Dissertatio physiologica inauguralis de absorptione : quam annuente summo numine ... D. Georgii Baird ... pro Gradu Doctris summisque in medicina honoribus ac privilegiis rite et legitime consequendis

발행: 1828년

분량: 48페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

31쪽

DE ABSORPTIONE. Izex amylo et indico cum aqua implevit ; et intestinum in ventrem reddidit. Vasa chylifera reducta plena humoris subcaerulei vidit; sanguis autem invenis non mutatUS erat.

Pari alio experimento intestinum submisit pres- Surae gravi, quae gradatim aucta fuit, usque ad rupturam ; attamen nihil caeruleum Venis accep

tum et Ri.

Partem intestinorum asini deplevit, et lac calidum in venam mesentericam immisit, dummodo per arteriam rediit ; intestinum tamen vacuum fuit. Saepe iterata sunt haec experimenta, et Semper eodem eVentu. His motus, HUNTER putavit venas intestinorum non absorbere posse, et eorum Vasachylis ora sola huic functioni inservire. Reliqui corporis vasa lymphis era simillima sunt chylis eris quoad modum discurrendi, iter per glandulas conglobatas, et terminationem in ductu thο- racico. Haec sane habuit HUNTER quasi c0πο-ris vera absorbentia. Haec opinio pluribus phaenomenis patho lagicis confirmatur. CRUΙΚsHANK reperit quandocunque humores effunduntur in superficies internas vel ca-

32쪽

lS DE ABSORPTΙΟΝΕ. Vitates, Vasa lymphisera earundem partium his humoribus impleri. Sic pulmonis lymphisera eorum qui haemoptysi mortui fuerunt, ab Sanguine turgescere videntur. Vesicula fellis valde distenta,

propter ductum communem choledochum Obstructum, ejus lymphisera bilis implentur. Ubi paululum materiae morbidae in tela cellulosa positum fuit, per scalpellum anatomicum, vulnus inflammatur, lymphisera ad glandulas alares tendentia cum dolore rubescunt, et glandulae ipsae intumescunt et suppurant. Opinio adversa, quae habet absorptionem a Venis fieri, a ΜΑGENDIE et aliis restituta est, qui plura eX- perimenta fecerunt, et argumenta protulerunt. Sed non in dubium vocatur vasa chylifera chylum absorbere ; non certum e8t autem omnia per quae corpus ali potest ductum thoracicum tranSire ; contra notatum est, cum hoc vas ligatum est, bestiam diutius vivere quam ubi cibus omnino interdictus

Hinc verisimile est, vel ductum thoracicum non solum iter esse ei quod chyliseris absorptum est; vel venas absorbere ex intestinis aliquid quod nutrire potest, et praesertim potum.

33쪽

DE ABSORPTIONE.

19 Quoniam Vena portae multo major est quam ductus thoracicus, et jecur transit, in quo in capillaria dividitur, haberi potest iter eorum quae bibuntur. Londini operarii non raro congium cere-visiae bibunt. Quidam duos vel tres congio8 aquae mineralis paucis horis bibunt, quae cito per renes excernitur. Tantum liquidi alieni maxime immutati, subito in sanguinem infusum, et sic cordi et pulmoni allatum, gravissima mala incitare pos sit. At si per jecur missum sit per Venam P0rtae,

multo melius cum sanguine intermixtum erit. MAGENDIE portionem intestini ad quindecim uncias longam disjunxit a reliquo corpore, et Sanguinis cursum reliquit per arteriam solam et Venam. In illam immisit decoctum nucis vomicae ; decima horae parte, bestia veneno succubuit. Hoc exemplo vena iter solum fuit quo venenum corpori accedere p0tuit, nisi lymphisera vasa vasorum, quae forSannimis parva fuerunt ut aliquid tam cito transmit

tant.

Canis ductum thoracicum ligavit, et fecit ut bibat uncias duas decocti nucis vomicae. MOPS Obvenit non tardius quam in Sanitate. Canem coegit exhaurire uncias tres alecholis

34쪽

DE ABSORPTIONE. cum aqua diluti ; quinta horae parte sanguini erat

odor alcoholis, chylo nullus. T1EDEΜΑN ' et GΜELIN experimenta similia fecerunt, et simili eventu ; particulas colorantes et odoriferas in sanguine venae portae deteXerunt,

sed non in chylo. Sales quidam in chylo detecti fuerunt, sed copia majori in sanguine. SEGALAs portionem intestini canis disjunxit ab

intestinis vicinis ; tum arterias et venas, in eo terminatas, ligavit, et solutione eXtractivae nucis vomicae in eas immissa, in ventrem partes omnes reddidit. Post horam, bestia non veneno Succubuerat; sed reddito sanguinis cursu, mors obvenit decima horae parte. Haec argumenta sunt absorptionis per venas in intestinis ; sed ΜAGENDIE, qui rem curiosius inquisivit, absorptionem in texturis et superficiebus internis, per Venas peragi, ducit. Canis femur a corpore disjunxit, sed sanguinis cursum in crurali arteria et Vena, per calamOS par-

35쪽

DE ABSORPTIONE.

tia mortua fuit. Ex his experimentis et argumentis colligit ΜΑ-GENDIE, dubium esse an vasa chylifera quicquid nisi chylum absorbeant ; et minime certum esse lymphisera munere absorbendi fungi, sed verisimilius videri venas huic muneri in Servire. Hic duae absorptionis theoriae sunt; haec ab

venis, illa ab vasis lymphis eris, rem fieri suadet;

utraque experimentis et argumentis firmatur. Rationem has conciliandi quaeramus '. FODERA absorptionem tum venis, tum Vasis lymphiseris, peragi docet. Solutionem pru88iatis potassae posuit in teXtura cellulosa cruris et ventris duorum cuniculorum. Quinta h0rae parte in una bestia, et semihora in altera, Salem invenit in ductu. Vido Notam pag. 6.' Insoliti sumus Oxperimenta Joannis Hunieri in dubium

vocare. Dissicile tamen est aperire, quo modo indicum Vasachylifera intrare possit. Si per absoriitionem nutritivam res facta fuerit, cur non illud assimilatum fuit Θ Si per imbibitionom, quare non venae quoque idem absorbuerunt Θ Μagendio facta in toto negat; ait de experimentis, elles Ont ete infructueuse- ment repetues par Flandrin, et elles ne m'Ont pas naieux reussi.

36쪽

DE ABSORPTION L.

thoracico, in sanguine, in urina, muco intestinati, immoribus articulorum, perical dii, pleurae et peritonaei ; in omnibus quoque solidis nisi tende cryStallina Oculi, massa cerebri et nervorum, et OSSi-

Huic opinioni prodesse videtur, sectio mulieris quae abscessus habuit in inguine et illo. Inguinis glandulae et lymphisera ad eas tendentia, plena visa sunt humore, albo, Opaeo, Spi880, similique puri quod in abscessibus fuit; Venae Vicinae, eaeque cum quibus junctae fuerunt, eadem materia impletae sunt. Hoc minime tribuendum est inflammationi horum vaSorum, quia tunicae prorSUS Sanae fuerunt ; et materia non potuit in eas per Venire, per foramina, ab asperitate ossium facta, quoniam haec prorsus laevia fuerunt. Sed tamen in hac sectione, et illo eXperimento, materiae absorptae non mutatae sunt; et minime hinc deducendum est materiam elaboratam eodem modo absorberi.

Doctor HoDGKIN putat aliquid absorbendum seu venis seu VaSiS lymphis eris abSorberi, secundum naturam suam propriam; Scilicet, acida, et quae inter acida quodamm0do referri possunt, ab-

37쪽

DE ABSORPTIONE.

23 s0rberi venis ; alhalina vero, et his cognata, lym- phis eris vasis esse commissa.' Sic facile interpretatur eXperimenta illa Μ AGENDII et SEGALAE,

in quibus venenum nucis vomicae per venas delatum fuerat; namque res VenenOSa, Strychnia nempe,

quamvis aikalina, acido superanti conjungitur, et adeo idonea sit ut venis absorbeatur. Sta minus felix videtur Doctor HOD GKIN in eo quod adHUNTERI experimenta attinet. Laetis absorptionem per vasa claylisera refert actioni nervorum extinctae per ligamenta ; lac subacidum est, et itaque cunctis sanis, chylifera intrare non debuit. Sed quamobrem venae non abSorbuere, aperire non conatur. Postea ait, Indicum aeque ac lac ligatis nervis absorptum fuisse videtur.'' Sed non

constat ni fallor) nei Vos ovis in primo experimento ligatos esse. Et prosect0, theoria duce, indicum sicut Oxydum vegetabile, et forsan alcati cognatum, potiris in chylis eris quam Venis quaerendum esset; nec neceSSe Videtur ulla excusatione

uti, propter id illic inventum. Sed, ut ait auctor, res prosecto dissicultatibus scatet,' et lectorem remittam ad ejus thesin inauguralem de Absorbenadi Functione, hoc loco editam, anno MDCCCXXIII,

38쪽

DE ABSORPTIONE. ubi illa theoria prop0nitur, et disputatione ingeniosissima aliquanto firmatur. Inquisitiones anatomicae per VINCE NE FOH-ΜANN qui juncturas inter Venas et vasa lymphis era monstravit, rationem magis vel similem experimentorum tum H UNTERI tum ΜAGENDII praeStant.

FOM MANN hydrargyrum immisit in vasa chylifera plurum corp0rum ad glandulas mesentericas tendentia, et semper vidit illud, a glandulis nunc in lymphisera esserentia sola fluere, nunc in haec et in venas, et nunc in Venas Solas. Raro in venas fluxit a glandulis prope canalem intestinorum, et rarissime ab illis prope ductum thoracicum. Lymphisera putat Va8a annecti ramulis venosis in intestino. Ventrem cujusdam qui sibi manibus suis necem obtulit, inspeXit post dies quatuor, et quaedam chylifera vidit, chyli plena ; protinus haec VaSa SeSe VacaVerunt, et parum reperiri potuerunt. Venis quoque sanguis defuerat ; humore tamenchylo simili in ramis earum Viso, eaS Secuit, et eX-

39쪽

DE ABSORPTIONE.

25 traxit humorem subalbidum et chylosum, quem putat expulsum a cliyliseris in venas fuisse.

Hydrargyrum immisit in lymphis ora brachii a

carp0; quod p08tquam glandulas circa cubitum transfluxerat, in ramulis venosis vicinis vidit. Eundem ordinem notavit in glandulis axillae et inguinis, et vasa lymphisera hydrargyro impleta a glandula lumbari in venam cavam in seriorem tran8ire. In pluribus bestiis pares notavit juncturas inter venas et lymphisera ; et in canibus phocisque nulla vasa e glandulis mesentericis esserentia detexit, nisi ramulos venosos admodum tenero8, in quos semper transiit hydrargyrum. . Putavit ΜΑscΑGNI hydrargyrum tran8ire non posse e lymphis eris in venas, nisi per parietes laceratos. Fatetur FoHMANN se non semper essu

siones prohibere posse, quamVis plerumque Opus incepit cito post mortem, et priusquam aliquid putredinis percipi possit; sed non evenit in FOHΜΑΝ-NI experimentis, id quod dicit ΜASCAGNI, pr0pterea quod hydrargyri fluxus in venas omnino cessavit post glandulas deletas, et semper, si plus infusum fuit, metallum texturam cellul08am penetravit.

40쪽

DE ABSORPTIONE. Et dumm0do hydrargyrum fluere possit a lymphis eris in venas per effusionem, necesse eSt Ut lacerata sint duo vasorum genera ; sed hujus nulla sunt indicia. Praeterea, semper in Venis metallum inventum est; quamobrem vero nunquam in arterias effusum fuit pJunctura lymphis erorum concessu Cum Venis, Sequitur experimenta, per ΜAGENDIE facta, minus probare, quam ille putaVit, quoniam rami venae portae cum chyliferis in glandulis mesentericis junguntur. Illud experimentum, quo signa vehenati effecit per nucem vomieam in intestino ligamentis disjuncto positam, haud ostendit absorptionem per Venas in mesenterio fieri, quia hae lymphis eris . in parietibus intestini junguntur. Veneficium perupas positum in pedis textura cellulosa canis, cui

erat crus disjunctum praeter arteriam et Venam,

explicari potest, per juncturas in his bestiis lymphiserorum cum venis, in glandulis poplitariis.

Tamen, ob motum lymphae tam tardum in vasis suis propriis, argumenta FOHMANNI minime idonea videntur ad effectus celeres Venenorum eXplicandos. Concessu autem imbibitione quasi actione

physica, a sabrica pendente, manifestum est liquida

SEARCH

MENU NAVIGATION