Regula cleri ex sacris litteris, sanctorum patrum monimentis, ecclesiasticisque sanctionibus excerpta. Studio & opera Simonis Salamo & Melchioris Gelabert ..

발행: 1764년

분량: 548페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

491쪽

δο REGULA

Piciem Jesum cruci Qxum. O Jesu i tu adeo cruentum torcularealcasti . solus λ tu languores nostros solus portasti λ omnes noti tui fugerunt a te i & ego tibi crucifixo numinquam compatiar qui fieri potes ut conglorificer 8 Nolo sine vulnere viis

vere , cum te video vulneratum. Doce me, . o Iesu derelicte, non ip nere carnem, brachium meum , & non

confidere in principibus, in filiis Ηο.

minum, in quibus non est salus . . . O Jesul flagellis caele, sipinis coronate, clavis consesse, patibulo assix opprobriis saturate , & morte turpius m a condemnate i ecquando. me kedissimum peccatorem pudebit ducere in bonis dies meos, vivere secundum Carnem, servire ventri, voluptati, &superbiae vitae λ Ecquando crucifigam

carnem meam cum vitiis, : & mortiuscationem tuam in corpore mein cir

cum seram .

i Ecquando tandem discam a te essumitis corde Z O Jesu i hoc velle adjacet quidem mihi ; perficere autem

non invenio . Adjuva me ut adimpleam quae desunt . passionum rui. Π- P , ' O Jesu

492쪽

Ο Iesul pro me crucifixe , propitius esto mihi peccatori, dc salva me fons pietatiS.

Vide, Domine, quomodo multiplicati sunt qui tribulant me ' multi inosurgunt adversum me ' usquequo exautabuntur inimici mei super me λ exurge , Domine, salvum me fac , Deus meus ς . non timebo millia populi cita

Domine vim patior , responde prome ; Domine salvum me fac , ecce pereo ' ne inducas me in tentatio

nem.

Ο defensor vitae meae , turriS B titudinis a facie inimici, dic Animae

meae e salus; tua ego sum ' si tu es Pro me, non timebo mala, quoniam

tu mecum eS,

In adversitate, re afractione

O quam bonum mihi , quia humi--liasti me , ut distam justificationes tuas Z Igitur, quod bonum est in oculis V o tuiS,

493쪽

468 REGULA

tuis, supplex oro , facias semper ' ρο- ratus sum, & non sum turbatus ut bibam calicem, quem tu bibisti: non mea voluntas , sed tua fiat: O quanto superabundabo gaudio lHinc , gratias tibi bibens ago , D mine Jesu , quoniam dignus habeor pati pro te. Scio, quia non sunt conis dignae passiones hujus temporiς ad finis turam gloriam . Quamvis sim vir dolorum , oppro brium Hominam, abjectio plebis , m rito haec patiar , quia peceavi tibi hic ure , hic seca , hic non p rcas ,

ut in aeternum pδrcas S. Aug.

O Iesu , tu scis quam promptus sit' spiritus meus , & quam infirma caro

mea nonne tamen es tu patientia,

& sortitudo mea λ Eloe , si tibi pla

cuerit , adauge laborem ' sed alaam patientiam. Patientia pauperis Animae meae non peribit in finem , & in patientia mea possidebo Animam meamo o Iesu tu es spes suspirantis Aniis' mae meae ; ideo spero quia secundum

. multitudinem dolorum meorum in corde meo , consolationes tuae laetificabunt Animam meam . Utinam haec

494쪽

melliflua verba in hora mortis audire possi m : jam imber abiit, recuset, surge amica mea oe veni, intra in gauis istum Domini tui. Audiens aut videns proaricanites , blasphemantes, oec. corripe eos , se locus δες , aut saltem Fc intra te tabesce.

O Jesu, summe amabilist o Iesu, summe dilectus i Quomodo fieri potest ut tam parum diligaris; qui nim-mo , ut adeo graviter offendaris λ o utinam omnia mundi peccata impedire possem l sed cum id praestare nequeam , & quoniam ubique abundat iniquitas , melius est me mori, quam videre mala gentis meae & Sanctorum ;malo tibi dilecto mori , quam tibi otifenso vivere ' interim pro testor quia continuus dolor est cordi meo , quando audio & video praevaricantes , non cessabit dolor meus , donec transeat populi tui iniquitaS. Tabescere me facit Zelus meuS , quia obliviscuntur verba tua inimici tui . Exitus aquarum deducant oculi mei, quia non custodiunt legem tuam. Comedat me zelus domus tuae & opprobria exprobrantium tibi cadant super

495쪽

me. O nimis selix, si factus ipse r conciliatio, tibi satisfacere queam lIgitur , inter vestibulum & altaret plorabo immo jugi & amaro fletu plo

rabo dicens: parce, Domine , parce populo tuo ' continuo plorabo , donec audiero hanc dulcisonam misericordiae tuae Vocem et remittuntur tibi ρο populo

meo peccata multa ia

Ut autem hanc audire Valeam, in sero tibi cor contritum & humiliatum: da ergo ut in spiritu humilitatis , &in animo contrito, suscipiar a te, Dorimine , pro peccatoribus derelinquentia bup legem tuam ω Diligo te, o sancte, Sc totus amabilis Deus ' adoro te, Rex meuS A. Deus meus ' ideo ardenter desidero ut sanctificetur nomen tuum; ideo cupio anathema esse pro fratribus meis'

ideo usque ad novissimum spiritum docebo iniquos vias tuas, ut impii aq

Quis mihi det ut, quoad ViXero, cruciet sicut Job , & tristis sim , ac . pro justitia agonizer usque ad mortem,& quidem exemplo tui , o Iesu mi, qui, videns civitatem flevisti super illam x

496쪽

lam , & qui mortuus es ut Deo Patri pro nobis satisfaceres Hanc ab amantissimo corde tuo spero amaritudinem. o quam bene repositae est spes

te crucem pertransiens .

. . in . . a

. O Crux , aVe , speS unica , &c. Adoramus te Christe , & benedicimus tibi , quia per Crucem tuam redemisti

mundum .

O Iesu. f quis mihi tribuat ut tibi

confixus sim cruci , & in amplexu tuae crucis moriar λ tu solus. Da ergo ut sitiam calicem tuum , dc ut illum laetus bibam.

vis u

o Iesse , protector in te sperantium f

ra Deus - totius consolationis S Te reve- lante, scio quia sancta A salubris est cogitatio pro , defunctis exorare ut a. peccatiS s Ivantur , & non esse supera .fluum orare pro mortuis ' ergo meis mento , quaeso , congregationis tuae,

'quam possedisti ab initio , & Animas paupςrum , tuinum sine obliyiscaris in

497쪽

472 REGULA

O Iesu i vide afflictionem earum

quam ante te pronuntio. Ecce clamant ad te de prosundis : exaudi vocem meam . Educ eas in refrigerium, &per misericordiam tuam requiescant in pace.

XXI. Visitatio Christi in Euchari. stiae Sacramento. Vide hujus visitationis praxim, ps 38 I. XXII. Recitatio Μatutini, & Laudum pro crastina die. XXIII. Brevis recollectio mentalis. recitatio Rosarii . beatae Virginis Μariae , coena, & animi relaxatio. it .

Oratio Vespertina . Haec oratio eadem est ac matutina; attamen conscientiae discussio debet esse& prolixior & strictior . Exemplum sume a nummulariis, & mereatoribus serio quotidie explorantibus quid lucrentur , quidve amittant'. Unde fit verum istud : flii huius saeculi prudentiores Iliis lucis in generatione sua fiunt. Luc. I s. Num illud tolerandum est, quod ipsi Sacerdotibus sapientiores sint Ergo , charissime Frater, examina& e

498쪽

3c explora sinus & latebras conscientiae tuae, eoque, totius diei decursum repete ' ubi fueris, quibuscum egeris, quid cogitaveris , dixeris , seceris, eX- pende' sed memento, pro ratione sublimis status tui & formidandi ministerii tui functionum , examen instituere ' sic facile quid commissione, quid omissione peccaveris agnosceS. Item quid in exercitio virtutis N. tibi magis necessariae , quid in exte minatione vitii N. tibi magis infesti, profeceris, dispice, &c. Verum , o quam temerarius esses, si offenso & non reconciliato Deo, te nocti & somno credere auderest Post Orationem inspertinam , resexis oe piratio pro crastina communion .

Hodie , scito , Anima mea, quia veniet Dominus, & mane videbis gloriam ejus . Crastina die delebitur ini. quitas mea, & regnabit super me Sal vator mundi, in quo sibi Pater bene

complacuit.

o Iesu , requies mea l irrequietumost cor meum, donec requiescat in te; unde

499쪽

474 REGULA

unde jam te in nocte desiderat Ani

ma mea.

Veni ergo , dilecte mi , veni, &

jam me nemo despiciat. Credo , Domine, sed credam firmius ' spero Domine , sed sperem securius' amo te, Domine, sed amem ardentius' doleo, Domine , sed doleam vehementius 'munda cor meum, amplius lava me , ut corpori tuo merear incorporari. XIX. Deinde , ante imaginem Cruinei i provolutus , vel eam prae manibus

tenens, sic mortem accepta ,

o Iesu i qui vitae & mortis potestatem habes, tu scis quia sorsan hac

nocte Animam meam repetent a me; idcirco jam hodie voIuntarie sacrifico tibi vitam meam , quia in gloriam tuam creasti eam' ita Pater, non mea Vo. Iunias, sed tua fiat Volo mori , quia statutum est Hominibus semel mori. Volo mori, in gratiarum actionem pro omnibus , quae retribuisti mihi. Volo mori ut faciam secundum exemplar, quod mihi in monte mo

stratum est.

. Volo mori, quia ubique video pra

variis

500쪽

varicantes , & quia ego ipse in multis te singulis diebus ostendo ' moriatur Anima mea, ut jam non ampliuSpeccem tibi , & ut in saecula saeculorum laudem te . . 'Volo mori propter te , qui prior dilexisti me, & Animam tuam posuisti pro meω Volo mori in sacrificium justitiae,& satisfactionis , ac in spiritu humilitatis , quia dilexi mundum , & exhibui omnia membra mea servire immunditiae & iniquitati. Verum , o Domine Iesu , da ut moriatur Anima mea morte justorum,& ne permittas sanctum tuum videre

corruptionem.

Credo, Domine , adiuva increduliatatem meam ; in te Domine speravi non confundar in aeternum' diligo te, Domine, dilecte mi , & Deus cordis

Heu mihi l tibi soli peccavi l sed

paenitet me peccasse propter te, O totus amabilis . Cupio emendare quod feci, Sc redimere peccata mea. Diligo proximum meum sicut meo

ipsum , & inimicos meos propter te, qui

SEARCH

MENU NAVIGATION