Dissertatio ... de febre pestilente .

발행: 1820년

분량: 112페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

41쪽

DE FEBRE PESTILENTE.

monthae viridis, vel haustus esserueScentes, saepe praebebantur, hisque Stomachus plerumque pacatus. Quotidie, vel altero quoque die, alvuS medicamentis catharticis supradictis, laxata fuit. Si autem dolor vel confusio, vel stupor, Vel Vigilia, aut vertigo, deliriumve capiti haerebant, po8t remedia praedicta, statim vesicatorium amplum inter humeros applicatum fuit, et horis viginti quatuor remansit; et si seri fluxus copiosus fuit, nunquam morbus lethalis fuit, saepissime tamen Serum nonnullis diebus, acribus solitis applicatis, magis emuere feliciter fac

Epispastica simili modo quo alia medicamenta,

profuisse videntur, nempe Vasa cerebri exinaniendo atque influxum in alias partes ducendo. Haec atque vix alia remedia Contra febrem usurpata fuerunt. Vinum aut Spiritus, aut tonica, donec pulsus tardior evasit, non data fuere. Cpium rarissime profuit, et saepe obes8e Visum est, etiam si somnum eliciat, caput hebetius atque Confusius, efficeret.

Clysmata data fuere, si alvus purgativis tardius re-εponderet. Hydrargyrus nisi purgationem aut sali-Vationem excitaret, semper obfuit. Potus semper sere frigidus, nonnunquam tamen

tepidus, si res poscat, datus fuit, aqua frigida vel

Cum succo limoniam et 8aCCharo, Vel Cum aCeto, Vel potassae supertartrate plerisque gratissima fuit. Fructus quoque omnes recentes, Ut limones, auram tia, poma, fructusque minores, Veluti grossulae, fraga, &c. grata esui fuerunt, aut etiam eX his consecta, potiones gratissimas quoque Suppedita Verunt. Decceta quoque hordei, atque avenae seminum

42쪽

DE FEBRE PESTILENTE.

cum saccharo, aut succo limonum Vel adeto parat , atque infusa cum pane Cocto Vel bisCocto, Vel avenaceo paululum usto, potus Satis gratos atque nutritienteS praebent. 'ibus nisi aegro volente, raro necessarius, his nempe decoctis et infusis epotis. Sed si necessarius eXistimaretur, panem. Co tum leViterque tostum, aut biscoctum cum decocto hordeaceo, vel cum vino albo et Saccharo, aqua multa diluto, praebere

Summa quoque munditieS Servanda est, nempe linteis atque stragulis saepe mutandis, omnibusque excretis citissime auferendis. Cubiculum quoque mundum custodiri debet, aditus semper aeYi esse oportet, adeo ut perflatio libera sit. Summa quoque quie8 Semper ob Servanda, nec Sonitu ullo, nec luce Clara, neque colloquio multo, aeger fatigandus

sit.

Febris abitura pulsu tardiore cognoscitur, lingua humidiore, Calore ardente amoto . . Tunc demum aliquid tonicum, ut infusum quassiae vel decoctum cinctionae dandum sit; illud potius visum est, nec tussi obfuit, immo, cito eam compescuit, appetitum cibi reddidit, et brevi aegrum CorroboraVit. iVinum nunc quoque, Vel Spiritus cum saccharoet.aqua tepida detur, cum pane cocto et jusculo carnis, vel talibus. Alvus quoque fusa Servetur.

43쪽

DISSERTATIO MEDICA

INAUGURALIS

Auctoritate Dignissenti Vice-Cancellarii,

GULI EI MI LEECHMAN, S. S. T. P. P. ET COLLEGII GLASG. PRAEFECTI;

NEC NON

PRO GRADU DOCTORIS,

Eruditorum examini subjicit SAMUEL EVANS, HIBERNUs,

AD DIEM XXX. APRILIS, HORA MERIDIANA, LOCO SOLITO.

IN AEDIBUs ACADEMICI stXCUDEBANT ROBERT Us ET ANDREAS FOULIs, ACADEMIAE TYPOGRAPH Ι

45쪽

Patri suo charissimo,

ROBERTO EVANS,

ARMIGERO,

Propter innumera beneficia, Quae a patre Optimo accipere potuit filius;

Aeternum Venerando, Obsequio prosequendo. . .

Viris quoque dignissimis,

Apud Sure Casile, In Comitatu Tipperariens, Armigero; Militum Tribuno:

Virtute, benevolentia, fide in Regem, Nemini secundo.

UT ET,

In Comitatu Limericensi, Armigero; Verbi Divini Ministro: Morum urbanitate, humanitate, ac pietate, Praeclaro atque insigni.

46쪽

ALEXANDRO SI EVENSON, M. D

Medicinae usus ac institutionum In hac Academia Prosesibri clarissimo; ob amicitiam et benevolentiam insignem, In sese demonstratam.

Lli, pietatis, amorisque; Hisce, summae existimationis; Testimonium: Hasce quantulascunque stridiosi laboris primitias, Cum maxima observantia offert

47쪽

DISSERTATIO MEDICA

INAUGURALIS,

LX omnibus malis Chronicis quibus quotidie

vexatur humanum genus, nullum forsan occurrit quod sexum sequiorem saepius infestat, quam hicce morbus, de quo jam tractaturus sum. Cl. 8ydentiamus de eo loquens haec verba habet, Hic morbus si recte calculum pono, chronicorUm omnium frequentissime occurrit, et scuti febres V cum appendicibus suis, duas partes tertias, ad ' chronicos simul sumptos si comparentur, com- plent; ita adfectus hysterici, ad reliquae partis tertiae dimidium adsurgunt; foeminarum enim paucissimae ab omni horum adfectuum specie pror' sus liberae sunt, si istas excipias quae laboribus' adsiletae durae vitam tolerant. Antequam ulterius progrediamur, diversa nomi- quae sortitus est hic morbus, Paucis enumerare

48쪽

DE HYSTERIA.

conabimur. Ab uteri adfectibus provenisse vulgo credebatur; hinc apud Graecos, υστηi Dcη, α πνοια υστηρας ; et apud Latinos uteri strangulatio, praefocatio, et ascensus appellatus; eademque de causa hysteria seu malum hystericum, affectio seu passio uterina, et Anglice, spleen, vapOurs, and sits of the mollier, ' nominabatur; et a quibundam praepollentibus symptomatibus, ejusque ad alios morbos s1militudine, perfrigeratio statuosa, syncope frigida, epilepsia et apoplexia uterina quo Maedicebatur. Haec vero nomina, utpote quae a conjectura uteri semper affecti ortum ducunt, erronea sunt; et vix eorum ullum vel morbum elucidare, ejusve justam ideam exhibere valet. Ab uteri enim arietione non semper provenire hunc morbUm, CX eo evincitur, quod seXum virilem quandoque inse- stat, et ab hypochondriasi prorsus alienus esto; ac in sexu etiam molliore, con4plures hoc malo diu graviter e pertentatae fuerunt, quarum uterus post lmortem ne minime quidem affectus conspiciebatur. lHoc quoque, a sequenti observatione a celeberrimo l

Whitio desumpta, clarius adhuc eficitur. It is to l be observed, that in Women the symptonas com

49쪽

monly called hysteric, are tesse frequently oWing to the uti soland state of the womb, than to nullso sonaewhere else in the body; sor virgins are osten

death has frequently been observed to he found . Sed tamen a plerisque scriptoribus, ut et a consuetudine discedere nolentes, nomen hysteriae, utpote pro aptioris defectu, maxime usitatum retinebimus.

DEFINITIO.

Ventris murmura; sensus globi in abdomine se Volventis, ad ventriculum et fauces ascendentis, ibique strangulantis; sopor; convulsiones; urinae

50쪽

4 DE HYSTERIA.

limpidae copia profusa; animus, nec sponte, Varius et mutabilis.

Priusquam symptomatum enarrationem aggrediamur notare liceat, nullum morbum tot et tam diversas formas induere. Nullos fere non ex iis affectibus quibus atteruntur miseri mortales aemulatur; ejus symptomata, modo non innumera, ita varia sunt, ut nulli ordini vel regulae uniformi stridie adhereant: vix in duabus aegris idem morbi spectatur vultus, et in eadem etiam aliis temporibus alia sese Produnt phaenomena; nunc haec nunc illa symp- tomata pollent; aliquando pauciores aliquando plures partes invadit : accessionis adventum modo paucissima vel etiam nulla, modo plurima symp- tomata praenunciant. Ex quibus omnibus, quam

dissicile sit hujus morbi plenam seu accuratam histoxiam dare, vel ullum ordinem constantem in ejus descriptione conservare, clarissime patebit. In hoc tam arduo et laborioso tentamine, symptomata quae saepius et magis universe morbum comitantur, quo ad vires poterunt, enumerabimus.

Ubi accessio brsterica admodum subitanea est,

SEARCH

MENU NAVIGATION