et mart. vitae. Atque Paschalis papae 1. literae de eorundem sanctorum corporum inuentione, & in vrbem translatione. Omnia ex antiq

발행: 1600년

분량: 224페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

111쪽

dos no esse,oblatos vero puniedos,statim exesamat:Ο sententia necessitate colassem;negat inquirendos, ut innocen. tes,& madat puniendos, ut nocentes. Parcit,& saeuit, dissimulat, & animaduertit. Quid te met ipsum censura cim . . cum uenisὸ si damnas, cur non inquiris si non inquiris, cur non&absoluisὸJ Idem Tertullianus paulo infra Iudicis contra Christianos iniquitatem ostendens sic ait: Praevaricaris in leges, vis ergo neget se nocentem,ut eum facias innocentem ΘJ Quae verba plane hic praepostere habentur, nocens enim apud Tertullianum, & innocens accipitur respectu humani iudicij, hoc autem loco respectu iudicij diuini ; quod ne longiores simus legenti expendendum relinquimus.

15 ET IN SUA IBI DOMO FLAMMIS BAL

NEARIBUS CONCREMARI. Balnea apud Antiquos

nedum publica erant, sed etiam priuata , quae ditiores praecipue domi, vel in villis habebant. Privatum enim balneum domi suae Sergium Oratam primum fecisse scribit Macrobius; cuius exemplo caeteri quoque proprijs ς di bus priuata balnea, quibus lauarentur habuere; de quibus habes apud Varronem. Meminit saepe Cicero balnei sui, nam ad Terentiam scribens: Labrum si in balneo in- I.. quit non est, fac ut sit.J& ad Atticum Cum e balneo exis mora ad sem accepi literas tuas. J & alibi: Balneum calefieri iubebo. J &lib. a. de Oratore de priuatis M. Bruti balneis mentionem facit. Plinius quoque ad Gallum scribens G In hoc inquit balinea meritoria tria: magna commoditas , si sorte balineum domi, vel Domini subitus aduentus, vel breuior mora calefacere dissuadeat J haec Plinius, pari tib i. qui saepe alibi de priuato balneo agit. In proprio ergo eps 7 balneo, quod domi suae habebat Praefecti iussu B. Virgine Caeciliam clausam fuisse haec narrat historia; verum qua sin balnei parte ea passa fuerit non declaratur, quod operae pretium erit explicare . Erant etenim in balneis plures cel

112쪽

ios Notae ad Pag. S. Cac

iae, quarum tres communiter numerantur, quae a diuerso earum usu, diuersis quoque nominibus appellabantur ;

cella enim, quae frigidi aeris esset frigidarium ; quae vero . tepidi tepidarium, siue caldarium ; ea autem,quae calidi calidariu dicebatur, de quibus agunt Plinius lib. a. epist. ad Gallum ,&lib. s. ad Apol. & Cornelius Celsus lib. I. ι, er 2 h. cap. 6- Frigidari) quoque meminit Vopiscus in Carino, cum ait: Balneis ita frigidis vlus est, ut solent esse cellae suppositoriae frigidarijs semper nivalibus. J Tepidarij vera, Ais, ro, seu caldarij Lampridius, qui Alexandrum Seuerum in Al MAE caldarij numquam, vel raro usum fuisse testatur. Verum nec in frigidario, nec in caldario, seu tepidario,sed inca' lidario potius nostram hanc Sancta Martyrem passam putare; qui locus,ut eximius vir Fulvius Vrsinus,& plerique alij, qui de Thermis scripserunt animaduertunt a Graecis

πυριατηρον, a Latinis vero sudatorium ,&laconicum quan- .s. e. ια nuncupatur, quod ita a Vitruvio describitur: L

conicum , sudationesque sunt coniungendae tepidario, eaeque quam latae suerint tantam altitudinem habeant ad imam curuaturam hemisphaerii, mediumq; lumen in hemisphaerio relinquatur, ex eoque clypeum aeneum cate. nis pendeat, per cuius reductiones, &demissiones perficietur sudationis temperatura, ipsumque ad circinum fieri opportere videtur, ut aequaliter a medio flammae,Vap risq; vis per curuaturae rotundationes pervagetur. J Haec cla. . ails laconici forma Vitruvius, cuius etiam meminit Cicero sui eis, ad Atticum: Nostras inquit ambulationes, & laconicu

an .:ι,, Lum poteris inuisas. J Dio quoq; laconicum, Graece v ro ab Agrippa Romae extructum fuisse scribit, idq; laconicum significat appellatum exemplo Lacedemoniorum, apud quos in gymnasijs nudare corpora, & inun- gi oleo mos erat, quod ipsum in his sudationibus fiebat. Laconico ergo ad sudandum potissimum utebantur veteres , & propterea sudatorium etiam dicebatur: Quid cum

sudatorijs ξ inquit Seneca in quae siccus vapor corpora

113쪽

ad Pag. S. Car. Is s

ex hausturus includitur omnis sudor per laborε exeat. JErat et enim laconici aer aridus, siccus,& igneus, & idcirco dixit Celsus as as in eo fieri sudationes, & exiccari Celsus lib. corpora ; & Columnella: Quotidianam ait cruditatem e. z.ἡ Σ laconicis excoquimus,& exucto sudore sitim quaerimus.J ia in ρνιοι In Laconico igitur supra modum calefacto inclusa fuit Sa ' ρώ- ς cta Caecilia, ut ibidem immodico calore, & igneis vaporibus suffocata extingueretur, quod nobis magis suadetur ex illis verbis , quae in hac ipsa historia habentur ibi rcumque fuisset in calore balnei inclusa , ct subter incendia nimia lignorum pabula, seu ut in alijs codicibus legitur , Fabulaminintrarent, die antegra, edi nocte tota, quasi in frigido loco , velut in alijs exemplaribus habetur Frigidario illibata perstitit sanitate, ita 'ut nec una pars membrorum eius Ialtem sudoris segnota faretur. Quae verba innuuiit B. Virginem in feruenti sudatorio positam ; balnea enim a subiecti ignis, & lignorum quantitate modo calida, & quandoque calidissima sfieri ostendit Martialis inquiens.

Temperat haec thermas, nimios prior hora 'vapores Halat, ct immodico sexta Nerone calet.

Erat autem sub Laconici pauimento locus concameratus fornacis instar, in quo ligna, & ignis ad illud calefaciendum apponebantur; quam sornacem intelligit nostra historia cum ait: Et subter incendia nimia lignorum pabula mini Hrarent; cuius loci etiam meminit Lampridius in Co L- -- modo, qui ab eo Balneatore in fornacem conijci iussum ' ς- ς

fuisse tradit. Quod autem ad huius supplicij genus pertinet, hoc eodem Faustam Augustam Constamini Magni iussu interemptam legimus, de quo ita Zosimus.

Nam cum balineum accendi supra modum iussisseι , eique Faustam inclusi pι mortaum inde extraxit. J Et Sextus Aurelius Victor. At Constantinus obiento totius Minant Imperii mιra bellorum fel ι- vitia Cou. eitate regimine Fausti coni ge, vi putant suggerente ) Crispum p- ravi. filium necari iube ι; dehinc rxorem suam Faustam in balneas ar sidoni

114쪽

ris: Praedictus inquit Augustus iisdem fermὸ temporibus extinxerat coniugem Faustam calore balnei. J In historia quoque Abdia, sis Apostolica Abdiae Babylonici, si tamen Abdiae est liber i ' ille , qui eius nomine circumfertur, B. Thomam Apost tum in thermis inclusum legimus, quae ut eadem Abdiar verba referam ultra calefieri non potuerunt, sed nec paruum quidem teporem habebant, ipseque Apostolus a tero die egressus est incolumis. Sed & in feruentes balneas coniectus fuit S. Concordius Episcopus una cum So-cijs, ut habent eius acta, quorum haec sunt verba Iubei ha

p.Iηνμο minem abduci,o vnd cum Crescentio, eaeterisque Christianis in thermas multo quam mos esset calefactas includunt illisigno Crucis cumsemunissent, nulla sunt paenitus molestia caloris affecti ; sed lati gaudentesque Deum glorificabant. J Eodem etia modo ab igneis' vaporibus, & balnearibus fiammis seruata fuit S. Caecilia, Ss,aσ- ut illud Sapientiae auctore Christo adimpleretur in Samctis eius: Ignis ardens, & coruscans vim naturq suae O litus est.

3 SANGUINEM OMNES BIBULIS LINTEA MINIBVS POPULI, QUI PER EAM CREDIDE

RANT EXTERGEBANT. Martyrum sanguinem Vsq; ad guttam unam linteaminibus, & spongijs colligere consueuisse priscos Christianos, qui Martyrum acta prae ausis mi . tercurrerit facile cognoscet. Celebres in hoc praecipue sui, . - fhere Virgines duae Sorores Praxedes, & Pudentiana , - ' μ' i' cuius rei in earum Ecclesijs Romae praeclara adhuc extanteis ratis. monumenta ἱ legimus quoque in manu scriptis actis S. BlaFU β sij Martyris septem pias mulieres eo quod ex eius Vulne-j20- ribus profluentem sanguinem abstergissent in candentes rum C sedes impositas. Eundem pium morem Prudentius com- τοῦ id , memorat inquiens.

Q β.' 8 Maerore attoniti, atque oculis rimantibus ibant , Implebantq. sinus visceribus laceris, Ille caput niuenm complectiικr, ac reuerendam

115쪽

Nota ad Pas . S. Caeci

canitiem molli confovet in gremio. Hic humeros,truncasq; manus-brachia, 'T tiar, Eι genua , cy crurum fragmina nuda legis, valliolis etiam ' bibulis scantur arena Ne quis in ' intacto puluere ros maneat.

Si quis G in sudibus recalenti aspergine sanguis insidet , hunc omnem potata pressa rapis.

Idem Prudent. alibi.

Pleriq; ventem lineam stillante tingunt sanguine ;Τκtamen 'ut sacrum fuis . Domi reseruent poneris . q. bibula. isscto.

ueg TVAE BEATITUDINI. In actis autem

S. Vrbani Fauianus, Callistus & Ammonius eidem Vrb no dicunt: Ora pro nobis SANCTISSIME PATER.. Romanum enim Pontificem aifantes, & ad eum rcscribentes antiqui Christiani, etiam ab ipsis Ecclesiae cunabulis , ut ita dicam, & Beatissimum,& Sanctissimum Patrem, &Beatitudinem tuam ut hic B. Caecilia Vrbanum Papam . appellarunt; cuius rei in antiquis Patrum , & Conciliorum Epistolis innumera extant testimonia; In epistolo Orientalium ad Iulium Papam Primum: Domino BE TISSIMO, & honorabili Patri Iulio Apostolicae S dis venerabili Episcopo. J In Epistola Athanasii, & Ae -- p priorum Episcoporum ad Liberium Papam: Domino EATISSIMO,& honorabili Sancto Patri Liberio n&ι. .pi Papae. J Et ita etiam in alia eorundem ad Felicem Pa β - tot

pam: Domino BEATISSIMO, & honorabili Sancto Patri Felici Sanctis Sedis Apostolicae Vrbis Romae Pa- pae. J Et insta in literis: Qma Apostolicis vestra BEA- 'TITUDO visceribus commota&c. J Et in Epistola S. Hieronymi ad Damasum Papam BEATISSIMO Papae Damasio Sedis Apostolic Vrbis Romae. J Et in Epistola Stephani Archiepiscopi, & trium Conciliorum Aphricet ad eundem Damasum: B E AT IS SI MO DO-Ρ 'MI-

116쪽

Acta S. Mare om

Irrepsit

qui biis codicib' ,

t no via

lata, sed la

tina per peram legatur .

MINO, & Apostolico culmine sublimato Sancto P tri Patrum Damaso Papς, de summo omnium Praesulum Pontifici. J Et infra in literis : Notum vestrae facimus BEATITUDINI &c. J Et paulo post: Sin minus iblicita sunt lisc, pateat vobis talis omnibus licentia , BEATISSIME PATER &c. J Et demum in Epis stola Aurelij Carthaginensis Episcopi ad eunde' Dama- sum Papam: BEATISSIMO Papae Damasio. J Et infra in literis . Gloriam Apostolicae Sedis , & vestrae SVBLIM ITATIS gratiam &c. J Et paulo post et Quam cognouimus per vestrae sapientiae SANCTITATEM gubernari. J Et in fine eiusdem Epistolae: Bene uale SANCTISSIME Papa, de ora pro nobis AMAN

TISSIME PATER.s; DOMUM MEAM IN AETERNUM ECCLESIAE NOMINE CONSECRARES.

Ita etiam S. Lucina Marcellum Papam, ut domum eius Ecclesiam consecraret rogauit , ut in actis S. Marcelli habetur, quorum haec sunt verba. Eodem tempore B. Lucina fecit donationem de facultate sua ,& ex omnibus, quae habuit, Ecclesiae Catholicae ; hoc audiens M ximianus Augustus indignatus proscriptione eam damnauit; ilga autem rogauit S. Marcellum Episcopum, ut domum eius Ecclesiam consecraret, quod cum Oimi deuotione fecit Marcellus Episcopus. At ubi frequenter in eadem domo celebrasset in media Ciuitate via ' lata,& audiret hoc Maximianus Augustus iratus praecepit, ut in eadem Ecclesia plancae sternerentur ad animalia stabulanda, & eundem Marcellum ad s eruitium animalium deputauit. J Vtraque autem Ecclesia in ueteri , dc Caeciliae , & Lucinae domo, exaedificata etiamnunc 'remanet , & Presbyteri Cardinalis titulo decoratur

117쪽

CTE SEPELIVIT EAM. Non dedignabantur Sancti illi prisci Pontifices, quibus nulla alia, quam cultus, & gloriae Dei cura imminebat, Martyrum, & Conses.sorum corpora propriis manibus sepelire; legimus enim Euthychianum Pontificem trecentos,& quadraginta duos Martyres, & Callistum in Cremeterio suo multa a Sanctorum corpora sepelisse, sed de his fusius in libro de Coemeterijs agemus .

si INTER COLLEGAS SVOS EPISCO

POS, ET MARTYRES. In Coemeterio nimirum Callisti, quod& Praetextati , & S. Sixti dicebatur via Appia, quod postea etiam Coemeterium ad Sanctam a Caeciliam dictum fuit, in quo perseuerat adhuc loci B. Caeciliae memoria: qua de re infra in notis ad literas Paschalis Papae de reuelatione , & inuentione corporis S. Caeciliae dicemus. Quia vero in dicto Coemeterio plerique Pontifices Contes res , & Martyres iam depositi fuerant: idcirco hic Vrbanum Papam B. Caeciliae corpus inter collegas suos Episcopos,& Martyres deposuisse

dicitur α

ε, SANCTAM ECCLESIAM SUO Noe

ul NE CONSECRAVIT. Ecclesias consecram , di consuetudinem ab ipsis Apostolis fluxisse ex S. Cle- ' a. men Lis ad Iacobu Fratrem Domini, aliorumque Patrum testimonijs pluribus probat Io. StephanuS Durantes de in . Ecclesiasticis ritibus, ubi etiam de priscis caeremon ijs in teps Ecclesiarum dedicationibus. Porro dedicandi ritus viguit etiam apud Haebreos,ut Genes. 28. EXOd. qO. 3. Reg. 8. Sed et Ethnici templa,&aras Dijs suis dedicabant, & ν. , t Apiopterea fana dicta ait Varro , quod Pontifices in sa- s. Glini

118쪽

crando fati sunt finem, verbis enim solemnibus praeibant Pontifices aliisque utebantur ritibus in dc dicationc, ut ex Cic. in orat. pro domo sua,& lib. a. de leg. Valerio Maximo lib. 3. cap Io. & ex Limo lib. I. dum de Romulo, & lib. 9. dum de Cn. Flauio agit. Seneca lib. de cons . . lat. ad Martiam. Plutarcho. in Publicola, Tibullo, lib. q. elegiar. Ouid. lib. primo fastorum,& quamplurimis alijs veterisbus Auctor

Expliciunt nota ad Passionem

Sancta Caeci , Sociorum.

N an r

119쪽

SS URBANI PAPAEE T SOCIORUM

MARTYRUM.

ANTONII BOS II I. V. D.

martyrium, itemque S. Caeciliς , ut supra adnotauimus a Mariano Scoto Anno Domini C C X X X V. designatur; in quo non longe ab Fus bio recedit, qui Pontiani successoris ingressiim sequenti anno CCXXXVI. constit uit Vincentius Bellovacensis in specul. & post eum S. Antoninus Vrbanum anno Domini CCXXX. passiim scribunt. Illustrissimus autem Cardinalis Baronius hanc S. Vibani passionem collocat sub Anno Domini CCXXXm. Alexandri Imperatoris anno decimo, Pompeiano,& Feliciano Cossi cum quidem anno ploxime superiore passam S. Caeciliam tradidisset. Etenim cum S. Caeciliam. c hc ne Urbani Pontificatus martyrio coronatam superius in notis ad eius passionem olundecimus , eiusque natali S X. Calendas Decembris, Urbani vero octauo Calendas I nii celebretur, manifeste apparet non eodem Dominicae Natiuitatis anno, ut in Scoti, di aliorum quorunda hro vicis legitur; sed intra quidem anni circulum sexdum-

120쪽

taxat mensium,& duorum dierum interuallo utramque passionem accidisse.

, MAM MEA MATER. Mammea Alexandri

Seueri Imperatoris Mater, ut testis est Eusebius, viri te, & pietate spectatissima, vita, & moi ibus cum primis religiosa, & ut ab Herodiano appellatur, laudatissima foemina suit, quae Origenis fama audita eum ad se accersit, qui apud eam,ut idem tradit Eusebius, multa, quae ad gloriam Domini, & diuinae eius disciplinae amplitudinem spectant exposuit: ideoque Mammea Christian rum fautricem se semper ostendit, sicut & Alexander idi se filius, qui ut Aurelius Victor, Cassi adorus,Eutropius, ct plerique alij testantur, Matris cultu unice plusquam pius fuit; ita ut eo imperante teste Lampridio ) Christianos libere versari passus tuerit, & Christi Imaginem , ut alibi diximus , in larario suo habuerit ; immo lcmplitei sicut caeteris Dijs erigi, eumque inter Dcos recipi iussisset, nisi ab ijs fuisset prohibitus qui ut idem I ampridius refert sacra consulentes, repererant omnes Christianos suturos,si id optato eueniret,& templa reliqua descrenda ;quod postea euenit vaticinium.

ALMACHIVS URBIS PRAEFECTUS INEOS TYRANNIDEM EXERCEBAT. Hic solutam

habes dissicultatem illam, quare cum Aloander, ut superius ostendimus, Christianae Religionis fautor esset, multi tamen eo imperante Martyres passi legantur, ut in notis ad S. Caeciliae passione animaduertithus; licet enim ab Alexandro nulla noua, ut a Ptix decessoribus suis aduest, in Christianos fuerit excitata persecutio, leges tamen contra eos iam editae a Praesectis Vrbi, quibus circa haec omnimoda potestas,ut iam ostensum fuit, erat tradita , , exequutioni demandabantur, eo maxime tempore, quo Alexander bellicis occupationibus distinebaturitaeoque

SEARCH

MENU NAVIGATION