Dissertatio physiologica inauguralis de absorptione : quam annuente summo numine ... D. Georgii Baird ... pro Gradu Doctris summisque in medicina honoribus ac privilegiis rite et legitime consequendis

발행: 1828년

분량: 48페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

41쪽

DE ABSORPTIONE. . 27 aliena ab lymphis eris, venis, et arteriis, sine discrimine absorberi, et postea ferri in sanguinem, ab iisdem causis quibus humores his vasis proprii propelluntur. Absorptionis ratio admodum simplex fiat, si liceat dicere, absorptionem nutritivam ab vasis chylis eris et lymphis eris, adventitiam autem ab Omnibus vasorum generibus perfici. Hoc, quamvis non Omnino verum sit, mihi discrimen praecipuum inter duas classes videtur eSSe.

Absorptio nutritiva communis est vasis chylis eris et lymphis eris, et forsan venis intestinorum, ubi

potus absorbetur. Quaedam absorptiones adventitiae, sicut tumorum, et aquae effusae, praecipue a vasis lymphis eris, pendere Videntur; multae tamen aliae hujus generis, si equidem absorptiones recte appellantur,) ab vasis omnigenis perficiuntur. Physiologorum experimenta parum huic rei profuerunt. Materiam absorptam quaeSiverunt, eadem conditione qua fuit adhibita. Experimentis hoc eventu factis, absorptio imbibitioni tribuenda est; alio autem eventu physiologis Visum est rem parum absorptam fuisse.

SEARCH

MENU NAVIGATION