Tentamen medicum inaugurale, de arthritide regulari : quod annuente summo numine ex actoriate reverendi admodum viri ... D. Georgii Baird ... Pro Gradu Doctoris ...

발행: 1819년

분량: 125페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

11쪽

FRATRI SUO DILECTISSIMO,

TENUE HOC OPUSCULUΜ,

FRATERNAE AΜICII 1AE ET OBSERUANTIAE, FUGAX QUIDEM SED SINCERUM TESTIMONIUM, VESTIGIA EJUS PERSEQUI EXPEIENS, QUANQUAΜ HAUD PASSIBUS AEQUIS, LUBENTISSiME DEDICAT

AUCTOR.

13쪽

INAUGURALE,

PRAEFATIO. ΝΕ forte parum verecundus videar, qui ex legibus almae hujus Academiae, aliquid medici argumenti editurus, Arthritidem aggressus sim, morbum nimirum, ut eXpertissimi ΜUssuΑv11 verbis utar, dissicilem, varium, multiformem, qui merito scribentem a Suscepto deterreat ;eruditos lectores jam in limine monitos velim, me in sequente opusCulo historici tantum partes Sustinere, neque theoriam Arthritidis, sive abditas et continentes causas, nisi Summa bre-

14쪽

TENTAMEN ΜEDICUMVitate perstringere; tum quia rei tam ardua vires minime sum ciunt, tum quia Opinor, eX rudi adhuc et imperfecta generali nervorum doctrina, nihil hujusmodi solide et satis pro dignitate tractari poSSe. Si enim quod scientia comprehendi nequit Conjectura prosequi liceat, natura Arthritidis intima, sive causa proxima ut dicitur, mihi quidem nihil aliud videtur, quam affectio quaedamnerVOSi generis peculiariter morbosa, in multiplici illo abdominis labyrintho qui ex nervis

vagis et sympatheticis magnis Conflatur potissimum exoriens, et in alios demum nervos per consensum interpositum diffusilis, fibris tandem musculorum et VaSiS Sanguinei8, Vel SpaSmum, vel torporem, vel inflammationem sui generis illatura, unde ipsa rursus nervorum affectio gravior facta, neque ullis viribus corpori insitis vincenda, morbUS perpetuus evadit, et sensim

Arthritidis abnormis historiam complecti cupientem, limites hujusmodi opusculis praescripti, distributionem tantum generalem inserere sinit. Hanc autem in duas species, prout morbus regulariS praecesserit necne, diducere

15쪽

DE ARPHRITIDE REGULARI. putavi. Ambabus satis alias inter se convenientibus, eadem fere, et quidem magni momenti discrimina, prout nempe torpor, an SpaSmUS, an inflammatio interfuerit, postulantur; de quibus si spatium daretur fusius disputandum esset. His interim breviter praemissis, SupereSt tantum ut tentamen ipsum, tenuitatis ejus haud ignaru8, ea tamen fiducia qua decet tantos viros aditurum, eruditis et benevolis lectoribus, sum,ma Observantia Commendem.

16쪽

TENTAMEN MEDICUM MORBI DESIGNATIO, ET DISTRIBUTIO.

ARTURITIS.

MORBUs totius corporis, proclivitate quadam peculiari natus, Saepe a parentibus, Saepius a malo vitae genere deducta, masculos potiSSimum inter 2O' et 5O' annum amplo pectore et pleniore habitu praeditos adoriens, haud raro Sine causa eXterna idonea eXcitatus, et varietates quae Sequuntur complectens ; initio plerumque acutus, dein ChroniCUS, postea ab normis.

ARTHRITIS REGULARIS.

Inflammatio sui similis, summopere ardens et excrucIans, per interValla Saepe O1dmata 1evertens, iteratione aucta, dyspep Sia et torpore membrorum fere praegre8Sis, articulis et annexis partibus, praeSertim manUUm pedumque,

et maxime hallucis juncturis infesta, subinde sedem mutan8, Sed uni tantum parti eodem tempore acerba, noctu insigniter saeviens et

17쪽

DE ARTHRITIDE REGULARI.5 interdiu quiescens, motu impedito et turgentibus Venis semper Comitata, plerumque etiamttimore, Saepe Spa8mo, interdum et unice se- Cretione topha ea, laesis interim interiorum partium actionibus, praesertim quae ad Con-COctionem pertinent, mente Simul et nervoso genere plurimum irr1tatis.

ARTHRITIS ACUTA.

Accessiones breves inflammationis acutae ex pluribus fere minoribus Constantes, febre SynOcha stipatae, assectae partis sudore, pruritu, et

in manibus pedibusque cuti Cula decidente, promptius finitae, intervallis liberalibus inte positis.

Accessiones diuturnae inflammationis lentae, vagae, multo SpaSmo, et torpore intermixtis, tumore et Claudicatione perstantibus, debili arteriarum pulsu, Concoctione plurimum laesa, et gravi nervosi generis irritatione Comitatae, nullis certis signis finitae, et valetudine per angusta intervalla dubia et infirma. ε

18쪽

Cujusvis partis praeter articulos et maxime interioris assectio morbosa; torpor scilicet, Vel SpaSmus, vel sanguine distentio, vel demum inflammatio, ut plurimum in senioribus, aliisque quibus indoles arthritica viscerum imbecillitati jungitUr.

ARΤΗRITIS RETROCEDENS.

Arthritis vel acuta vel chronica subito interrupta, assectione ab normi protinus Subsecuta.

Allectio veluti in Arthritide retrocedente morbosa, sed plerumque minus VehemenS, neque Arthritide regulari neque alia evidente causa Statim praegreSSa.

19쪽

ARTHRITIDIS REGULARIS HISTORIA.

DE SIGNIS PRAENUNCIIS.

Nigna praenuncia indolem arthriticam aggravatam exhibent, et jam in manifestum parOXyS-mum transituram. Constant autem ex pluribus functionibus haud secus ac in febre ineunte languentibuS, Cum artuum torpore, Cui tandem succedunt incitatio, et ad quasdam partes distributio sanguinis abnormis. Vires concoctrices praecipue labefaetantur, verique simile est earum instrumenta Congesto sanguine turgere; deficit cibi appetitus; aestuans ventriculus flatus et acorem eructat; praecordia vel frigent vel dolent; alvus pletumque astricta aliquando fluit, nec raro Comitatui aut icterus, aut Cholera, aut haemorrhois. Secernenda interim fere Omnia vel minuuntur vel vitiantur. Cutis halitus suppreSSus pondus Corporis auget, ' interdum acidus aut foetidus, annulos metallicos digitis circumjectos, tanquam vapor sulphureus, denigrat.' Dorsum

20쪽

TENTAMEN ΜEDICUM et brachia pruriunt. Lachrymae et faucium

humor, acrimoniam quandam adepta, subjectas partes stimulant. Urina nunc pallet nunc rube8cit, saleS phoSphoricos, per morbi intervalla descientes, jam debita portione recipit, et

saepe minutos Calculos, arenulae instar, frigefacta demittit. Nonnunquam febricitat aeger, arteriae citius et languidius moventur, frigus et Calor vicissim urgent, Cum horrore inter somnum, qui spasmis etiam et imaginibus perturbatur. Genus insuper nervosum graviter laborat, interdum capitis dolor aut vertigo adest, hominem moveri piget, totumque corpus lassitudinem sentit. Mens anXia et irritabilis morositatem insolitam vel summam tristitiam OStendit. Mombra interim inferiora frigore torpent, cum Sen Su quodam formicationis, et flatuum per femorum Carnes descendentium.' Pedes inarescunt ; dolores acuti muSCUI OS petetrant, cum SpaSmis frequentibu8, et articulis inter somnum Sub Sultu reSOnantibuS. si Pars mox in flammanda debilitate et sensu coarctationis

assicitur. Tophi, Si qui sint, et ulcera exinde

nata, Cum punctione dolent.

SEARCH

MENU NAVIGATION