장음표시 사용
11쪽
QUAM, ANNUENTE SUΜΜΟ NUΜINE, Ex AUCTORITATE REVERENDI ADMODUM VIRI,
ACADEMIAE EDI URGENAE PRAEFECTI
AMPLISSIΜI SENATUS ACADΕΜICI CONSENSU, ET NOBILISSIMAE FACULTATIS MEDICAE DECRETO
sUMMISQUE IN ΜEDICINA HONORIBUS AC PRIVILEGIIS,
RITE ET LEGITIME CONSEQUENDIS ;
Soc. REG. ΜED. EDIN. SOC. Naturae rerum contemplatio, quamvis non faciat medicum, aptiorem tamen medicinae reddit. CELSUS.
IV. M. Iulii, hora locoque solitis. EDINBURGI:
EXCUDEBAT IACOBUS WALΚER. MDCCCXXVIII.
13쪽
DE MEDICINA PRAELECTORI, VALETUDINARII NEM TO '' DICTI, FUNDATORI,
UT ANIΜUM REVERENTEΜ ΕΤ GRATUM OSTENDAT, OFFERRE VULT
15쪽
SECUNDU31 leges vitae solitas, animal semper aliquid novum assumit, quod corpus alit, et vires SuStinet ; interdum et quae non nutriunt, Vel adeo non proSunt, ut nocent, Vel etiam necem offerunt, intra corpus accipiuntur. Materia quoque ex qua constant organa corporis, gradatim ab horum exercitatione quodammodo mutatur ; unde evenit, ut inutilis ad primum consilium facta, haec amovenda Sit.
16쪽
2DE ABSORPTIONE. Omnium functionum, nulla magis quam Absorptio his muneribus fungitur.
DE ABSORBENTIBUS, LYΜΡΗIFERIS ET CHYLIFERIS.
VAsΑ lymphis era exigua et pellucida sunt, et fere in Omnibus corporis partibus cerni possunt; et creditur, ut in reliquis, propter tenuitatem Solam non aperta fuerunt.
Resilientia sunt et flexilia, tenuiora et tamen fortiora venis; constant ex duabus tunicis, quarum plicae formant valvulas, haud absimiles iis quas venae habent. Lymphisera plura sunt quam arteriae Vel Venae. Plerumque duos ordines diligunt, superficialem, nempe, et profundum. Chylifera vasa eandem habent formationem aclymphisera, sed functione disserunt, quoniam illis praecipue attinet chylum ex intestinis absorbere. Pleraque absorbentia glandulas conglobatas prius transeunt, quam ad ductum th0racicum jungun-
17쪽
tur. Hae subrotundae sunt, et aliquantulum complanatae ; USUS non certe apparet. Ductus thoracicus Oritur a saeculo ovato, Scilicet receptaculo chyli, quod super vertebram lumbarem Secundam et tertiam situm est; sursum extenditur USque ad vertebram cervicis quintam, et deinde inter Venam subclavianam et jugularem internam lateris sinistri, desinit. Ex absorbentibus, quae capitis parti dextrae, et corp0ris superiori pertinent, formatur ductus, qui cum venis similibus dextris jungitur.
Quicquid absorbetur, citius tardius cum sanguine mi8cetur ; et absorptio in duas classes distribui potest. Primae referenda est omnis absorptio quae ad sanguinem perficiendum necessaria est : Se- Cutidae, omnium alienorum absorptio aut alicujusqu0d in sanguinem converti non poteSt. Primae classis absorptiones in sanguini8 formatione Versantur, eo consilio ut nova materies com
18쪽
pori addatur, et excernantur exesa ; hae nutritivae vocantur, et sic distribui possunt. Primo, In nutrimenti absorptionem ex intestinis. Haec, ut bene notum e8t, vasis chyliseris perficitur ; sed mox inquirendum erit utrum haec sola muneri inserviunt. Pro illo munere rite explicando, opus est ea copia cibi quae in ventriculo mutationem Subeat, nempe concoctionem, de cujus natura haud nobis disserendum est. Cibus in chymum conVertitur, qui cum succo pancreatico et felle commixtus, gradatim per intestina transmittitur. Hoc transitu, et praecipue in parte superiori tenuis intestini, extrahitur chylus. Secuncto, In absorptiones a texturis, et cavis internis. Ab omni corporis parte auferuntur particulae eadem ratione ac aliae secernuntur ; humores articulorum et bursarum muCOSarum, humoreS OCuli, halitus quibus humectantur Superscies membranarum SerOSarum, necnon muSculi, tendines, ligamenta, O88aque ipsa, in omni aetate redintegrantur et tolluntur. Nisi haec serent, ad infinitum crescerent ; illis absorptis lympha formatur. Chylus et lympha ex his abs0rptionibus, cum
sanguine venoso miscentur, et ad dextrum cordis
19쪽
DE ABSORPTIONE. latus feruntur ; humor inde ad pulm0nem pr0pel
litur. Tertio, In aeris absorpti0nem. Pernota est necessitas Sanguinem aeri in pulmone objiciendi ;sanguis ruberrimus sit, aliquid carbonii emittit, et Oxygenii paululum absorbere videtur; halitus etiam aqu0si plerumque non paululum exhalat '. In pulmone chylus et lympha eVaneScunt, et putatur sanguinem aeri objici, ut illi humores vel pars illorum in sibi inam versari possint, quoniam hac 'carent quae Sanguini necessaria est. Sanguis sic consummatus, idoneus est ad nova Secernenda et eXcernenda, et ad haec munera mittitur per totum CorpUS.
Sod interdum aqua tu sanguinem absorberi videtur ; cujusdam enim pueri, qui fere inedia consumptus fuerat, ut melius equorum cursu certaret, die Statuto hora matutina pondus examinatum est. Post horam unam hoc ad uncias triginta increvit ; quo tempore nil nisi semipoculum vini biberat; undo videtur aliquid fortasse aquam) Vel pulmone, vel cute, Vel ambobus, absorptum fuiSSe.
Vido Bishop Walsons Chemicat Essays, vol. iii. p. 10 I. ' Chylus videtur aliquid fibrinae, sed multo minus quam Sanguis, habere.
20쪽
Classis Secundae absorptiones, quippe quae Subinde tantum Occurrunt, nec necessariae in sanitate sunt, adventitiae appellari possint. Huic referendae Sunt, Primo, Abs0rptio alienorum quae teXturis inseruntur. Talia sunt saliva canis rabiosi, virus putrescentium cadaverum, tOXicum ', quo Sagittae apud barbaros imbuuntur, et similia, quae non in Sanguinem vertuntur, Sed potius hunc vitiant. Hic citari possint absorptiones puris, tumorum et Omnium quae in morbo orta fuerunt ; etiam urinae vel sanguinis e vasis solitis profusi, humoris crystallini depressi, foetus eXtra uterum, qUae Omnia, qUamvis in corpore formata, aliena habenda Sunt, quum de locis suis amota Sunt. Secuncio, Absorptio per mucOSaS membranas et
per cutem. Eminet vis absorbens membranarum mUCOSarum,
in urinae dissicultate, in alvi astrictione, et ubi duc-- Ιn his exemplis, et in experimento ab Μagendie facto, mox narrando, verisimile eSt Veneni portionem in partem venae internam imponi, quoniam fabrica lacerata eSt,) et cum sanguine mixtam fuisse ; hinc videtur, illa nequaquam abSOrptionis exempla habenda eSSe.