장음표시 사용
21쪽
Signa jam descripta plures dies, imo hebdo
madas, perseverare POSSunt, nec semper ab Arthritide manifesta excipiuntur. Instante Vero accesSione, Saepe eX virium Naturalium renixuin contraria mutantur. Dy8pepsiae et torpori superveniunt incitatio et alacritas, appetitus cibi acrior sit, neque tamen naturalis.' Impetum sanguinis versus partes assciendas auctum demonstrant, nune insolita agilitas,' nune tumor et facilis defatigatio, quibus accedunt inflatae venae, et pedum clavi, vel glandulae infra cutem Cum dolore turgenteS.'
22쪽
TΕΝΤΑMEN AI EDICUM DE ARTHRITIDE ACUTA. Morbo adhuc recente, interdum nullis signis
praegressis, nisi fortasse valetudine nimium Se-Cunda, subito detonat paroXysmus. Postea Vero Signa praenuncia antecedere solent, et ingravescente malo intenduntur.
Inter anni tempora, frigidae et humidae tempestates potissimum Arthritidi objiciuntur; ideoque maXime primum Ver, vel medius Februarius, deinde Autumnus, postea Hyems, rariSSime AeStaS, quanquam nonnullis, uti SAUvΑGESIO contigit, calor praecipue nocet.' Sedes morbi generalior in articulis collocatur, quorum Vix ullus quidem immunis est praeter laryngis juncturas. uti clarissimus MoRGAGNI annotavit. δ' Pedum autem articuli, et praeSertim eX SENNERΤI sententia sinistri, hinomnium frequentissimi plectuntur, dein manUS, genua, Cubiti, novissime humeri et Coxae. Rariorem et abnormem Sedem praebent partes fibratae passim; Surae nimirum, et tendines
Achillis dicti, deinde pectoris et lumborum
acerbissimo dentium dolore, qui interdum etiam
23쪽
Μorbum summe inveteratum vertebrarum et Costarum artiCulos, nasi et aurium cartilagines, labia, et ipsas tandem irides attingere, Clariauctores ARETAEUs et AETI Us contenderunt. λδ Quod ad interiorem sedem attinet, ignorari non oportet Arthritidem omnes fere corporisteXturas occupare POSSe, magis tamen assectare
fibratas; imprimis ligamenta, dein tendines, iis
secundario loco asscit, postremo periOSteum, cartilagines, et ipsa denique OSSA. Constat ex reCensione SC AMORII, qui hane
rom laudabili diligentia indagavit, primos Arthritidis insultus plerumque esse Simpli CPS, minus tamen in foeminis quam in viris, siquidem inter 1OO EX empla vix 22 multiplicia contingant. δ' Quanta vero frequentia singulae partes corripiantur, subjecta Tabula, eX Opere ejus, dem ingeniosi auctoris Collecta, luculenter edo. cebit.
24쪽
FREQUENTIAE SERIEM OSTENDENS, QUA SINGULAE PARTEA PRIMA ARTHRITIDIS ACCESSIONE AFFICIUNTUR.
Aecessioni- Accessioni- Accessionibus simplicibus multipli
Morbus ut plurimum noctu invadit, tempore scilicet inter mediam noctem et horam tertiam matutinam. EX citatur aeger dolore singulari.
25쪽
DE ARTHRITIDE REGULARI. Issaepissime primum hallucis artieulum cum Calore et rigiditate occupante. Dolor initio tolerabilis illum quodammodo refert qui EX OSSeluXato nascitur, Cum sensu quasi aquae tepidae membranis affusae, brevi tamen saeviens, valido pulsu et ferventissimo aestu partem eXCrUCiat. Dolorem comitantur pyreXia, mentis et nervosi generis irritatio, concoctio laesa, alvus astricta, et Urina roseo sedimento aut lateritio turbida et rufa. Signa ad quintam vel seXtam horam assidue augentur, dein interdiu quiescunt, Vespere Tu Sus Cum rigore eXarSura, quo sit ut nox summo Cruciatu, et perpetua sed inutili jactatione, transigatur. Mane tamen redeunte aeger levamentum accipit, et leni madore perfusus optato
Incipiente dolore pars parum mutari videtur, secundo autem die manifeste tumet, Venis Undique turgentibus, nitido splendore, et rubore laete coccineo qui po8tea purpura8Cit. Ialibus constans accessionibus quotidianis, morbus jam recens a quinto ad deCimum usque diem, malis noctu eXacerbatis interdiu lenitis, perSeverare solet, eo plerumque acutior quo
26쪽
TEΝΤΑΜΕΝ ΜEDICUM sedes angustior fuerit. Tandem vero sedatur
inflammatio; squamulae eX summa Cute molestissimo pruritu discedunt; pars sensim detumescit ; redeunt cibi appetitus, et mentis tranquillitas; primis diebus nonnihil claudicat aeger, Cito tamen revalescit, et interdum omnes corporis et mentis facultates in melius promoveri videntur. Arthritis sibi permissa diuturnitate viget, et si quis alius morbus, vires acquirit eundo. Accessiones proVectiores eo tantum a recentioribus discrepant, quod plures partes vehementius
aggrediantur, ut saepe ante tertium diem nullam remissionem accipiant, postea vero interdiu fere quieScentes, Solum noctu saeviunt. Insuper notandum eSt, Omnem graviorem a CCeS-sionem ex pluribus minoribus, vel in eadem parte, vel in alii8, Constare; raro tamen diversas sedes simul, Sed plerumque SuCCESSione Occupare. Saepe sit morbum uno loco subito sedatum, ad alium paucissimis horis transvolare, aura nonnulla qualis epilepticis contingit praegressa. φρ Interdum partes consimiles alternis corporis lateribus Serie ordinata assciuntur,
27쪽
quod ita fieri probabile est ex peculiari talibus
partibus interpOSito ConSenSu. Descripto jam supra communi accessionis deCurSu, supereSt ut de singulis ejus signis quaedam generalia notentur. Primum igitur animadvertendum est, dolorem arthriticum Omnino sui similem esse, et prae aliis intolerabilem, maXime partibus ineX- pertis. Ex aegrorum teStimonio, Sensu quodam motus intestini stipari videtur, et nunc fortem ligamentorum dilacerationem, nunc validam Compressionem, interdum acrem lancinationem eXprimere, haud secus ae si Cuneis articuli vel aciculis ardentibus transfoderentur, aut ingenti ponderi succumberent, aut Canibus denique voracibus roderentur. δ' Morbi intus adhuc latentis dolor acerbissimus est, motu tamen et tepore aliquantulum levatur, nec prementem manum refugit; verique Simile est ligamentaeum et perioSteum tunc potiSSimum OCCUPare, unde ab ARΕΤΑΕ o Calvariae suturas, δ' a SYDEN IIAMIo pediS Vel manus ossicula, δ' accurate designare diceretur. Ubi autem ad summam Ct
28쪽
Is TENTAMEN MEDICUM tem pervenerit inflammatio, ab omni calore et agitatione abhorret, neque Stragulorum pondus, neque cubiculum a firmiore ambulatione con-CUSSum, Sustinere valet. λ' Cuique parti Arthritide correptae fere perpetuum est cum senSU Vellicationis incalescere. Calor autem, etsi naturalem interiorum partium temperiem non Superat, aegri tanquam aestum aquae bullientis, aut liquefacti plumbi percipere solent; imo ex corporibus serventi. bus casu illapsis parum augeri affirmant; unde fortasse AREΤAEUs diXerit, tales partes a Vulnere aut ambustione ita non dolore, ut etiam voluptate assicerentur. η' Quae in 15 exemplis de hac re a SCUDAMo-uio diligenter observata sunt, sequenti Tabula
Calor partis inflammatae. Caloris eXeessus.
29쪽
DE ARTHRITIDE REGULARI. 1 Accedente tumore dolor sublevatur, Sensu coarctationis imminuto, auctis interea, praeSertim dependentis membri, gravitate et impotentia. Ipse tumor eX effuSO Sero constat, Cum rarius in Arthritide fibrina secernatur. Distentae venae, et pulsus ConCitatus arteriarum, quae omni accessioni perpetua sunt, Circuitum Saninguinis assecta parte impeditum manifeste oStendunt. In gravioribus pili etiam et ungues nullum accipere incrementum dicuntur. 8J Vena Saphaena major nigro Sanguine referta, et Cum
ramulis arboris instar dispansa, praecipue tumet doletque. In plenioribus et laXis sanguis aliquando subter cutem profunditur, qui magis nigrescit, et tardius dissipatur, quam Si eX Contusione idem proveniat. '' Interdum bursae mucosae, Vel ad cubitum, vel ad poplitem, vel
juXta musculos glutaeos, Subito et summo dolore turgent, nec facile po8tea detumescunt.
Tendines inflammati, crassi et rigidi evadunt,
et inter se quodammodo Conglomerantur. Praeter spaSmO8, Sive artuum, Sive abdominiS muSCulorum, quos SCUDAΜoRIUs in G ex IOO exemplis accessioni interfuisse observavit, dolores etiam peracuti, ictum electricum rese-
30쪽
13 TENTAMEN ΜED1CUM rentes, corpora Arthriticorum undique excruciare solent, et tandem glandulis inguinis vel poplitis conglobatis infixi, nonnihil tumoris ibi excitant, et levissimo motu perinde ac spasmi intenduntur.*
Signis parti propriis jam expositis, ad ea
transeundum est quae corpori universo contingunt. De his imprimis notatu dignum eSt, Omnem graViorem paroxysmum febre ardente Symplomatica, pulsu Scilicet pleno, valido, duro, et frequenti stipari; interdum autem vel ex frigore collecto, vel ex valetudine nimium luxuriante, primaria febris urget: Sanguis incisa vena detractus, haud secus ac pleuriticis aut
rheumaticis observatur vitiosus; CrasSamentum plurimo Sero natans CruSta Coriacea valde tenaci obducitur; particulae rubrae solito rariores minus inter Se cohaerent, praesertim in iis qui diu eum aCerbo hoc morbo conflictati fuerint,'' quorum etiam Sanguis arenulas tophaceas interdum exhibuisse memoratur; ηβ cui adjicere licet, si Doctorem COLBATCH audiamus, Copiam Ammoniae tertia parte majorem eX arthritico quam ex sano sanguine distillari