Historia passionis B. Caeciliae virginis, Valeriani, Tiburtij, et Maximi martyrum. Necnon Vrbani, et Lucij pontificum, et mart. vitae. Atque Paschalis papae 1. literae de eorundem sanctorum corporum inuentione, & in vrbem translatione. Omnia ex antiq

발행: 1600년

분량: 224페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

81쪽

Rex sacer ecce tui radiat pars mag-rophai,

cum puras arumas sacra lauacra beant. candidus egreditur nitidis exercitus νndis, Atque vetus vitium purgat in amne nouo.

Alcvinus cum de bapti ratis loquitur: Deinde inquit γ Alcin. δε

albis induitur vestimentis propter gratiam regenerationis, & castitatis vitae, & angelici splendoris decorem.J cti PUM. Amalarius Fortunatus albarum vestium mysterium Ca---roli magni hortatu suae aetatis Archiepiscopos diligen- νιν tinatiter explanasse tradit ; de quibus albis vestibus loquens: - ζ 3psa ait vestimenta sunt stolae albae de quibus scri 'bitur in Apocalypsit Et datae sunt illis singulae stolae al--ο.6.

hae; singulas modo habent stolas animae Sanctorum, de T. sua beata immortalitate gaudentes ; & iterum in eodem i Amicti stolis albis, & palmae in manibus eorum; stolis baptismum,palmis tri uphum Crucis insinuat,&c.JRabanus Maurus: Post baptismum autem inquit tra- ditur Christiano vestis candida, designans innocentia, ιι . .', '& puritatem christianam , quam post ablutas veteres

maculas, studio sanistae conuersationis immaculatam seruare debet, ad praesentandum ante tribunal Christi. Cuncti vero renati albis induuntur vestibus , ad mysterium resurgentis Ecclesiae, sicut ipse Dominus coram Discipulis transfiguratus est, ut diceretur: Resplenduit facies eius sicut sol, vestimenta eius facta sunt candida Matri r sicut nix; quo facto splendorem, ut dictum est, resurgentis in futurum figurauit Ecclesiae. Vtuntur ergo albis vestibus, ut quorum primae natiuitatis infantiam vetusti erroris pannus fuscaverat, habitus secundς generationis gloriar praeferat indumentum . J ljsdem quoque verbis utitur B. Iuo Carnotensis Epit copus t Exinde B. rvisis. ait traditur Christiano vestis candida, ut qui primar ές Dc omnatiuitatis decorem vetustatis pannis obfuscaverat, habitu regenerationis gloriae praeferat indumentum. J S. 6-- η qui

Ambrosius demum huius consuetudinis sic meminit i et ' V

Acces

82쪽

Accepisti post haec vestimenta candida, ut esset Indis cium, quod exueris inuolucrum peccatorum , dc indueris innocentiae casta velamina de quibus dixit Propheta: Asperges me Domine hy ssopo, & mundabor lauabis me, & super nivem dealbabor. J Haec suificiant de albis baptizatorum vestibus, quae ut ex superius positis Patrum auctoritatibus constat baptizatorum maculas,& peccatorum sordes baptismatis aqua ablutas fuisse,& m. Iq. abiectis operibus tenebrarum induisse eos arma lucis fgnificabant.

a1 ISTAS CORONAS IMMACULATO CORDE, ET MUNDO CORPORE CUSTODi TE, QUIA DE

PARADISO DEI EAS AD VOS ATTVLI. Haec ea sutverba, quae ut supra diximus ex hac ipsa historia desum- - η - - pta refert S. Aldhelmus,sive Adhelmus Occidentaliu Sar Ii . xonu Episcopus in libello,seu epistola,qua de Virginititatis laudibus ad sacras Virgines scripsit ibi enim Beata hae Virginem Caeciliam his verbis celebrat: Quomodo Caecilia virgo Sacratissima indulta iugalitatis consor-

tia, ac pacta Proci sponsalia obtentu castitatis refutans, velut purgamenta laudabilis spiritus feruore contempserit, despexerit, respuerit, quae licet organicis, quinquagenis δε terquinis sonoru vocibus concreparet harismonia, ac si letariferos Syrenarum concentus, cum inexpertos quosque ad vitae pericula pellexerint,sub praetextu integritatis surdis auribus auscultabat. Quamobrem Plocum proprium,&futurum si Viiginitatis fomtuna pateretur Leutrum a superstitiosa delubrorum cultura conuertens, baptismatis fonte renatos vis biliter Angelicis pei frui conspectibus fecit, quibus Coelicola ab astris destinatus candidis, ac purpureis contexta serta soribus obtulit: l stas inquiens coronas. immacula-to, & mundo corpore custodite, quia de Paradiso Dei eas ad vos attuli Haec Adhelmus, cuius vitae epito inchab cI

83쪽

Notae ad Pass. S. Caec.

. . in . α

habes apud Surium, eiusdemq; meminit etiam Beda,dei sun ram a. P 'quo item sacra Martyrologia sub octauo calendas Iunij et di Floruit enim circa tempora Sergij Primi Papae, a quo R mam accitum, & honorifice susceptum in eius vita nar- 'δρ' . ratur. Haec ideo diximus, ut huius nostrae historiae anto 't. D exquitatem cognoscas, cum sanctum hunc virum ipsius. verbis suum, quod supra posuimus de Sancta Caecilia elo-

- - - -

gium contexisse appareat. Sed si antiquiora tempora expetas longe ante Adhelmi aruum de his quoque An- r. n. gelicis coronis ita habes in Ambrosiana missa L Deus cui Beata Caecilia ita deuotione placuit castitatis, ut coniti gem suum Valerianum, as nemq; Tiburtium tibi fecerit consecrari. Nam & Angelo deferente micantium odoriferas florum coronas , palmam martyrij perceperunt i Tribue quesumus, ut ea intercedente pro nobis beneficiatui muneris percipere meream uta J Et paulo infra in praefatione: Testis est Valeriani coniugis,&Tiburtij prouocata confessio, quos Angelica manu odoriferis foribus coronasti.J Quod autem infra Valerianus Tiburtio fra- Itri suo de his loquens coronis dicit: CVIVS IN ROSIS '

SANGUIS FLORESCIT, ET IN LILIIS CVIVS CORPUS ALBESCIT J Shnile quid habes apud S.Cy ε

prianum,qui dum de sartyrij corona agit haec verba su- 'biungit: O Beatam Eccleuam nostram, quam sic honor diuinae dignationis illuminat, quam temporibus nostris gloriosus Martyrum sanguis illustrat; erat ante in operibus fratrum candida, nunc facta est in Martyrum cruo- repurpurea: FIoribus eius nec tilia,nec rosae de sunt. Certent nunc singuli ad utriusque honoris amplissimam d gnitatem,ut accipiant coronas, vel de opere candidas, vel de passione purpureas; In callestibus castris,& pax,& acies habent flores suos, quibus Miles Christi ob gloriam s

sta 3 QUAS ARANEAE TEXUNT , ET AVES

84쪽

Nota ad Pag. S. c. STERCORANT, IN QUORUM CAPITIBUS 5 LENT SIBI CICONIAE NIDOS INSTRUERE.

Tertuli. in tia quoque loquutus est Tertullianus in Apologetico: Igitur si Statuas, & imagines frigidas mortuorum suoru simillimas non adoramus, quas milui, & mures, & araneae intelligunt nonne laudem magis, quam poenam me Mίου. iis, rebatur repudium agniti erroris ξ J Minutius etiam Felix F lix in in Octauior Quanta inquit de Dijs vestris animalia mu*R ' ta naturaliter iudicant ; mures, hirundines,milui non sentire eos sciunt,norunt ; inculcant, insident, ac nisi abig . iis in ipso Dei vestri ore indificant': araneae vero faciem

eius intexunt,& de ipso capite sua fila suspenduntd

α QUOS DAMNATICII FACIUNT. Haec &

quae infra dicuntur de Idolorum vanitate alludunt adit, lud Psalm: Simulacra gentium argentum , & aurum, Ope . ra manuum hominum, os habent,& non loquentur,oc los habent, & no videbunt,aures habent,& non audient,neq.e est spiritus in ore ipsorum&c. J Quod autem ad materiae, ex qua conficiebantur, vilipendium dicitur esse opera damnatorum , id etiam innuere videtur Sanctus 3.I..Chυ- Ioannes Chrysostomus, cum dicit: Nempe illud aurum sest, . mit, non metallum est,cuiusmodi damnatorum effoderunt maadriis. . nus. J Huc etiam referri possunt, quae in hanc sententiam habentur sap. c. 1 3. & Isa. c. qq.

aue NAM AD OMNE METALLVM PRO CRI-. MINIBUS DAMNATI MITTUNTUR. Hinc Ter-

τ., tullianus dixit: Ad bestias impellimur, certe quas Lib is, G εa. ro,& Cybele, & Cereri applicatis. Ignibus urimur: hoc& illi a prima quidem massa. In metalla damnamur, ii de censentur Dij vestri. J Praeterea multos honesti ordia M.,b. - nis viros deformatas prius stigmatum notis ad metallata, is .aν. damnatos a Caligula refert Suetonius. De hac poena

mentio frequens est apud Vlpianum, Marcerium, Mar-

etianums

85쪽

tianum, Callistratum, Hermogenianum, Paulum, M destinum, & alios Iurisconsultos in titulo de poenis : Vlpianus autem de iure damnandi in metallum , & de diffe- mi. rentia inter damnatos in metallum, & damnatos in opus in M'metalli ita loquitur; Praefecto plane Urbi specialiter cona 'petere ius in metallum damnandi ex Epistola Diui Seueri ad Fabium Cilonem exprimitur. Inter eos autem,qui in metallum,& eos qui in opus metalli damnantur differentia in vinculis tantum est, quod qui in metallum damnan ε . tur grauioribus vinculis premuntur, qui in opus metalli v sevi leuioribus: haec Vlpianus. Demum haec metalli poena Iustiniano Imperatore inter capitalia iudicia connu-iud '

dis ET DETERIORA MAGIS, QUAM HOMN

NES MORTUI. Haec ex illo Sap. desumpta videntur: φ. DMelior est enim ipse his, quos colit, quia ipse quidem vixit; illi autem numquam: de quo vide S. Cyprianum de

exhori. Martyr. c. I.

1 LATEBRAM SUI PRAECAVERE FOVEN

DO. In cryptis videlicet se abscondendo; hunc etiam loquendi modum inuenies in actis S. Sebastiani , cum in 'eis dicitur: Sed quia tutus nullus inueniri poterat locus , is is ad latebram confovendam, morabantur omnes apud Ca 4 H

stulum quendam Christianum Zetarium Palatij. J δ'' 'fet 8 EX SE IPSO ANTEQVAM ISTA OMNIA FACERET GENUIT FILIUM. Altissimum Trinitatis

mysterium ex ore virginali egregie panditur, & quidem cum resium verbis congrue ad theologicam doctrinam; Filius enim Deus ex Deo proprie ex Patre generari dicitur unde in Psal.Filius meus es tu : ego hodie genui ted ημ'& alibi. Ex utero ante Luciferustenui te; J & plura sim illa ' ' habes apud Tertullianu aduersus prax.c. 7.Quod autem L a se

86쪽

. sequitur. ET PROTULIT EX VIRTUTE SVA SPLI , RiTUM SANCTUM. Etiamsi producere communius

nunc , quam proferre dicatur, non abhorret tamen proia ferendi vox a more loquendi veteris Ecclesiae ; Tertullia- G λαι. nus in Apologetico: Hunc exDeo prolatum, & prolatione generatu ia; libro quoq; aduersus Praxean Filium pro- f., .u laxum dicita Patre, & prolationem a Graecis apis. s. pram pellari. Id vero quod dicitur Patrem ex virtute sua pro- εο ε- tulisse Spiritum Sanctum,non intelligas, ideo non procedere a Filio, qui est error Graecorum; sed quod Cathol, ci Patres consentiunt Spiritum Sanctum procedere a P tre mediante Filio, id enim est EX VIRTUTE SUA, Irabr. i. ex illa qu*pe virtute de qua scriptura: Portans omnia verbo virtutis suae. FILlVM UT FACERET OMNIA 1 4η- ς- FIoc'quod Ioannes dicit Omnia per ipsum facta sunt,

at . . & Psalm. Verbo Domini caeli firmati sunt. SPIRITUM UT VIVIFICARET UNIVERSA. Hoc est quod proxime citatus Psalm. & spiritu oris eius omnis virtus eo-Ioan. s. rum. Vnde Christus in Evangelio: Spiritus est, qui vivificat . in

αρ EX PATRE PROCEDENS SPIRITUS SAN

CTUS . Ne mireris Filium reticeri ; similiter enim loquii Dau.is. tus videtur Christus Dominus: Spiritum veritatis, qui a Patre procedit. J Etsi in voce veritatis Filium subibtelligi

Doctores quidam acute interpretentur ; Notandum at tem est non consequi ubi subticetur una persona, ut alia intelligatur exclusa, alioquin multoties errandi daretur Dan. io. Occasio,vicum Dominus ait: Ego,ac Pater unum sumus.

Maii. 1 . De die illo nemo scit,nisi Pater.Misit Deus Spiritum Filij Galat. 4. sui.JIn his,& similibus modis loquendi considerandum est,an quod de una persona dicitur possit a ij conuenire seruata distinctione, & proprietatibus earundem personarum; tunc enim non est necesse, quod una tacita alia intelligatur exclusa ; ita igitur hoc in loco etiamsi dic

87쪽

Nora ad Pag. S. Caec. 'tur SPIRITUS EX PATRE PROCEDENS, non ideo

non ex Filio etiam procedere intelligendum est. Hoc Grae. ci non considerantes, cum viderent apud Sanctos plerumq;&in Concilijs dici Spiritum ex Patre procedentem, in eum errorem lapsi sunt, ut non procedere etiam ex Filio assererent;ubi animaduertendum antequam haereses contra hanc veritatem suborirentur Sanctos Patres propter rationem, quam diximus, solitos plerumq; ita

simplicita loqui, quod ipsum etiam a Sacris Concilijs

Obseruatum, quae non ante in symbolo addiderunt, Filioque procedit, quam falsa contra hanc veritatem opinioeXoriretur negantium Spiritum Sactum etiam a Filio procedere, quo tempore & id in symbolo additum est , &praeceptum per Ecclesias decantari. Qua propyer cum hic

dicatur EX PATRE PROCEDENS', nec subiuncta sit particula FILIOQUE, licet vel hinc conijcias huius

nostrae historiae antiquitatem.

. 3o TYROCINII TEMPUS. Quia videlicet Vale- . 'Hanus adhuc in albis, & neositus erat; quemadmodum enim Martyres, Christi milites appellantur, ita qui candidati , & noui in fide erant tyrones, quasi nouitii in castris dicebantur,donec per confirmationis Sacramentum veri Christi milites eiscerentur, ut infra de Sancto Tiburtio. Ita tuoque in tape allegatis actis S. Sebastiani San- Acta S. s cti Martyres Marcus,& Marcellianus Nicostrato nouiter Σ ' conuerso loquuntur:O quam incomparabalis praeconij fa- , G.

cinus, o quam imitabile virtutis exemplum ; Non dum βο-ἰμ μηδε

vos ad Christum sacri baptismatis unda perduxit, non da per tyrocinij rudimenta militaria saltem signa sumpsistis; &iam pro vero Rege arma corripitis & eius milites a vinculis ferreis soluentes vos ipsos intrepidos optatis pro occidendis morti offerri λ J Tertullianus etiam in libro de Poenitentia,de sacro baptismate,& nouiter ad fidem a conuersis,& catechumenis loquens, quos Auditores, &Audi

88쪽

s Nota ad Pasi. S. Cre.

, ὰ Audientes Vocat, sicuti etiam a B. Cypriano appella . .,. o tur, haec subdit verba: Nemo ergo sibi aduletur, quia ima- ter Auditorum tyrocinia deputatur &c.

at AD SEPULCRA PERGEBAT, ET TRLDVANIS, ET QUATRIDUANIS , ATQUE FOE

TENTIBUS MORI VIS. Tres tantum mortuos Dominum Redemptorem nostrum suscitasse legimus in Euan-

.., gelio,videlicet filium Archisynagogi, filium Viduae, &

rodis. 11. LaZarum quatriduanum; Plures tamen alios a Christo suscitatos tradunt Patres, sed de tribus tantum fieri me tionem ab Euangelistis ob certum mysterium. Tres a Eisau. I.. tem mortuos dicit S..Augustinus inuenimus suscitatos ram. o. Visibiliter, quot autem mortuos suscitauit inuisibiliter χα16., i. qui nouit non enim Omnia, quae fecit scripta sunt,Ioa-nes hoc dicit: Multa alia fecit Iesus,quae si scripta essent, arbitror tamen totum mundum non posse libros capere, JMulti ergo concludit S. Augustinus alibi sine dubio

. sus , sed non tres Irusti a commemorati. J Quare autede tribus tantum mortuis a Christo suscitatis fiat mentio in Sacra Scriptura declarat idem Augustin. ubi supra, & de sermone Domini in monte lib. I. tom. q.

si Q ADUSQUE ALBAS DEPONERET. Iu

bet Sanctus Vrbanus Tiburtium secum manere donec d poneret albas, & retinet eum apud se per septem dies, quo tyrocinii tempore cxpleto in militem Christi cons crauit. Post septimum quoque diem in solenni paschali baptismate baptizati albis antiquitus exuebantur , de qua re ita Rabanus: Deinde septem dies in memoria iseleri eiusdem Dominicae Resurrectionis congrua festiuitate ini' subiungens, quos septem dies albas vocitamus , propter eos, qui in sancta nocte baptizati albis per totam hebdo- madam utuntur vestibus: & tunc maxime dum alba toru luntur a baptizatis vestimenta, per manus impositionem

89쪽

a Pontifice Spiritum sanctum accipere conueniens est, qui in baptismo omnium receperunt remissonem peccatoru,& per septem dies in angelico castitatis habitu ,& luminibus caelestis claritatis,sanctis assistere sacrificijs solent. JDe his etiam consule Amalar. Fortunat. lib. I. de Ecclesiastic. Ostic. c. 2 9.B.luonem. in serm. in die Paschatis.

3 3 CHR ISTO MILITEM CONSECRAVIT. Post

septem dies a baptismo S.Vrbanus Papa Tiburtium vestrumentis albis exuit, & Christo militem consecrauit ; id est confirmationis Sacramento roborauit. Post enim septimum diem,ut refert Rabanus loco supracitato, & tradit etiam Alculnus, dehositis albis vestimentis nouiter ba- -αν in ptizati per manuum impositionem confirmabantur. Tunc ri'. etenim Sanctus Tiburtius, tyrocinij vestibus dimissis, est verus Christi miles effectus, & ad pugnam roboratus: Quia inquit S. Melchiades Papa in hoc mundo victuris rMe--- inter inuisibiles hostes, & pericula gradiendum est, in bamptismo regeneramur ad vitam, post baptismum ςonfirmamur ad pugnam. J Hinc Tertullianus libro de Praescrip t. ς' 4s

aduersus Haeretic. ubi Darm6nem christiana Sacramenta in multis aemulari ostendit, comparat sacramento confir- Teravit, omationis ritum, quem verbis illius exprimit: signat illic in ontibus milites suos.J Idcirco in Confirmatione adlii mi. O. bentur Patrini, & Susceptores: Nam si qui gladiatoriam vi dicitur in Catechismo Concilij Tridentini ad Paro- Cinthi m. chos dimicationem subeant alicuius indigent, cuius ar- Tri ,re, 6 consilio doseantur,qui ictibus, ac petitionibus, salia ' ' uis ipsis,co ficere Aduersarium possint ; quanto magis fideles cum Sacramento confirmationis, *iasi firmissimis armis tecti, ac muniti in spiritale certamen, cui aeterna salu s proposita est descendunt, Ducis,ac Monitoris indi- 'gebunt)J Ex his igitur clare constat per confirmationis Sac tamentum, Christianum verum Christi militem effi- , 'ci, ut hic de Sancto Tiburtio.

90쪽

3 TVRCIUS ALMACHIVS. De hoc eodem

Praefecto mentio habetur in passione Sancti Vrbani , ubi ' dicitur quod cum Alexander Imperator clemens es et in Christianos, ipse Almachius Vrbis Praefectus in eosty- 'rannidem exercebat. Erat hic ex Turciorum familia , c ius non semel mentio est in antiquis monumentis r extat antiquum Edictum in lapide incisum in viridario Colum-nenum ad SS. Apostolos cuius tale est initium

EX. Α UCTORITATETUR CI. APRONIANI. V. C.

Item alia basis in aedibus Porcariorum, inquatres Tu cij Pater, Filius,&Nepos varijs honoribus illustres ita

memorantur. - . .

A STERII

' - L. ΤVRCIO. APRONIANO. V. CFILIO. L. TVRCI. APRONIAQ. V. C . . PRAEFECTI. v RBI. NEPOTI. L. TVRCI. SECUNDI. C. V. CONSULIS QVAESTORI. PRAETORI QUINDECEM . 'VIRO. SACRIS. FACIUNDIS. CORREC , TORI. TUSCIAE. ET. VMBRIAE. OMNI VIRTVTE. PRAESTANTI. STATUAM .4 EX AERE. ORDO. SPOLETINORUM' AD MEMORIAM PERPETUI. NOMINIs . .

CONLOCAVLT .

Ilorum igitur Turcioru,de quibus in hac inscriptione, ii nea per aetates singulorum retroacta ab annorost consu

latum Amanti, & Albini, quῖsuit sub Constantio Impe

SEARCH

MENU NAVIGATION