Historia passionis B. Caeciliae virginis, Valeriani, Tiburtij, et Maximi martyrum. Necnon Vrbani, et Lucij pontificum, et mart. vitae. Atque Paschalis papae 1. literae de eorundem sanctorum corporum inuentione, & in vrbem translatione. Omnia ex antiq

발행: 1600년

분량: 224페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

61쪽

ab alijs appellatur, Aldhelmus occidentalium saxona Episcopus, eo in libro, seu epistola, quam de laudibus

virginitatis ad sacras Virgines scripsit, ubi Sancta hanc Parem Na- Virginem solenni elogio celebrat, Petrus Natalis in Caν-.2h.. tal*go, Vincentius Bellovacensis in speculo historiali, ra. lib. ia. Sanctus Antoninus Archiepiscopus Florentinus in sua , ..... histoi ia, & alij ἱ Martyrologium quoque Adonis peran-

ω. I.rat. . e. liquum aliaque cum hac historia non solum re, sed etiaverbis concordant. Ipsa quidem stylo, & dictionis genere redolet antiquitatem, atque in eam patet multa ex veteribus Actis,quae iniuria temporum perierunt, fuisse illata: non sunt enim Acta ipsa pura Notariorum S .R. E. ut ex prooemio, & uberiore contextu historiae cognoscitur, cuius tamen Auctor, quamlibet antiquus ignoratur.

Contigit gloriosum hoc Christi Martyris Caeciliae,&Sociorum certamen Alexandro Seuero imperante,cum

ab Vrbano Pontifice ut haec testatur historia, baptizati fuerint,& sub eius Episcopatu martyr ij palmam accepe- Euseb. in rint, Sanctus autem Urbanus,ut ex Eusebij Chronico,&ς- ρ' aliorum colligitur, sub Alexandro fuerit, & ad Epist patum assumptus, & martyrio coronatus: Quare manifesti erroris arguuntur, qui Commodo imperante hos passos asserunt, ut in quibusdam Martyrologijs, in Adone etiam ,& Vsu ardo ante Molani editionem,apud Natalem,& plerosque alios legitur: Recte autem Marianus Scotus, Ado Viennensis in Chronico, aliiq; eos sequuti eorum martyrium ponunt sub Alexandro; quamquam quoad tempus eius Imperii non omnes consentiant, cuScotus annum imperatoris duodecimum , Christi vero λllustr C r. CCXXXV. designet; at Illustrissimus Cardinalis Baronaobis. I. nius, passione hac ponit sub Anno Domini CCXXXII. Alexandri imperatoris anno nono,Agricola,& Clementino Coss.circa finem Potificatus Vrbani Papae. id quidem ultimo Vrbani anno accidisse mihi satis ea ratione

suadetur,quod Vibanus Papa ut ex ipsius actis,quae supra

62쪽

pra posuimus costat eidem Iudici Almachio adhuc in

Praefectura sua durati fuerit praesentatus, statimq; de S. Caeciliae thesauris interrogatus;ex quo recente adhuc illius memoria fuisse animaduertimus; qua in re etia con- f. uenit Scotus eodem Christi anno,Virginis,& Pontificis martyriu constituens: etiamsi ut infra a nobis in notis ad passionem S.Vrbani demonstrabitur,non eode anno Domini, sed vere intra unius anni circulum utraque passio contigerit. C terum licet Alexander Imperator no omnino abhorrentem se a Christiana Religione ostederit,

quippequi Christi imaginem ut testatur Lampridius

in Larario suo habuerit; multi tamen Martyres,eo impe rante passi reperiuntur, ut SS. Martina,Tatiana Virgines Calepodius Presbyter, Hippolytus Portu ensis Epist pus, Callistus, & Vrbanus Pontifices, ac plerique alii: quod qua ratione factum si, infra a nobis ostenditur. Quod autem ad Caeciliae nomen attinet, Caeciliorum gentem Romae nobilissimam fuisse, ex qua Sancta haec Caecilia, ut verisimile est,genus duxerit inferius commo

ius mentione faciunt Acta SS. Saturnini, Datiui, Felicis, apud Suν.ια

& bocioru Mart.quae passa est sub Diocletiano Imperat. F braa NATALE CELEBRATUR DECIMO CAL. DECEMB. Dies obitus,& de politionis Sanctoru ex prisca nostrorutraditione Natales appellantur;cum enim praesens haec, atque mortalis vita tot sit animi,& corporis miseriis ob

noxia, ut vitae nomen Vix mereatur, mors quae verae vitae

principium est, Natale merito dicitur;per mortem enim ad incorruptibilem,& aeterna vitam Iusti nascuntur. Anii maduertamus inquit Origenes) o Homines,quq immu- ρ υ tatio facta est in hominibus. Nam priores die natiuitatis 'celebrabant,unam vita diligetes, & aliam post hac non sperantes;nunc vero nos no natiuitatis die celebramus,cu st doloruiatque tentationu introitus, sed mortis die, H a utpote

63쪽

, sa P cota ad Pass. S. Caec

utpote omnium dolorum depositionem, & omnium tentationum effugationem. Diem mortis celebramus,quia non moriuntur ij , qui mori videntur. Propterea, &memorias Sanctorum facimus, & parentum nostrorum, vel amicorum in fide moi lentium deuote memoria agimus tam illor si refrigerio gaudentes, qua etia nobis pia consummationem in fide postulantes.Sic itaque non diem natiuitatis celebramus, quoniam perpetuo vivent

ij, qui moriuntur.)Dicuntur quidem Sanctorum festiui- Raban. lib. tates dicit Rabanus Natalitia, & merito; quomodo ei. Ir -consuete nasci dicitur, cum quis de utero matris V procedes in lucem egredituri ita rectissime potest natus dici, quia vinculis carnis solutus ad lucem sublimatur aeterna: & inde mos obtinuit Ecclesiasticus,vt dies Beatorum Martyrum, siue Conis isorum Christi, quibus de

saeculo transierunt, Natales vocitemus, eorumq; solen- Ahin. d. nia non funebria, sed natalitia dicantur.JEt Alculnus in

I. z diuinis Offcijs; Notum enim habet inquit ona

' nis,qui vere Christianus est, Samstos cum ab hac corruptibili vita decedunt, ad meliorem, idest incorruptibilem,& interminalem transmigrare, scilicet de tenebris ad lucem perpetuam, de moerore ad gaudium sempiternum, de labore ad requiem perennem, de carcere ad libertatem, deseruitute ad regnum.Vnde &mos Ecclesiasticus obtinuit , dies illos non funebres,sed natalitios appellare; Iure enim nasci dicuntur, qui de pressuris huius mundi, tamquam de angust ijs cuiusdam arctissimi ventris ad illam spatiosissimam,&lucidissimam caelestis habitationis emittuntur latitudinem.JPorro quemadmodum in Sanctorum Martyrum actis colligendis, ita etiam in die, quo quis martyrium consummastet perqui

renda, ac diligenter annotada antiqui Patres enixa opera laborarunt, ut ipsorum Martyrum passiones, seu natales anniuersaria commemoratione celebraretur; hinc, Sanctus Cyprianus: Denique inquit & dies eorum,

64쪽

' facta

ad pag. S. Caec. Is

quibus excedunt annotate, ut commemorationes eorti inter memorias Martyrum celebrare possimus; quamquam Tertullus fidelissimus, & deuotissimus frater noster pro caetera sollicitudine,& cura sua, quam fratribus in omni obsequio operationis impellit qui nec illic circa curam corporum deest scripserit,& scribat,ac signi- . sic et mihi dies, quibus in carcere Beati Fratres nostri ad immortalitatem,gloriosae mortis exitu transeunt ,& celebrentur hic a nobis oblationes ,& sacrificia ob commemorationes eorum, quae cito vobiscum Domino protegente celebrabimus.J De his autem natali iijs. quae ut plurimum in Coemeterijs ad sepulcra Martyrum fie- p .d bant ita Prudent.

Iam cumerenouat decursis mensibus annus, Natalemq; diem passio 'festa refert: Quanta putas studiis certantibus agmina cogi, Quaeve celebrando vota coire Deo λ cte.

Sed de natali die, & natali iijs Martyrum, eorumque solennitatibus in libro nostro de sacris Coemeter ijs, qui cito fauete Deo prodibit in lucem, latius explicabimus. Verum quoad natale Sanctae Caeciliae spectat, cum illud decimo Calendas Decembris; Valeriani vero, & Tibur- iij octauo Calendas Masi celebremus ;gloriosum Sanctae Caeciliae martyrium mensibus septem,& diebus octo post Mariti, & Cognati agonem euenisse colligitur.3 POENAS INCENDII, QUAS PATITvR, INDICAT.

Quantum immundi Spiritus Sanctora nomina, eorumq; sacras reliquias reformident,& ex eoru crucientur aspectu innumeris Patrum testimonijs, & historiarum exemplis comprobatur. Non solum enim vivi, idolorum sta-fuis humo deiectis, ipsos Daemones .earum habitatoreS, ad suam fallaciam Cultoribus detegendam, seque a Sanctis torqueri,& laniari confitendum coegerunt; sed mortui etiam sacrarum suarum reliquiarum praesentia omne

eorum

65쪽

s . Nota ad Tag. S. se.

eorum vim represserunt,&reprimunt; solo enim sancti Martyris Babylae reliquiarum conspectu ut scribit S. Ioannes Chrysostomus perterrefactu Apollinis oraculum in Daphne obmutuit, &responsa dare cessauit. Ea est enim dicit idem Chrysostomus Sanctorum p testas, ut illorum superstitum Daemones ne umbras quidem , aut vestes ferre possint , Vita autem functorum, de loculos quoque reformident. anctus Hieronymus etiaaduersus Vigilatium sacrarum reliquiarum cultum negantem ita inuehitur: Sentio, sentio infelicissime mortalium quid doleas, quid timeas ; Spiritus iste immundus, qui haec te cogit scribere, saepe hoc vilissimo to tus est puluere, & qui in te plagas dissimulat, in caeteris confitetur δ Et paulo instar Ingredere Basilicas MarWrum, & aliquando purgaberis: Invenies ibi multos socios tuos, & nequaquam cereis Martyrum, qui tibi displicent, sed flammis inuisibilibus combureris δ Dema

ad praesentiam Sanctorum Martyrum ut fremant, & torqueantur Daemones humana corpora Obsidetes, ex eisq;

effugentur elegantibus versibus describit Prudentius, in quibus nonnulla agnoscas haud dissimilia ijs, quae in hoc prooemio leguturi sic enim ait Christianus is Poeta.

cerne quam palam feroces bis domentur Daemones, Qui lupino capta ritu deuorant praecordia,S tragulant mentes, o i ad , stq; missent sensibiu. Tune suo iam plenus hosse sistitur furens homo, Spumeas efflans saliuo, cruda torquens lumina , Expiandua quaslione non suorum criminum. Audias, nec tortor adstat, eiulatus flebiles. scinditur per flagra corpus, nec flagellum cernitur. Crescit, ct suspensus ipse vinetius latentibus. His modis spurcum latronem Martyrum virtua quatit.

Haec coercet, torquet, urit, haec catenas incutit, Praedo vexutus relictis fle medullis rauit.

Linquit illae a m rapinam, faucibus siccis fugit, Ungue ab imo usque ad capillum salua reddit omnia, Confitens ardere se se, nam gehenna es incola S. Am

66쪽

Nota ad Pass. S. Caec. IT

S. Ambrosius denique hoc idem innuit inquiensi Cur s. Ambros enim non honorent fideles, quos reuerentur daemones IpsE ENIM TRIVMPHALIS CRUCIS SUAE LABARO.

In Iustinianeo,& Theodosiano Codicibus extant Titu- GHI LH.

li de Praepositis labarum, ubi clarissimi inter electos no- taxia

minantur,ita ut ex Consularibus habeantur, quibus ut ii/.is. lib. 6

notat Alciatus) suberant Mediastini omnes aliique Imperatoris domus opifices. Erat autem labarum militaris ' is . vexilli genus, aliis nobilius, ante Imperatorem gestari, φ'& a Militibus adorari solitum; In eo Christianis temporibus vivificae Crucis, & salutaris Christi nominis nota assigebatur, ut in quamplurimis antiquis nummis apud V.C. Fulvium Vrsinum. Horatium a Valle, & ple- rosque alios insignes viros cernitur. Quod quidem labarum ita insignitum) fuit a Constantino primu , in memoriam signi, quod paulo ante deuictum Maxentium,futurae victoris indicium, in caelo viderat, institutum, ut tradit Eusebius,a quo id ita in Constat ini vita describitur: Hastile oblongum , erectumque auro undique obductsi fuit,quod cornu habuit transuersum ad formam Crucis constructum , supra in fastigio ipsius operis corona assi-xa, lapidibus pretiosis,& auro polite circumtexta et In ea salutaris appellationis Seruatoris nota inscripta, duobus solum expressa elementis: idest duabus primis literis nominis Christi erat enim litera P. in ipso medio literae X curiose & subtiliter inserta) quae totum Christi nomen perspicue significat untd De labaro etiam ita in

tripartita historia habetur et Iussit viros eruditos ex au- HM.tripari

ro,& lapidibus pretiosis in vexillum sanctae Crucis tras s formare signum, quod labarum vocatur; hoc enim signubellicum inter alia pretiosius erat: eo quod Imperatore praecedere ,& adorari eum a militibus moris esset &c4Huius quoque labari meminit Prudentius itar ''

christus purpureum gemmanti textus in auro Siguabat labarum .

Meminit

67쪽

Meminit item Sanctus Gregorius Nazianzenus, cum Grer. vadi. in Iulianum Apostatam, qui illud sustulerat, ita inuehi--ἐ' 'μm tur, Quin eo quoque audaciae prorupit, ut aduersus ma gnum illud vexillum prieceps ferretur, quod simul cum Cruce magnifice , & cum insigni pompa Exercitum du-- . cit, in sublime euectum, quod laborum soluendorum vim habet, ab eoque apud Latinos nomen trahit ; principatumque,ut ita dicam, in reliqua omnia vexilla tenet, &cd Verum labarum ipsum,etiam ante Constantini tempora, adhuc Cruce no insignitum, Crucis ipsius praeseserebat imaginem , Crucis enim cornua ex transuersa illa hastula, cui velamen appendi solebat, reddeban-Iugin. Mur, tur, ut Iustinus Martyr, Tertullianus, Minutius Felix,&plerique alij animaduerterunt. Apposite igitur huius Tiniustia. in nostrae historiae Auctor triumphalis Crucis vexillum la-ΣMNA; bari nomine appellat, siquidem in ipso labaro non so-ιn Octavio. tum a Christianis, sed Ethnicis quoque Imperatoribus Crucis imago gestari solebat. 3 ABSCONDITUM SEMPER EVANGELIUM CHRISTis. Aasbniti. GEREBAT IN PECTORE. Sanctus Antoninus Archiepi-is.1 Di.7 c. scopus Florentinus in vita huius B. Virginis Caeciliae ad

haec verba: Hoc inquit intelligo de pectore mentis,& Euangelii verbis; haec ille, fortasse ad illud Psalmiri Lo8. rq spiciens: In corde meo abscondi eloquia tua: Scrutabor legem tuam , ct custodiam illam in toto corde;& il- Trouer . Iud Prouerb. Praecepta mea cor tuum custodiat: cust o 7. di sei mones meos, S praecepta mea reconde tibi ,& l

gem meam quasi pupillam oculi tui, lista eam in digitis . tuis, scribe illam in tabula cordis tu id Verum si locum, hunc de corporeo pect0re , ct Euangelij volumine intelligere velimus, extant piae, ac religiosae huius consuetudinis gestandi Christi Euangelium in pectore in histoc ria Apostolica , quae nomine Abdiae Bab loniae Episcopi edita habetur, exempla; ex quibus, non solum veruesse

68쪽

esse Intelligitur, quod ad Rusticum Hieronymus traditi f. Ηἰ--.Ama scientiam Scripturarum,& carnis vitia no amabis; sed etiam diuina quaedam Euangelici codicis virtus procastimonia aduersus libidinem cognoscitur. Exempluvnum est de Trophima muliere ad lupanar damnata , quae ut inquit Abdias cum venissent,qui eam contingerent, ponebat Euangelium, quod secum habebat,ad pe-ab .ctus suum,& statim omnes vires perdebant. Alterum exemplum est senis cuiusdam Nicolai, de quo dicitur, quod cum oblitus Euangelij,quod super se erat ad Meretricem adijsset, videns eum Mulier a se illum reiecit, dicens videre se in eo mysterium magnum; cumque ille obstupefactus cogitaret quid id esset, recoluit, quod Euangelium secum haberet. Nec solum internas libidinis flammas, sed externa quoque ignis incendia Euangeliu secum gestantes extinxerunt: Habes de hoc praecipuum ut alia omittam exemplum in collectaneis historiaEcclesiasticaTheodori Lectoris. In actis quoque S. Barnabς Apost.ab Alexadro monacho coscriptis,quq

habetur apud Me taphrastem,eius corpus cu Euangelio Mu ιν.

S.Matthsi,manu sua scripto,supra pectus imposto,dete icto eius monumento,repertum fuisse narratur; nec mirum, quod supra defuncti Barnabae pectus impositum Euangelium repertum sit, quippequi illud idem vives

ex doctrina Apostolorum inquit Sigibertus secum ser- α A. h. iare semper solebat, dcubicunque inueniebat infirmos, CHρη. ponebat illud super eos,& tam fide Barnabae,quam me- ροrito Matthaei omnes sanabantur. Huius demum consuetudinis Euangelium in pectore gestandi, vel ad collum suspendendi meminit Sanctus Ioannes Chrysostomus super illud Matthaei: Dilatant enim phylacteria sua, magnificant fimbrias: Haec inquit phylacteria, quasi custodientia latine vocabant; scuti multae Mulierum modo faciunt, Euangelia collo appendentes. J Meminit . quoque eodem in loco S .Hieronymus, qui hanc consue is Misis I tudinem

69쪽

tudinem ex Apostolica traditione,& a sacris Virginibus acceptam, ut a sui temporis Mulierculis superstitioRcorruptam damnare videtur his verbis: Non intelligetibus Pharisaeis, quod haec in corde portanda sint,non in corpore; alioquin & armaria,& arcs habent libros,& notitiam Dei non habent. Hoc apud nos superstitiosae Mulierculae in paruulis Euangeliis,& in Crucis ligno, de istiusmodi rebus quae habent quidem Zelum Dei, sed noiuxta scientiam usque hodie factitant.J Quod ani-8.Tho. 2.2. maduertens S.Thomas non propterea damnari eos scri-l: 2 ' 'bit qui pietatis,&religionis causa, sed qui vana qua-da superstitione adducti magis ad Scripturae characteis res, quam ad ipsius intelligentiam respicientes sacra Euangelia collo suspendunt, vel gestant in pectore. Ad

Fν.Sixtis cuius sententiae corroborationem Frater Sixtus Senen-

T .is 's.. 'huius nostrae Beatissimae Virginis Caeciliae exemplum M. I b. o. adducit, inquiens: Πli igitur,qui huiusmodi res, ac ver- QR ba portant ex Dei fiducia, & Sanctorum reuerentia nuI. lo modo accusandi sunt. Nam &B. Caeciliam legimus codicem Euangelicum semper in sinu gestasse, &Constantinum Augustum Christi clauum in diademate circumtulisse,& Apostolum Barnabam curasse aegros Euangelici scripti attactu. J Beatissima igitur Virgo Carci - Ita religionis,& pietatis causa, vel tamquam virginitatis suae munimentum vel ad fidei testimonium, & magisterium Euangelium Christi gerebat in pectore.Ac propterea etiam inter caetera credi potest in antiquis sacris picturis, ut videre est, Sanctas Virgines cum Euangeli,

libro ad pectus depingi.

6 SvBTvs AD CARNEM CILICIO INDUTA. Cilicii usum antiquitus etiam 'minis familiarem saepissime inna um sn uenies.Vt Omittam veteris Testamenti exeinpla uteban vitas in tur cilicio Sancta Thiadora Alexandrina, Sancta Eu.1ω a.' phrosina item Alexandrina Virgo,Sancta Pelagia, Sancta

70쪽

cta Melania Romana, &pleraeq. aliae religiosae, & san.ctae 'minae,ut ex earum vitis colligitur: Adseruatur adhuc in Lateranensi Basilica S. Mariae Magdalenae cilici si ET CANTANTI BvS ORGANIS . Varia genera musticorum instrumentorum nuptiali laetitiae antiquitus adhibebantur, quae uno nomine organa Graece appellantur. Auson .de coena nuptiali.

Sacra canunt , laudunt eboreas, earmina dicunt , P ec non Threicius longa cum veste Sacerdos obloquitur numeris septem discrimina vocum: Et parte ex alia biforem dat tibia cotu .

Et Claudianus in nuptijs Honorij,& Mariae. CLin m. rrabia pro lituis. O pro clangore tubarum nupt. Ho Molle tyrae, festumque canant. θMar.' Silius quoque Italicus in epithalamio Stellae,& Violantillae varia concentuum,& sonorum genera inducit, qui mos etiam num d urat. Talia igitur organa in B. Cς- tiinrisianciliae nuptiis hic describuntur, quibus sonantibus, illa soli Domino decantabat, sicut saepius in sacro eius ossi .cio huius historiae verbis repetitur: ex quo mos ille in Ecclesia profluxit, ut in eius inanibus organa appingantur .

8 BlDVANlS, AC TRIDUANIS IEIUNIIs. De biduanis de triduanis ieiunijs,atque eorum origine ita scribit Rabanus: Biduanum autem morem ieiunii reor inde sum- Raἷau. d. ptum,quod Apostoli ieiunaverunt illo biduo, quo Do 'R--αφη. minus passus, ac sepultus esti Triduanis ergo ieiunare ' 'φ' ab exemplo ductum est Nini uitarum,qui damnatis pristinis viiij si toto se tribus diebus ieiunio, ac poenitentiae contulerunt, & operti saccis Deum ad misericordiam prouocaueruntqhaec Rabanus. De ijsdem ieiunijs me s. n. ch seminit etiam Sanctus Io. Chrysostomus his verbi si Non M. ratione ieiunii, quo enim pacto cum panem, di aquam I a tantum

SEARCH

MENU NAVIGATION