장음표시 사용
61쪽
propria atque pathognomonica ab omnibus conceduntur, quaeque ab iis in hypochondriasi sese prodentibus prorsus aliena esse posthac ostendemus, in sexu virili quandoque videntur. Quaecunque animi corporisque magna mobilitate ac sensibilitate donantur; voluptatis atque doloris admodum sentientes, item pusillanimes, ardentes in cupiditatibus, ac morae impatientes; quae dispositione ac imaginatione festi-Va, Vivida, agili, varia et mutabili gaudent; ad diversorum atque oppositorum adfectuum velut iamO-i ris, odii, gaudii, doloris, clementiae et irae impetus feroces, nec non ab uno in alterum ad repentinas. mutationes pronae, huic morbo procliviores devel nitant; eiusque insultus graviores atque frequentio- res patiuntur. Complures mulieres quadam idiosyncrassia morbo favente constant; hoc ex eo patet,
quod nonnullae quibusdam alimentis ac odoribus, plerisque omnibus innoxiis immo etiam gratis atque jucundis, mire adficiuntur. Hysteria saepe corripi- untur quae vitam otiosam ac luxuriosam degunt, corpusque haud satis exercent: in nuptae, Viduae t De steriles ea saepius pertentantur; hoc Vero proveniat a desectu harum evacuationum quae Pu-
62쪽
erperium et matrimonium comitantur ; e. g. Lactis ac lochiorum post partum, ut et mensium qui, omnibus aliis remediis incassum tentatis, matrimonio Opportuno saepe promoventur: nuptas tamen ac feraces haud raro infestat, easque praecipue quae partus multos dissiciles perpessae fuerunt; item quae luctu, moerore, morbisque diuturnis aut saepe reperitis laboravere. Junioribus saepius incidi provectioribus rarius, ac frequenter eo tempore quo
minui incipit sensibilitas, dis edit; hinc quae in ju- lventute multum amictae fuere, provecta aetate ab ea liberae atque incolumes evadunt. Inter pubertλ- tem et tempus quo menses fluere desinunt saepissime adoritur ; nonnullas tamen antequam fluere inceperunt, alias vero post quam penitus cesi arunt, occupassie non desunt exempla : menstrua quoque peri- iodo consueta abeuntia ei saepe saepius viam ster- lnunt; eo enim tempore mΠlieres variis morbis diu- lturnis ac pertinacibus opportuniores fiunt. Quam- lvis huic morbo maxime obnoxiae sunt tenerae at' lque delicatulae, eas tamen quae sorti ac robusto corporis habitu fruuntur, ideoque viragines apellantur quandoque obsidet; in hisce vero a cautis l
63쪽
occasionalibus perquam violentis inducitur, totum systema latius adficitur, atque vehementior est eius im- petus; tenerae vero, telicatulae et chloroticae topicis affectibus saepius exercentur. Ab insolita laxitate, debilitate, ac sensibilitate diversarum corporis partium, uti ventriculi, intestinorum, cordis et pulmonum saepenumero provenit. Denique hyems, ver et autumnus, ut et aer nebulosus, humidus, frigidus, 1 insultus crebriores ac graviores haud raro inserunt.
Perpensis causis hujus morbi praedisponentibus, multas ei jure quasi haereditario proclives esse clarissime
Quaecunque hysteriae opportunae sunt, eas in eam saepe impellunt animi vehementes et repenti-l nae perturbationes; subitaeque ab allis in alias atque' oppositas, ut a luctu in gaudium &c. mutationes: praecipue ubi multae atque oppositae mentis com-M0tiones, velut amor, odium, ira, moeror, terror, , dic. inter se uno eodemque tempore fluctuant et 0lluctantur. Res visu deformes et horrendae; ca- l initatis tristis atque infaustae nuncius repentinus;
64쪽
recitationes lugubres et horrificae; quinetiam rerum quae animum ingrata ac molesta sensatione assici. unt, recordatio, insultus hystericos haud raro excitant. Denique aliarum vel hoc morbo, vel aliis motibus convulsivis correptarum conspectus: huius exempla permulta in nos comiis sese offerunt; et ipse in no comio Edinensi decem' aut duodecem ci citer foeminas sub paroxysmo hysterico colluctantem circumstantes et adjuvantes vidi, quae omnes brevi tempore in paroxysmos inciderunt. Hune morbum quoque inferunt quidam odores; velut moschi, rosarum, ambragris eae et consimilium: sonitus peculiares qui dentium stridorem aliasque ingratas sensationes creant; et demum luces vividiores et clariores oculis affulgentes. Suppressio vel diminutio evacuationum solitarum; ut mensium, haemorrhoidum, lochiorum, fonticulorum et setaceorum hysteriam saepe inducunt; et quandoque a su- Ore albo suppressio provenit: quando menses ab laa aliisve perturbationibus supprimuntur paroXysmos Pergraves saepe assierunt. Periodo menstruali saepissime accidit, et tunc a causis levibus quae alii temporibus foeminam haud assicerent inducitur.
65쪽
Es species hysteriae libidinosa dicta, cuius exempla a Sauvagesio et Astructo enarrantur; atque Iestus, verba, et facta aegrotantium lasciva ad fuis orem uterinum usque adaucta talem quandoque obtinere, atque a salacitate ad summam accensa pro- renire testari viderentur. Quidam auctores haec ymptomata ab humiditate ex genitalibus profluente
accendi opinantur; ea tamen prout symptomatica tantum neque paroxysmi causa censenda: haec vel o morbi species in regionibus calidis saepius, in hi-::idis autem rarius conspicitur. Quinetiam immodia a veneris indulgentia hysteriam interdum parit; nimia enim libido mobilitatem auget, morbique insulibus gravioribus ac frequentioribus viam sternit. 'ro causis excitantibus habentur evacuationes immodicae per sanguinis missiones, haemorrhagias, aensium profluvium, nimiumve lochiorum fluxum; tit et excretiones nimiae per catharsin sudorem, &c..tem quaecunque vim nervosam debilitant, eiusve i. ispendium faciunt; uti defatigatio magna et inso-: ta, inanitio, vigiliae nimis protractae, labores graVes. e diuturni. Omnes turgescentiae ac relaxationis
ausae; uti cubicula areta et calida, ad solis aestium
66쪽
expositio nimia, atque calidae lavationis usus. Hic quoque enumeretur immodica theae ingurgitatio; atque hystericae affectiones in Batavia quam alibi saepius grassantes ab hoc fonte forsan profluere possint. Miliarium aliarumque cuticularium emptionum repulsio ; arthritis irregularis seu suppressa; huic fidem faciunt exempla a Cl. Whytio aliisque prolata, atque haec insignis sententia a Mus gravio desumpta: Enimvero usu medico vel parum exercitatos hoc latere nequit; arthritide spraecipue frigida, inerti, languida; maxime vero omnium ea sup- pressa retusaque) aegrotantes ; interdum humeri, pectoris, dorsi, lumborum, aliarumque in ambitu corporis partium, dolore vago tanquam rheumatico ; saepe etiam capitis assectibus more prorius P hysterico; alias aliis in corpore malis quasi scor' buticis urgeri: saepissime vero valetudine dubia, et in tempus diuturnum incerta et neutra ect e. ' quidem eorum status ac conditiones, sensu remissiori et leniori gradu morbosae, natales suos arthritico miasmati, coeco, in corpus subrepenti, ' et eo loci clam agenti, se debere, ultro videntur
67쪽
a Iagnoscere; quin etiam aliquando, multos post annos, dubium liunc in modum actos, tandem ' apparente paroxysmo arthritidis idoneo, de istorum origine et natura malorum arthritica omnis
sublata dubitatio est. V Huic morbo ansam praebent satus et pituita viscida in Ventriculo, cibus flatulen- tus, ingesta ventriculo ingrata, aer in digestione alimentorum extricatus et non absorptus: sordes ac vermes in primis viis; alvi constipatio; perspiratio a frigore et humiditate pedum praesertim impedita inter causas occasionales locum merentUr: ac denique subitae status corporis mutationes, uti post plenum habitum repentina attenuatio et resolutio;
Plurimas demum mulieres invadit hicce morbus, quando nulla omnino causa occasionalis detegi potest.
: Haec quidem investigatu dissicillima si non impossibilis; et de ea tantum dicere licet quod hyste-.xiae symptomata magnam systematis mobilitatem, quam ex morbido quodam vis nerveae statu oriri
68쪽
supponimus, demonstrant: qualis autem sit hic peculiaris status haud asserere possumus; nam uti naturam hujus fluidi in statu fano ignoramus, mutationes quas in morbido statu patitur nos ignorare necessario sequitur. Haec ideoque mobilitas prout certae affectionis vis nerveae effectus solummodo consideranda est; cuius vero affectionis natura propria tenebris obscuris sepulta latet, et in aeternum fortata latebit.
Auctores plerique hysteriam et hypochondriasin pro uno eodemque morbo habebant; et nulla alia nota differre nisi quod illa Deminis, haec maribus saepissime contingit, opinabantur: in Sydenhamo affectionis in neminis hystericae,in maribus hypochondriacae dictae' appellationem sortitur. Quicunque autem utriusque morbi symptomata, adfectuum atque corporum iis opportunorum naturas, causasque praedisponentes et occasionales accurate
Perpendet, is unum ab altero prorsus distare videbit : quae res, quo clarius elucescat, signa quibus hi morbi a se invicem dignoscantur, exponere conabor:
69쪽
atque a symptomatibus primum incipiam. Quaedam
symptomata, quales sunt ventriculi inflationes ac distentiones, eructationes acidae, niderosae, cruditates aliaeque dyspepticae arietiones in utroque morbo sese produnt; haec autem aliis morbis ab hysteria plane diversis, velut chlorosi, mensium retentioni, arthritidi vagae, aeque communes sunt; ideo 'que in praesenti lite nihil valent: praeterea dyspeptica symptomata hysteriam non semper comitantur, sed in hypochondi iasi vix unquam desunt. Quaedam mentis affectiones, sicut animi dejectio atque timiditas, imaginatio prava cum similibus, in utroque videntur; hae autem ipsae in illa rarius, 'hac vero saepius contingunt. Hystericas infestant spas mi et convulsiones quibus violenter contrahuntur musculi abdominales, atque umbilicus introrsum altiusque retrahitur; in hypochondriacis autem abdomen distentum potius prominensque videtur. Adfectus hysterici violentiores magisque convulsivi sunt, latiusque universum systema pervadunt; hypochon
driaci autem imbecilliores magisque intra tubi intestinatis limites circumscripti. In hystericis adest lumborum insigne frigus, ita ut manu Parti imposit-
70쪽
ta persentiatur, neque calidis vestimentis calefieri queat; globus quoque ab imo ventre ad gulam ascendens omni verae hysteriae pius minus inhaeret; ut et gulae constrictio, quae strangulationem mortemque instantem minatur; clavusque hystericus: quae omnia hypochondriasi plerumque aliena sunt: aut si quaedam ex iis in illa contingant, utriusque morbi complicationem denotant: haec enim symp- tomata, praesertim clavus hystericus, in hypochon-drias rarissima sunt,ac vix unquam occurrunt nisi in
illa specie quae ab hysteria oritur, ideoque hysterica
dicitur. Hypochondriacis rarissime contingunt animi defectiones quae in hystericis tam saepe videntur. Horum quoque morborum distinctioni haud male inserviunt omnia mortis signa quae in hysteria per horas immo etiam per dies duravere; qualia nulla experiuntur hypochondriaci. Prior quandoque ita si1bito invadit, ut statim concidat aegra, ac brevibus saepe constat accesilonibus; posterior tar lde et paulatim advenit diuque plerumque perdurat; neque unquam motu sensuque privata misera conci dit. In illa perlonga adsunt integrae valetudinis in tervalla, quae in hac rarissime observantur. Hyste