Regula cleri ex sacris litteris, sanctorum patrum monimentis, ecclesiasticisque sanctionibus excerpta. Studio & opera Simonis Salamo & Melchioris Gelabert ..

발행: 1764년

분량: 548페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

461쪽

436 REGULA

tuam cum timore oe tremore non opereris.

Quapropter , inhaereant animo haec gravissima verba quid prodes Hominis universum mundum lucretur , Animae vero suae detrimentum / patiatur ' Interroga majores tuos in inferno sepultos,& dicent tibi: o infensati s quid nobis profuit superbia Z oec. Jam non postiumus

hinc transmeare i ne nobis s sed vae vobis, s mature non sapiatisi Haec meditare, o Anima mea, die ac nocte. Ecquid Θtu alios doces quaerere primum regnum Dei , 3c illud teipsam non doceres λnon ordinares in te charitatem. Absit.

Μ EDITATIO Udi damnatos A in Inferno , prae angusta spiritus gementes , σ

O insensati l lassati sumus in Via iniquitatis, & perditionis , ambulavimus vias dissiciles ' vias autem Domini ignoravimus . Quid nobis pro-De damnatorum luctibus. fuit

462쪽

suit superbia , aut divitiarum iactantia quid contulit nobis λ Transierunt illa omnia tamquam umbra , & prae

CurrenS nuntius ' nos vero in iniquitate nostra consumpti, igneis , & aete nis vinculis sub ista caligine reservati sumus lVae nobis i propter multitudinem iniquitatis nostrae in inserno positi sumus, in hoc tormentorum. loco , ubi umbra mortis., 3c nullus ordo , sed sempiternus horror inhabitat , ubi est fletus & stridor dentium , supplicium aeternum ignis inextinguibilis , nulla redemptio ' hi sunt iniquitatum nostrarum , in quibus nunc erubescimuS, amarissimi fructus. Vae nobis quia peccavimus i Heu, heu i quis nos fascinavit non obedire Veritati, non sequi arctam viam Τ ΡΟ- tuimus in vitam aeternam ingredi, &quidem . facile quid enim ultra de buit facere pro nostra salute Dominus Deus , quod non secerit λ Sed heu lquia noluimus obedire mandatis ejus , venit. subito super nos mors secunda , mors aeterna , bc sepulti sumus in inferno: Vere ex nobis perditio nostra;

463쪽

38 REGULA

exquirimus hic assiduis lacrymis salutaris poenitentiae locum, & non invenimus desideramus mori& mors fugit a nobis ' propter haec omnia iadesperationem acti , carnem brachii nostri morsu amarissimo vorabimus, dicentes semper intra nos, rabie & timore horribili turbati: ergo erravimux,

noluimus benedictionem o ecce elongatur a nobis quia dileximus maledictionem , idcirco venis super nos ma-ledictio, senis maledictis inorna .

O miserum me , ululat Ecclesiae Pastor i In sortem Domini VocatuS , sciens bonum & malum , contendebam parare Domino plebem perfectam , &dare plebi scientiam 1 alutis , omnibus

omnia factus. Revera , eooperante Domino , alios salvos faciebam ' sed,

proli pudor i potui ego pariter salvus fieri . Sciebam salutis & perfectionis media ; habebam ubertim gratias salutares , ipsum gratiarum. Autorem , & sontem fere quotidie recipiebam,& tamen me ipsum salvum facere nolui. Vocabat me affectu paterno Dominus Jesus at ego semper renui 'in croceis enutritus , amplexatus sum

sterco

464쪽

stercora' cum in honore essem , non

intellexi jumentis insipientibus similis factus sum . Quot laici computat sunt, Zelo meo, inter filios Dei λ Mego dicens , & non faciens ' at ego infelix Μinister at ego monstruosum Pastoris idolum , quia sciens, & petatina Citer volens , seculns sum Viam spatiosam, quam verbo tenus expugnabam , ductus tandem in perditionem, crucior nunc , & in aeternum crucia-hor in hac flamma . Habens prae manibus claves regni coelorum , illud

aliis aperui; mihi vero, stultus, clausi . o stupiditatem meam i quae me dementia fascinabat λ Pereat ergo dies, in qua natus sum , & sacris initiatus maledicta quae ambii beneficia ; ma- Iedicta ambitio ; maledictus Praelatus qui me ad ordines, & ad Beneficia

promovit ' maledicta vanitas , Sc superbia mea ' maledictae creaturae ' main

ledictus ego quia nolui benedictionem quam aliis toties elargitus sum l Sed heu i inutiles, gemitus t Proh desperatio lTalia dixerunt & dicunt in infe

465쪽

no ii, qui peccaverunt. Sic rabidi HIulant Clerici latrones, qui ad Sacerdotium accesserunt non Vocati a Deo ' hi Clerici mundani, qui, quamvis a DC ad ' illud vocati , gratiam vocationiS neglexerunt ' hi Pastores mercenarii, qui, incuria, negligentia, & aliis indecoris modis communicarunt peccatiSalieniS. Nonne & ego secundum carnem Vi-VenS , sic in aeternum ululabo λ Quia mihi vaticinatur vita 'animalis praete

rita λ quid poenitentia foede hactenus acta λ quid tot gratiarum abusus λ quid

praesens mea vita tepida λ Prophetiza Anima mea . Quidni nunc recogito in salutari amaritudine Animae meae Mannos meos, & hos damnatorum ama

xos planctus Θ Quidni hos praevenio luctus λ Domine Jesu i quis novit potestatem irae tuae λ sed quis novit dein mentiam meamὶ '

466쪽

De Mercede multa n mis , aeterna bonis Sacerdotibus in Coelis parata.

FIdeles servus & prudenS, quem conmstituit Dominus super familiam suam , & qui hactenus terribili oraculorum tonitru perterrituS es , consolare nunc his mellifluis Iesu-Christi promissionibus , quibus Apostolus ad pugnam , & ad labores excitabat, &quibus teipsum ad contemptum mundi, ad certamina , & ad gloriae desta derium adhuc inflammat. Vos qui reliquistis omnia& secuti estis me, centuplum accipietis.&Vitam aeternam possidebitis. Nec oc ius Vidit , nec auris audivit , nec in cor Hominis ascendit, quae vobis in coelo a constitutione mundi praepam . Fidelis sermo , &omni acceptione dignust Usquequo, Anima mea, diligeS Vanitatem, & quaeres mendacium Quousque habebis pro nihilo terram

desiderabilem Τ

467쪽

442 REGULA

Beati estis cum maledixerint vobis Homines, & persecuti vos fuerint propter me Vos enim benedicemini a Domino , qui fecit coelum & terram jam omnes qui viderint Vos , cognoscent quia estis vos semen, cui benedixit Dominus. Festinate hanc a Domino accipere benedictionem ; venient Vobis cum illa pariter omnia bona.' Gaudete Sc exultate , Ministri mer& fideles dispensatores mysteriorum Dei, qui digne ambulantes vocatione, qua vocati estis , multum laborastis & exhibuistis corpora animosque Ve'stros hostiam viventem, sanctam , pi 'centem , rationabile obsequium vestrum. Scitote quia labor vester non erit ina nis apud me erit siquidem merces vestra copiosa in coelis, quandoquidem ipse ero merces 'estra copiosa in coeli Ecquis intellectus hanc intelligere valeat Gaudete , quia ut veri Homines Der,& boni milites mei , sortes in fido, legitime certatis; sedebitis in throno, quia vincitis; percipietis coronam ju'. stili , quia, zelo gelati , non faciti=Animas vestras pretiosiores quam V0βν dummodo cursum vestrum consum ς'

468쪽

tis, & fidem servetis , sedebitis supersedes duodecim , tribus Israel judicanteS , quia sequentes me & dealbantes stolas vestras in sanguine meo , plantatis Ecclesiam meam sanguine Vestro.

Gaudete, Angeli, & Coadjutores mei, qui in opere & sermone potentes , datis plebi meae scientiam salutis ; iuugebitis sicut stellae in perpetuas aete nitates, quia eruditis multos ad justitiam, eosque mihi lucrifacitis ; tanto eopiosior & eminentior erit merces Vestra , quanto pretiosior est Anima sanguine meo redempta; macti estote,& in ministerio ad quod assumpsi vos, usque in finem perseverate . Gaudete , discipuli mei , qui me- eum in tentationibus permanentis, &qui patimini propter justitiam ' per-eipietis immarcessibilem gloriae com-nam , quam ego, Princeps Pastorum, promitto vobis ; scitote quia ego potens sum depositum' vestrum servare

in illum diem , justus Judex; consor

tamini interim, sortes estote in bello , di pugnate cum antiquo serpente. Gaudete & exultate, socii passionis meae, qui nunc lugetis, quoniam con-

469쪽

44 REGULA

solabimini gaudete, quia nunc abnegantes Vosmetipsos , a tollentes crucem Vestram , bibitis laeti calicem quem ego bibl coheredes mei eritis' hyems tandem transibit & vix desta dero vobis electis meis i mnum : ecce hereditas mea. Gaudete, iterum dico, gaudete , intrabitis gaudium meum ;abstergam lacrymam ab oeulis vestris' jam non erit amplius, neque luctuS,

neque clamor priora transibunt 'metetis in aeterna exultatione , quod nunc in lacrymis seminatis inebriamini ab ubertate domus meae, Θ . to Tente Voluptatis meae potabimini gaudium vestram nemo tollet a Vobis '

taneum hoc leve tribulationis v Brae , aeternum gloriae pondus operabitur in vobis gustabitis & videbitis quam suavis sit Dominus , & quam bonus his, qui recto sunt corde, &qui pro ejus gloria laborant , az propter justitiam patiuntur. Quis ad haec audita non inardescalpConvertere , Anima mea , eonUertere

in requiem tuam vide quid sit inter justum & impium , inter servientem

. Deo,

470쪽

Deo, & non servientem, inter fideles Christi Μinistros , &' inter tepidOS,aC malos . Jam vidisti nibu esse apud Deum d citius, laboriosius, periculosui, damnabilius incis Episcopi, oe Pre binteri s perfunctoris agatur ' sed nunc mi des nihil esse apud ipsum Deum beatius , s eodem modo militatur, quo Imperator noster jubet. S. Aug. Quidni ergo satagas esse in omnibus fidelis Μinister Christi λ Nonnes CiS regnum .coelorum vim pati , &solos violentos rapere illud λ nonne jam meditata as paucos esse Sacerdotes , qui salvi fiant ὶ S.Cbris . Quareὶ

sive quia non ambulant digne Vocatione , qua Vocati sunt, bonum non OpCrantur, nec secundum mensuram su-Pernorum luminum quibus illustrantur, nec secundum altiorem gradum , ad quem provecti sunt , nec secundum majora gratiarum . dona quibus dita tur; sive quia fere omnes impinguati, dilatati, in labore Hominum non sunt,& cum Hominibus non flagellantur; vivunt vero secundum carnem, & parum sunt de sua , & aliorum salute solliciti. Nonne & tu, Anima mea ,

SEARCH

MENU NAVIGATION