Errata recentiorum medicorum, 60. numero, adiectis eorundem confutationibus, in studiosorum gratiam, iam primum aedita. Leonardo Fuchsio medico, authore

발행: 1530년

분량: 157페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

151쪽

ERRATA

rapite decimo plane hoe esse carnosum significat, In eam sentenil am scribens: Annectitur hoe Septum siue cinctus cossis parte sus

' carnosiore,ualidiore , media autem constat membrana exiliori, ' ita enim dc ad robur, A ad praetentum commodius est. Contra ca lorem se efferentem hoc ueluti sobolem esse argumentum ex iis, quae plerun in accidunt ducitur. Ubi enim propter uicinitatem at traxerint humorem calidum attexcrementitium, continuo men ' tem sensumin plane perturbant. Quamobrem Phrenes appellan tur, quasi participes prudentiae sint. Atqui nullatenus participes sunt, sed quia propinquae sunt iis, quae uim obtinent illam, cordi enim praetenduntur, hinc mentis mutationem aperiti t. Quam ob ν' rem tenues parte sui media sunt, non modo de necessitate quod cum carnosae sint parte sui costis ammota carnosores esse necesse si uerum etiam ut minus uaporis excipiant. Nam si carne plenio re constaret,copiam uaporis S haberent Sc traherent. His uerbis Aristoteles utrosci: errores praedictos affatim consutati mundi nus quom in Lia Anatomia. Diaphragma non eπ omni parte car ne carere,iis uerbis indicat: Tertius panniculus est Diaphragma, ut etiam dici potest musculus, cuius litus est in pectore,in fine pe/ oris & costarum altior existens in parte anteriore si posteriore. Nam quantu ad eius partem carnosam est continuam cum char D tilagini us costarum mendosarii. Et paulo post: Et ex hoc appas, ret, quod diuersificatum est Diaphragma ab aliis musculis, quias i alii musculi in loco, ubi ossibus applicantur, sunt cordos, in aliis uero carnosi. Id quod etiam leuatur Galenus libro secundo de γν Affectis Locis, capite primo inquiens: Nam musculi quidem in

plurimis uel capitibus, uel extremis partibus neruosi sunt. Id uero xx quod in medio continetur, Omnes homines carnem nominant. Ex iis itam satis patet, Phrenas esse carnosas, ea maxima parte ubi costis admouetur, id quod ex sectionibus etiam liquet. Quantum ad alteram huius errati partem attinet, Alexander ita docet lib. q. s, cap.viij. Horum primum quod tenuius uocatur,in sinus tortuo s, sos uehementer implicitum est,&orbes, & in testino quod medi/ν, um Latini Graeci uocant. Imitatus est uero Macrobi um, qui libro primo de Somnio Scipionis, Mesenteron inter ios , testina numerat, dicens: In testina principalia tria, 'uorum unum, , Disspium uocatur, quod uentrem dc cxtera intestina secernit. Al.ν ν rerum medium, quod Graeci μαροκον dicunt. Hi autem utriminepte

152쪽

MEDICORV m. ' LXXVII.

Inepte de Mesenterio scripserui, idcirco tale apud Graecos nomen adeptum, quod medium sit intestinii. Nam Mesenterium non est intestinum, sed potius in medio intestinorum collocatum, undeoc illi apud Graecos nomenia positu scilicet suo. Ita passim in suis

Anatomicis libris dici Galenus testatur. Vocant uero Graeci alio nomine Mesareon, quoniam omnes quae ad ipsum ex hepate se runtur uenas, una cum adiacentibus arteriis circumquam ambitoc complectitur. Mesentertu itaq; latine recte Medianum dixeris.

ERROR LIME Rrat Alexander Benedictias, Bronchum cum Laringe confundens, Musculosque Epiglottidi

tribuens, qui Broncho iuxta eius descriptionem ro

die tribuendi erant.

Alexander suae Anatomices libro tertio, cap. 6iij. Bronchulis uerbis depingit: Bronchus in gutturis suprema parte situs est, iis pelliculare membrum, musculosum, chartilaginosum , ut argu I viiussi, in quod percusius spiritus, sonus aut uoπ ipsa persectius is, Hidatur. Quae aescriptio minime Broncho couenit, nam id mem , shrum pelliculare, musculosum, neruosum, chartilaginosumo, praecipuum uocis, de quo ipse loquitur, instrumentu, nd procide a Graecis, sed Bronchi caput seu λαζυγl nominatur. Bronchus uero, teste Galeno ,libro tertio de utilitate partium, cap. iit. Sc xi. est ipsa arteria, inquit enim: dc ipsam arteriam Bronchum nomi nant. Et libro sexto de Tuenda Sanitate ait:Sed excrementi in hosJ,, decursum, tum gula excipit, tum aspera arteria, appellant hanc , , Graeci Sc βρογχεν, cuius summa pars quae ori coniligitur, λαririli, , autem Graece dicitur, instrumentii est uocis. Quare cum Alexin a.der scribit Bronchum esse in gutturis suprema parte constitutum, nihil aliud dicit, nisi guttur esse in suprema gutturis parte, siue acheam arteriam in tu prema arteriae parte, rem dictu ridiculam, constitutam. Nam secundum eundem Tracheam arteriam Lati ni proprio uocabulo guttur nominant,libro enim tertio, cap. viii

153쪽

ERRAT A

put λαρυγ/α, Latini uero guttur appellauerint. Hine est, q, ad

Theodorus Gaza non uno in loco apud Aristotelem perperam Trachea arteriam guttur nominet. Proinde manifestum admoduin Alexandru,Bronchu cum Larynge consudisse, nec enim membrum illud, quod est praecipuum uocis instrumentum, Bronchus simpliciter uocatur,sed sicut diximus, Bronchi caput seu Laryn S guttur. Teis Galenus,qui libro septimo de Utilitate Partium, cap. xi. in hunc modum icribit: Larynx instrumentum spiritus est, nominatur autem non hoc nomine solum, sed dc Bronchi ca

put. Quod autem musculos tribuat Epiglottidi, qui nibuendi erant Broncho,id est, Laryngi, nam ipse Bronchum pro Bronchicapite descripsit, ex eiusdem uerbis colligi potest, quae scribit libro

quinto suae knatomices cap. xvi'. in hune modum: In Epiglottide, gutture ac gula trigintaduo lunt musculi. Quibus eqMidem uerbis nec quor Epiglottidi, quot gutturi, quotve gulae tribuat. insinuat. Quia uero per guttur intelligit asperam oc superiorem

eius termin um, ut antea ostensum est, erunt ipsius quidem arterior

musculi quatuor, Laryngis uero uiginti, iuxta Galeni libro sepii mo de V illitate Partium sententiam, secundu autem Avicennam, decem &octo. Quare simul iuncti erunt uiginti quatuor, uel ui ginti duo, decem ergo supererun t Epiglottidi dc gulae tribuendi verum apud quem morem, uel Graecum, uel Latinum legit. Epiglottida, quam Plinius minore linguam uocat, habere Musculosr Certe non apud Galenum aut alium quempiam ex Graecis aut Latinis, sed apud Aulcennam Fen prima,Cano. primi,doctr. v. Summa η. cap.ri. de Anatomia musculorum Epiglotus. At sciat Avicennam in hoc capite,sicut Sc in aliis, in quibus de Epiglot to lacit mentionem, per EpiRlOtium non minorem linguam , ut Graeci et Latini intelligere, sed Larynga. Id quod eiusdem testatur .descriptio,quae huiusmodi est: Epiglottis est membrum chartilaginosum, creatum, ut sit uocis instrumentu, quod ex tribus com

positum est chartilaginibus. Haec enim descriptio in uniuersum ruadrat cum ea, quae Laryngis est, ut licet uidere apud Galenumbro septimo de Vulitate partium, cap. M. ubi Larynga ex tribus chartilaginibus magnis constare scribit. Avicennam secuti sitne

Arabes alii, ac recentiores serme omes, qui uocabulo abuten tes,

per Epiglottida Larynga lalso in tellexerunt. Quo in errore dc an

tiquus Galeni interpres haesit, passi Larynga Epiglottum inter

154쪽

MEDICORVM. LXXVIII.

pretans. Est autem ἰοπλωHie , quam Ligulam aliqui, Plinius uero libro undecimo, cap. XXXVii. minorem linetum uocat, opere culum quoddam Trach ex arteriae accommodatum, ne inter ephi landum cibus potus ue in alienum tramitem delabatur, ac hoc pacto deerrans torqueat. Non secus L λωHisci definiuit Alexander libro tertio, cap. m. adeo ut a tam crasso errore se defendere

non possit, nisi plane deficiat ad barbaros, dc se per Epiglottida, no minorem linguam, seu operculum Tracheae arteriae, ut antea secit, sed id uocis instrumentum, quod illi abutentes uocabulo, LX.

CAecutiunt omnes sere medici barbari, iunio' resti; barbaram medicinam sequentes, Oeis phago aut qui e muscillos motui illi obseruientes.

quo gula deorsum sertur, guttur uero sursum, imbuentes, cum motus ille plane sit naturalis, adeoq; musculis opus non habeat,

Avicenna Fen prima,Canonis primi, doctr. U. eapite ultimo transfusionem duabus compleri uirtutibus iis uerbis indicat: Et similiter trans glutiendi operatio duabus copletur uirtutibus. Una est attracstiua naturalis, & altera est attractiua uoluntaria. Et prima quidem suam operationem complet per uillum, qui secundum longitudinem protenditur, qui est in ore stomachi Sc lsophani. Et secundo completur operatio per uillum lacerti transglutiendi. In

eandem sere sententiam de duabus uirtutibus, altera naturali, altera animali, adiuuantibus deglutionem, loquitur idem Avicenna Irin xvi. Canon. in . Tractatu primo, capite primo in hunc na dum: Et secunda caussa est, quod penetranti in meri non attribuitur ex uirtutibus naturalibus, nisi uirtus una, Quamuis uoluntas adiuuet ipsum ex parte una, Sc est attractiva. Assii

155쪽

ERRATA

s, motum uoluntarium ita scribens: Et non mouetur aliquod lici I , rum membroru, quae sun t uia cibi per lacertos, nisi duo extrema, i, scilicet caput,& est meri δέ guttur, & in serius,& est ficteris. Si ita os , in meri est motus uolun tarius, colligitur necessario eandem habes, remusculos. Nam ut ait Razes libro primo, capite tertio, omnes , membrum quod uoluntario mouetur motu, musculum habeta, quo mouetur. Avicenna deni Een iX. Canon. v. cap. vij. terti

am speciem suffocationis apostem osse in intrinsecis Meri lacertis seri scribit,inquiens: Aut erit in lacertis intrinsecis Meri, et quae se quuntur ipsum,&stringit anhelitum. Ex quibus Avicennae locis manifestissime colligitur, eundem uoluisse meri habere lacertos, ait ita ipsum moueri non modo re ui naturali, sed etiam animali, quae per lacertos operatur. Avicennam secutus est Iacobus Fortiuiensis in expositione Aphorismi trigesimi quarii, quartae particulae, ubi quatuor species anginae enumerans, tertiam numero Po nit illam, quaesit in laceriis intrinsecis Meri. Quamuis hoc loci I cobus non solum erret quod falso musculos Meri inti insecus tri huisi qui nulli sunt, sed salso allegat 5c Hippocratem terno Praesagiorum, dg Galenum quarto Interiorum, cie tali specie anginae in trinsecos meri musculos obtinente, mentionem lacientes, cum tamen neo Hippocrates nem Galenus in expositionibus suis, ne etiam libro quarto, capite tertio de Affectis Locis, ubi dc ipse an Amae quatuor species facit, quicquam de tali specie loquantur, in qua musculi intrinseci Heri seu isophagi sint apostemata, liceat emuti barbaris usitatissimo uocabulo. Alexander quo QBenedictus, libro quinto suae Anatomices, cap. xviij. ita musculos gulae sicut Epigloridi &arteriae tribuit. Uerum motus deglutionis, quo ci bus deuoratur, mere naturalis exiit, hoc est, lactus uirtute uillo rum gulae, qui deglutionis tempore in se contrahuntur, δέ ea ces sente relaXantur, non autem ut Avicenna ac iuniores alii sentiunt, ' ex naturali & animali compositus. Quare ad eum nulli musculi sunt necessarii, sed illi tantum, quos Graeci tae, Medici recentio res Villos, per quos uis attractiva naturalis suum eXercet opus.

Adeoq; ipsum Meri seu Oesophagus potius praestat musculi in ' animalibus ministerium, u ut moueatur per musculos, dc hoc poste quot aliquos existimare libro primo de motibus musculo rum Galenus insinuauit. Sunt autem ινλ sue uilli corporis par tes substantiae tenacioris solidae,graciles, oblongaeo, filo persimi

156쪽

MEDICORUM. LXXIX.

les,quae motui subseruiunt,&carni robur adiiciunt. Non habere uero gulam musculos, testatur in primis Galenus,qui mullis in locis librorum suorum de Potentiis Naturalibus, & praeserum capite octauo tertii deglutionem fieri per facultatem attractivam uen triculi, uirtute uillorum ostendit. Hinc est quod nusquam in suis

de SeAione libris, siue aliis in quibus de uarietate loquitur musculorum, ullam iacit de musculis Oesophagi seu gulae mentionem. Sed necr Avicenna ipse Fen prima, Canonis primi,doctr. v. summa q. ubi de omnibus musculis per singula membra tractat, quidquam de meri musculis refert, sed solum de musculis gutturis,

quos adiuuare deglutionem dicit. Per guttur autem Pharynga seu fauces,ut Arabes omnes intelligit. Aliabas quo tertio theorices nec uerbum unum lacit de Iacertis Meri, sed tantum de lacertis gurgulionis, hoc est,saucium. Aliud uero esse sauces, aliud meri, pueris etiam notum. Alexander deniq; libro tertio, cap. xvij. de uirtute naturali gulae loquitur,liunc in modum scribens: Gula , , duplici membrana, uario Q uillorum ordine constat. Altera stami , , ne per latitudinem procedente cibum expellit, qui cum attrahitur , ω

cedit, nec laeditur. Altera uero interior, deorsum trahit uillorum , , oblongo tamine cibum, ea uis καθέλκφ. dicitur, saucium P αν culiaris,qua in epulando crassam, connestamm materiam persati γνcium angusta sarcimus. In quibus uerbis in actu deuorandinu, γνlam aliam uim gulae tribuit praeter naturalem, quem καλλιστοῦκιν Graeci uocant,oblongo uillorum stamine cibum trahentem. Proinde merito culpandus suit, quod postea guis musculos tribuerit, nam naturam hoc pacto aliquid frustra secisse putauit, gulae scili cet musculos. Ad quem enim usum illos gulae natura dedit, nisi, uel ad attrahendum. uel expellendum cibum At quia uillorum hoc opus est, musculi frustra creati sunt. Quare nullo pacto consemittendu erit, ut gulae seu meri intrinsecos musculos tribuamus. Si qui uero musculi sunt extrinsecus ipsum contingentes duo in parie anteriori uersus guttur, duo in posteriori uersus colli uertein

liras, neutrum uero par seruit motibus meri, sed alterum quod contingit anterius, motum praestat chartilagini gutturis, quae clyepealis nominatur,alterum autem contingens exterius, ad colli ia

157쪽

cescam, sitIs enim supern dererendorum Medicorum erraiis mctum es. puto. Nam etsi uniuersa hoc uolumine non complexus sum, id enim non unius hominis labor est, poterunt tamen midi ost instar horum facile reliqua etiam deprehendere, modo diligenti examine iuniorum dicta ad ueterum placita ac rationem iptam exigant. Ego certe nullo alio nomine in hunc scribendi campum diuerti, nisi tit studiosis uiam praestruerem, ansam praeberem,ut&ipse arrepto barbito dulcius sonaret. Quod si meum hunc laborem probauerint, tum quio quid uitae superest italisce curis impertiar, ut studiosorum subseruiat commodis.

Valete, dc boni consulite. FINIS. 'HAGANOT IOHANNES SE

cerius excudebat, Anno a Christi Natiuitatem. D. XXX. Mense Martio.

t et l

SEARCH

MENU NAVIGATION