장음표시 사용
71쪽
ria denique medicamentis aut Vivendi debita ratione, quandoque etiam sponte, nunquam reditura fugatur ; hypochondriasis autem firmata vix unquam penitus tollitur: omnes enim assectiones hypochon-
driacae per se multo constantiores, stabiliores, ac diuturniores quam hystericae comperiuntur,
Nunc ex naturis atque habitibus hisce morbis opportunis quaedam discrimina petantur. Hysteria itaque eas praecipue pertentat qUae corinpora laxa, tenera ac delicatula, vultumque candidiorem nactae sunt; quae venis minime conspicuis, cute molli, tenera, laevi, et adeo pellucida, ut eam florens sanguineus color decore transfulgeat, dOnantur ; quae habitu corporis pleniore ac nitidiore,
formaque ideo amabiliore gaudent; quibus capillicandidi, pallidi, subrubri, et molles ; atque in quarum alvi statu nihil memorabile apparet. Hisce autem contraria in hypochondriasii videntur; eos enim. invadit quibus corpora rigidiora, solidaque magis usa sunt; qui cutem duriorem, asperiorem e L cras orem habent; qui habitu adusto, arido, ma- ilento, vultuque subfusco constant; quorum cri- duri, nigri, crispati; venaeque majores tur-i
72쪽
gidae i quibusque alvi constipatio, plethora venosa, ideoque affectiones haemorrhoidales assuetae fuerunt. Prior eas infestat quae temperamento sangui-raeo, magnaque systematis nervosi sensibilitate praeditae sunt: posterior eos qui temperamentum me-
Iancholicum seu atrabitarium, et systematis nervosi torporem potius quam sensibilitatem nam fuere. In Illa adest mira mentis mobilitas, ac transitio ab uno in alterum perceleris; summum perceptionis acumen; niens uni rei non diu intensius inhaeret; animi perturbationes facile excitantur, sed cito iterum subsidunt: in hac autem aeger uni rei attentionem diuturnam, studiumque intensum impendere potest; acumen ingenii obtunditur; pathemata aegre eXcitantur, semel autem excitata admodum violenta ac diuturna perstant. Hysteria plerumque citae a florem i
aetatis invadit, et intra pubertatem ac tricesimum l intum aetatis annum continetur; hypochondriasis autem incipit eo ipso tempore quo illa desinit, et ad vitae finem plerumque perdurat. In priore quae dam secretiones augentur; in posteriore vero tor sidae ac languidae pro ordinario ostenduntu1. Inadenique mulieres, haec viros saepistime aggreditur
73쪽
Pauca solummodo de causis horum morborum, dicenda restant. Hysteriam saepe excitant causae eXternae, quales sunt quidam odores, animi subitae et graVes perturbistiones ; earumque plurimae, velut amor, ira, odium, &c. cum tumultu inter se aestu, antes, Varieque vicissim agitantes. Hypochondriasin saepius inferunt causae internae, quales sunt animi sollicitudines, nec subitae, nec multae simu collUc, tantes; sed curae peculiares gradatim incipientes, viresque diuturnitate ac fovendo acquirentes. Item coela frigida hystericis, calida vero hypochondria cis conveniunt. Illa denique subitis, haec verodis evacuationibus inducitur. Ex omnibus quas enu, meravi notis, hos morbos prorsus diversos esie patet ;eos autem saepe mixtos atque complicatos esse haud
inficias ibo : hysteria enim diuturnitate vel saevitia pertinacior facta, altiusque infixa in hypochondi iasin quandoque transit. Syncopen, apoplexiam, et epilepsiam hysteria haud raro aemulaturi facile autem distinguuntur, quia in iis desunt plurima symptomata quae parΟΣΥΩ hystericum vel praecedunt vel comitantur rqualia sunt frigus insigne lumborum; motus Obscu,
74쪽
xus in regione hypogastrica initio paroxysmi perceptus, qui postea sensibus magis obvius devenit, globumque refert; ut et gutturis adstrictio, sensusque suffocationis. In hysteria symptomata in canalem
alimentarium primum impetum plerumque faciunt, atque exinde ad ceteras corporis partes sese CXtendunt. Sed praeter has notas generales aliae adsunt utrique morbo propriae, quas suo Ordine jam ea po
A syncope vera dignoscitur hysterica; quia in illa facies pallida atque contracta est, PenituSque cesse fani pulsus et respiratio: in hac vero facies saepe rubra, livida, atque inflata devenit; pulsusque et spiritus quamvis debiles ac languidi ex ordinario tamen percipi possunt. Priorem haud comitatur motus in regione uterina, qui in posteriore ita insignis est. In hac non sese produnt gelidi sudores corporisque totius frigus, quae in illa tam saepe Occurrunt. Syncope denique nisi lethalis cito terminatur; neque per
dies, ut in hysteria sit, perdurat. Uysteria et apoplexia facile distinguuntur: symp tomata enim quae illam comitantur ; qualia sunt re gionis hypogastricae atque umbilicatis motus, globui
75쪽
' hystericus, &c. vix unquam in hac videntur. Posterior repente invadit pereuntque sensus motusque; prior autem rarissime adeo repente obsidet, ut ae-i grotans sensu motuque statim privetur. In ipso quoque paroXysmo multum differunt: apoplexiam comitatur sterior, respiratio alta atque laboriosa; pulsusque plenus, fortis, magnus et regularis; quae . omnia hysteriae aliena sunt; in qua respiratio lan- guida, pulsusque parvus, debilis, et inaequalis plerum- que comperitur. In apoplexia pulsus et respiratio nunquam omnino cessant, ut sit in hysterico insultu hoc malum simulante. Illa aetate provectos occu- pat; haec vero nulli vitae tempori propria est.
Hysteria ab epilepsia differt quia in hac desunt
plurima ex symptomatibus quae in illa videntur, ci-que propria dicuntur: in hysteria Primae viae magis adsciuntur, neque eam tam saepe comitantur adeo dirae convulsiones ac distortiones; neque miserae tam saepe, aut tam diu sensus animumque Perdunt, aut ore spumant; aut si quando haec omnia hystericis contingant, malum mixtae naturae esse suspicari ducerer; hi enim morbi perquam analogi Mnt, quippe quia eidem causae, scilicet statui siste,
76쪽
matis plethorico atque mobilitati per eum inductae ortum debent. Convulsiones; soporis, globi hysterici, aliorumque hysteriae symptomatum absentia ab ea distinguuntur.
Hic morbus adsectus nephriticos vel calculosos haud raro refert. Per signa autem sequentia distingui potest. Symplomata hysteriae pathognomonica et characteristica in affectibus nephriticis nunquam videntur: in his respiratio, ceteris paribus, satis libera, in illa saepe saepius turbatur. Hysteriam inducunt quidam odores vehementes et animi subitae perturbationes, mensium ac lochiorum vitia, subitae ac limmodicae evacuationes, aliaeque causae quae calculosos aut nephriticos nunquam assiciunt. Certissi
mum autem criterion est accurata scientia praedis
Positionis aegrotantium ; atque morborum quibui maXime proclives sunt: nam uti mulieres adfectus hystericos saepius, nephriticos rarius experiuntur, hoc formandae diagnosi haud male inservit. Adfectus nephriticos quoque alia distinguunt symptomata quae in hysteria desunt; qualia sunt dolor motu corpusque incurvando auctus, idemque in latu
77쪽
statusque urinae, quae quamvis initio paroxysmi nephritici pallida sit; attamen alte colorata, rubella, t turbida, et quandoque sanguinea cito devenit; atque sedimentum mucosum et sabulosum deponit. Et denique si post dolores lancinantes, summosquei cruciatus per ureteris ductum descendentes calculii vel arenulae cum urina ejiciantur ; quin haec symp-t tomata ab affectione nephritica proveniant haud erit . dubitandi locus.
Hic morbus plus terroris quam periculi secuini adferi; paroxysmus enim rarissime lethalis terminatur. Exempla tamen sunt ab apoplexia, diuturnisi animi desectionibus e medio direptarum : haec Vero
In formando eventus judicio causas excitantes 'que praedis ponentes, aegrotantis vires, symptoma- tumque naturam perpendere oportet. Quod ad curationem, ea in dubio multum obvolvitur; modo . facillime, modo nullis remediis essicitur. Rarissime uratur hysteriae species haereditaria, seu ala ha -
78쪽
reditaria, quam vix unquam radicitus extirpare pos sumus, exorta. Neque curationem spondere oportet, ubi a diuturnitate morbi accessionumque frequentia ac saevitia aegrotantis vires fractae atque
exhaustae fuerunt; quippe quae mobilitatem systematis augent, morbique radices altius infigunt; et haud raro hypochondriasi, epilepsiae, aliisque generis nervosi morbis viam sternunt. Hysteriam quoque plethoricam tollere quandoque perdissicile est, quia ad medelam perficiendam prorsus mutandus est corporis habitus, et quamvis correcta vel etiam remota sit diathesis plethorica, ex minimis diaetae erroribus maxime recidiva est. Obstructiones mensum pertinaces habitui pleno vel chlorotico favent, morbumque non raro firmant; si vero recens sit suppressio et menstrua reduci possunt, medelae spes laeta affulget. Quando a nimiis sanguinis profusionibus, praesertim immodicis menstrualibus inducitur, perdissicilis erit curatio ; quoniam hae evacuationes plethoram atque mobilitatem augent, morbumque pertinaciorem reddunt; vel corpus ita exhauriunt ac debilitant, ut hypochondriasin demitin inserant. QMo junior est foemina, quo recentior morbus, qui
79쪽
minus fractae aegrotantis vires, quo leviores causae inducentes, quo mitiora symptomata, denique quo minus assiciuntur functiones vitales ac naturales, et i quo minus morbus aliis malis mixtus ; eo minus eriti periculum, atque facilior sanatio: hisce autem con-l traria sanationem difficiliorem ac plus periculi indi-
80쪽
DE HYSTERIA. ΕΤ ΗΟDUS MEDENDI.
Accessionem tollere, aut quam mitissimam et brevissimam reddere. ii Ρlethoricis. Per
Sanguinis missiones. Antispasmodica. In mobilibus irritabilibus delicatulisque. Antispasmodica. Interne assiimpta quorum Praecipua. Opium.
Moschus. Aether. Castoreum. Camphora.
Gummi foetida. Externe applicata. Balneum tepidum. Semicupium. Pediluvium. Fomentationes. Emplastra sedantia varia. Stimulantia.
Spirit. salis ammon. vel C. C. Spirit. roris marini, &o. Oleum succcini. Cardiaca exhilarantia. Emetica et clysmata aeria. Externa. Vesicatoria. Rubefacientia. Caustia sive esselaarotica.
Aquae frigidae aifusio. Corporis frictio. Doloris exsuscitatio.