Regula cleri ex sacris litteris, sanctorum patrum monimentis, ecclesiasticisque sanctionibus excerpta. Studio & opera Simonis Salamo & Melchioris Gelabert ..

발행: 1764년

분량: 548페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

471쪽

46 REGULA

ex illis es λ Qua fronte speras te im raturam esse in hanc gloriam , inquam Apostoli , & ipse Christus non intrarunt nisi patiendo , naborando, ScAnimam pro ovibus suis ponendo Θ Vis ergo donari corona vitae λ ministerium tuum persectissimo quo poteris modo imple esto fidelis usque ad mortem dc Christus Dominus erit tibi in promissis fidelissimus. Quis ergo , o Iesu mi, quis mihi det ut mundo , ubi nihil est nisi vanitas , & afflictio spiritus, renuntiem' ut te Deum meum omnia possudeam λ Quis mihi det ut propter te, quoad vixero, mortificer tota die, ut compatiens conglorificer 8 uis mihi hoc tribuat ut gelans zelum legis &Animarum sicut Elias, Apostoli, Scalii Ρastores juxta cor tuum, recipiar sicut illi in coelum , 3c te facie ad faciem videam λ Hoc quidem volo, sed perficere non invenio . O Jesu, sortitudo mea, da mihi gratiam , ut

deinde des mihi gloriam .

472쪽

De Humilitate. I. Λ D quem respiciam, dicit D minus , nisi ad pauperculum corde Θ Quia respexit humilitatem ancillae suae , decantat beata Virgo Maria , ex hoc beatam me dicent omneS generationes . Ecce quomodo humiliae respicit Dominus Jesus, verae humilitatis exemplar , & praemium ' ecce quo modo humilibus dat gratiam , bc humiles spiritu salvabit. Sed e contra , alta a longe eogno. scit, superbis resistit, & seipsos exaltantes humiliabit usque ad passionem ignominiae , ad inferni novissima ; scriptum est enim : nisi sectamini sicut parvuli, uou intrabitis is regnum caelorum ἰ & evidentissimum reproborum signum, teste D. Gregorio , esst superinbia , quia initium omnis peccati superbia est . Inde liquet quam placens sit

Deo Lumilitas , & quam odibilis sit

coram

473쪽

448 REGULA

coram ipso Deo, & Hominibus super bia. Numquid Deus gloriam suam alteri dabit λII. Si quaeras, inquit D. Augustinus, quae sit via ad obtinendam veritatem, quidque primum sit in religione , Scdisciplina Christi. λ respondebo : primum, humilitas. Quid tertium λ humilitas . Et quoties interrogabis, toties respondebo, toties dicam : humilitas . Quod Demosthenes in schola eloquentiae , pronuntiationi dedit, ego dabo humilitati in schola Christi. Qui ergo sine humilitate virtutes coningregat , inquit D. Gregorius , quasi in

Ventum pulverem portat ' mercedes

congregat, sed mittit eas in sacculum pertusum ' seminat multum , sed parum infert. Hinc fit ut praeclari Concionatotes, sapientiae suae fidentes, persuasibilibus humanae sapientiae verbis se oblectantes, se ipsos praedicantes, &Ηominibus placere cupientes, sint v

lut aes sonans, cymbalum tinniens, nubes sine aqηa, arbores autumnales, &fructum non asserant ' ita ut, adulterantibus verbum Dei , contingat illis in poenam istud Osee: Da illis Dominer

474쪽

mine: quia dabis eis p da illis vulvam fine liberis, o ubera arentia. Grandis dignitas mea i sed grandis ruina mea si altum sapiam. Vidit Dominus Satanam sicut fulgur de caelo cedentem ' nonne & ego superbe sapiens & glorians , sublimia aliunde loquendo, & agendo, cadam e pinnaculo templi ad foediorem lapsum ' demergar inde in profundum ignominiae, & tartari ' scriptum est enim: qui se exaltat humiliabitur: non habitain bis in domo mea, qui facit superbiam. Et licet nunc vir divitiarum appaream' cupiens tamen videri ab Hominibus,

dormiens tandem somnum meum, nihil inveniam manibuis meis ; & dum sic stulte gloriabor: diυes sum ' terribiliter respondebitur mihi : miser

miserabilis es . Charissime Frater , Rectorem te posuerunt λ noli extolli esto in illis quas unus ex ipsis ' quanto major eS, tanto magis te in omnibus humilia

gravissimum judicium his, qui praesunt

. siet , & potentes potenter tormenta sustinebunt . Christus Dominus, cujus Minister es , exinanivit semetipsum,

475쪽

so REGULA

non ' quaesivit gloriam suam , sed P tris . Est-ne servus super Magistrum Nonne ergo eris humilis in oculis tuis , sive vestitu, victu , & supellectili, sive sermone, & praesertim corinde & opere Z Unde hoc monstrum Ubi superbus parebis λ tu videris.

De Humilitate, Timore. SUper haec verba : humiliatio tua in

medio tui. ccipe lucernam , oe sic te ipsum

scrutare.

I. Quid sui Τ heu l de limo terrae formatus , in iniquitatibus conceptus sum , & ad malum ab adolescentia mea pronus , pronior ad illud in dies factus sum. Praeterea ab ipsis incunabilis immolavi Animam meam Daemoniis , & non Deo . Quid fecit obstupescite caeli super hoc l Quinimo infelix , ego Homo , apposui iniquitatem super iniquitatem , & hane

476쪽

CLERI. 6s quasi aquam bibi delicta juventutis

meae supergressa sunt caput meum ossa mea adhuc implentur vitiis ado-Ioscentiae meae , ita ut funibus peccatorum constrictus , & in profundum peccatorum veniens , non sensi &quod pejus est , contempsi. FronS meis retricis facta est mihi. Haec fuit hactenus nefanda vita mea ' quid viliusὶ Quid est cur oeulos in coelum levare

audeo λII. Quid sum λ Homuncio, pulvis , Vermis , sperma stetidum , Vapor ad modicum parens. Quid sum Θ instabilis

Homo , arudo Ventis agitata, spiritus vadens, & non rediens. Ecquis potest scire fi mentum meum nisi solus

Deus ἰ id sum Z nihilum : &c. , quod detestabilius est, nihilum rebelle

in Deum armatum . .uid tandem sum heul Homo peccator tum , ' Sc adhuc superbio ' pulvis & cinis, ac servuS,

peccavi Proh odibilis superbia i Sum quidem Minister Christi , & notus

ejus ', nonne tamen in ejus domo facio scelera multa λ nonne edens paneSejus magnifico super eum supplantationem Z aut saltem , nonne sum servuS

477쪽

4s et REGULA

inutilis in ipsa Sanctorum terra λ ri. cio quidem interdum bonum sed proh pudor i quo tepore t qua negligentia Z qua sinistra intentione λ Nonne ipsarmet justitiae meae sunt quasi pannus mensturatae λ Quid habeo quod non acceperim λ Quid autem de meo habeo , nisi peccatum , Sc mendacium λConc. . music. Quid ergo glorior, miser & miserabilis λPraeterea, licet nihil mihi conscius sim , numquid tamen omnino justificatus sum λ heu i minime l Nescio

utrum amore an odio dignus sim. Peccavi quidem nimis ' vere scio quod ita sit; sed num feci dignos poenite tiae fructus λ nescio . O incertum te ribile i qua ergo fronte in Cleris do. minor ῆ quonam ausu , in me confidens tanquam justus, caeteros aspernor λ

mium corrodentium esca , intuentibus horror, pulvis & cinis ; incedentium pedibus conculcatus , ero quasi non fuissem , ita ut , de utero translatus ad tumulum , oblivioni dandus sim

tanquam mortuuS a corde.

Quid ero Z an beatus, an reprobust

nescio.

478쪽

nescio . Quamvis enim ex speciali Dei revelatione scirem me ejuS amore nunc dignum esse , an perseverabo usque in finem Z nescio . Nonne, econtra, singulis periclitor momentis astatu gratiae declinare, Sc. statim , Oc

culto sed justo Dei judicio , in peccato mori , & e pinnaculo templi in quo statutus sum, ad inferna , sicut ipse Iudas, e latere Christi in puncto descendere λRevera , hoc quotidie periclitor , sive ob infirmitatem meam & ad malum vehementem proclivitatem , si-Vς propter millia populi , & leonis

rugientis circumdantium me ut devorent Animam meam , sive propter animi tumorem Sc arrogantiam . Quotvnim sunt, qui in vitam aeternam jamjam ingressuri , misere tamen ob praesumptionem lapsi , in aeternum perierunt λ Sed si in viridi ligno id factum est , in arido quid fiet Τ Unde ergo

haec monstruosa spiritus mei praesumptio Τ Unde tanta securitas Τ Ubi tandem p/rebo Z ego , inquam , tot peccatorum occultorum , & alienorum conscius λο inscrutabile cor meum l O altit do

479쪽

do Deil quam incomprehensibilia sunt judicia tuat Quis non timeat te λErgo , charissime Frater qui in hoc te contemplaris speculo , humilia

te in omnibus ' & licet Sacerdos sis, salutem tuam cum timore , & trem re operare . Μultum tibi datum est, multum quaeretur a te . Periclitaris

pro te , & pro Animabus tibi commissis. Grande periculum i Iterum monemus , humilia te in omnibus. Cave tamen ne ex illis sis, qui nequiter humiliant se . Quapropter , nec gloriose nec sinistre de te loquaris. Vilior fias plus quam factus es sis humilis in oculis tuis ' abominare ipsa superbiae signa ' ama nesciri, & pro nihilo reputari . Ille erit verus humilis , inquit D. Bernardus , qui non humilis , sed vilis reputari vult ' & quamvis iniquitates tuae multiplicatae sint super

arenam maris , invenies gratiam coram oculis Domini , R exaltaberis.

Hoc visum est in Μanasse , in Ρublicano , in filio prodigo , & aliis . Unde haec est altissima, & utilissima lectio, teste Thoma a Kempis , verssua ipsius despectis . Hanc & tu discuplinam

480쪽

plinam tene, & sic saepissime ora. Domine Jesu i averte oculos meosne videam vanitatem da mihi spiritum tuum, & discam a te esse humilis corde . Minister tuus ego sum, sentiam ergo in me, quod Sc in te, o Magister bone i Noverim te, noverim me, ut exaltem te, & humiliem me, ac misericordias tuas in aeternum can

tem A

tum proprii Status, tum pietatiS. 'piratio horaria pro felice Morte .

Domine Iesu , unam petii a te,

hanc requiram ut moriatur Anima mea morte justorum, ut no- vissima mea fiant horum similia Scut inhabitem in domo tua omnibus diebus meis: o Jesu sons vitael o Iesu requies mea , merce& mea magna nimis, &oentrum Animae meae t cupio disssolvi& esse

SEARCH

MENU NAVIGATION