장음표시 사용
31쪽
tantur sensuS Vehementer auctus, tremores,
spasmi, et totius corporis agitatio et angor, quae nonnunquam lucis intolerantiam inferunt, et ipso dolore aegrius sustinentur. Neque profecto ex alia quavis inflammatione animus aeque perturbatur: mens prius languida et
tristis, insigniter solicita fit et irritabilis; intellectus interdum acuitur, nec rectius Arithritidis quam iracundiae accessio Omnis, teSte SYDENHAM1ο, appellari posset ' Maxime interim labefactantur functiones quae naturales dicuntur : lingua sordida Crusta obducitur, sitis et cibi fastidium assidue Urgent, Ventriculus satu et nausea preSSUS acorem Saepe ructat, Vel majore levamine vomit ; liquor tamen effusus, quantumcunque interiores partes irritet, Chemica arte eXploratus parum acidi manifestat. μ' Alvus plerumque tarda est, aliquando cum haemorrhoide, Vel foetida, nigra, et mucosa tantum demittit. Mutationes denique morbosae quas Urina subit, humor nimirum excretus peculiaris ψt maximi momenti, notatu dignissimae sunt.
32쪽
20 TENTAMEN MEDICUM Urina igitur, membrana vias ejus obtegente
irritata, interdum aegre et cum ardore redditur : densa, olida, obscure rubra, vix tertiam potus partem, auctore SYDENIIAΜΙΟ, adaequat : '' adhuc calida pellucet, frigefacta sedimentum deponit iterum calore dissolvendum: pondus ejus specificum a 1O25 ad ΙO4O, prout morbus acutior fuerit augeri SCUDΑΜORIUS ob-SerVaVit ; Cum sanae urinae pondus inter 1OIO et 1O15 comprehendatur. Ex tali ponderis RUgmento, non autem eX solo sedimento quod parum ad grmitatem confert, omnia quae urina soluta habet redundare judicantur. 'Urgente inflammatione, nec inclinata tantummodo ut quidam Voluere, sed statim ab initio, pulvis roseus vel lateritius descendere
solet, qui Chemica industria indagatus, ex Urate Sodae, salibus pho8phoricis, et materia animali colorante, varia ratione intermiXtis, Constare videtur: languore autem et dyspepsia
dominantibus, eX salibus phosphoricis solis albidus pulvis et Magnesiae similis nascitur, vel interdum alterne cum prioribus dejicitur. In urina 2 Arthriticorum ex 1OO ScUDAMORI Us albumen detexit, quod rarius tamen cum rOSeo
33쪽
Do hisce sedimentis ultimo loco dicendum est, illa accessioni Arthriticae saepe quidem, sed neque omni neque soli intercedere, et ab arena per morbi intervalla potissimum reddita muci tantum redundantia discrepare, unde chrystallorum Concretio quae in sabulo sit prohibetur, et matula insuper lactea crusta obducitur. Os
'ovectiores acceSSiones, nullo Certo spatio astrictae, modo intra dies Io finiuntur, modo menses 2 vel 3 perseverant: animadvertendum autem est, omnem longiorem aCCessionem ex pluribus constare minoribus, quarum singulae inter 5 et 14 dies absolutae, decedente morbo
Quod ad exitum accessionis scire licet, eam nonnunquam Critica quadam exinanitione fini-1i, vel humoris acerrimi Vomitu rejecti, vel materia albida in urina subsidente, vel alvi fluXu, vel salivae profluvio, vel abscessu glandulae, Vel ex membro denique laborante eXcretione
34쪽
22 TENTΑΜΕΝ ΜEDICUM tophacea. R Rarissime inflammatae partos aut suppurantur, aut CohaereScunt, plerumque autem ROCessio Sponte, et quasi propria violentia extincta resolvitur, Cum pruritu molestissimo, et in manibus pedibusque cuticula in squamulas abeunte. Nonnullis versus finem sudor ex assecta parte erumpit olidus et glutinosus, turbidae urinae odorem referens, et argentum Vaporis instar sulphurei denigrans; ' neque desunt qui credunt materiam tophaceam hoc modo eXhalare, eandemque in gravissimis accessionibus cutem pulvere albido inSpergere, unde manus tabulae impresSa notam Cretaceam reis linquit. ββ Ex omni Arthritidis incursu artus plurimum debilitantur, ex gravi et VetUSto nunquam absolute revalescunt; Corpus interim universum in praesentia quidem melius Se habet, mentis facultates redeunt, et quibUSdam etiam acuuntur, si saepe tamen VireS tardius reStituuntur, et raro valetudo diu perStat Secunda.
35쪽
DE ARTHRITIDE REGULARII 23 DE ARTHRITIDIS INTERVALLIS ET PROGRESSU. Arthritis, si paucissima excipiantur eXempla quibus semel tantum incidiSse memoratur, per petuo recurrere solet. Ad accessionum frequentiam simul et severitatem multum interest, quanta cuique sit ad morbum proclivitas, aut ad causas remotas opportunitas ; multum etiam interest quomodo novissime invaserit, quo enim acutior fuerit, eo liberalius, te Ste SYDENHAΜΙΟ, erit intervallum. '' Ignorari autem non oportet, secundam, Vel etiam tertiam necessionem
priori subjungi posse, si Corpori adhuc opportuno causae idoneae illatae fuerint, quod ex frigore Collecto, animi perturbatione, vel medicamento purgante temere adhibito, nonnunquam Se ObSerVaSSe eXpertus WARNER profite
Post acutam articulorum inflammationem corpus aliquando melius se habere Supra propositum est, nec deSunt eXempla quibus Arthritis ad seram usque senectutem, modi CO Sanitatis detrimento perseveraverit; multo tamen
36쪽
TENΤΑΜEN MEDICUMSaepiUS evenit, morbum in extremis articulis incipientem, paulatim ad grandiores, et ad medium denique corpus ascendere, proclivitate
Perpetuo ingravescente, accessionibus acerbius et frequentius urgentibus, et valetudine tandem fracta et ConquRSSata. Arthritis adhuc regularis omnibus fere partibus eadem est; rubor autem et tumor maxime in cubito, dorso manus, et pedis pollice observantur, pulsus in halluce, et impotentia ex gravitate in convexo pedis; tumorem talorum, genuum, et Carporum, diS- tentae thecae et bursae mucosae praecipue
essiciunt, iisdemque partibus rubor vel nullus est, Vel modicus, et intertinetus. In humero Vix quicquid praeter naturam con8picitur, dolor autem vehementer cruciat, et veluti in calce diutius perstat. Arthritidem femur Occupantem Sensum eXhibere quasi ingentis ponderis appensi, sine dolore tamen notabili, SYDENΗΑ-MIUs confirmat; '' COXa vero assecta Viscerum
vicinorum functiones impedit, et tandem in Ischiadem abit. Prima Arthritidis intervalla, eo longiora quo junior aeger, ad S, vel 4, Vel interdum 14 annos
37쪽
DE ARTIIRITI DE REGULARI. 25 producuntur, postea SenSim contracta plerumque annua sunt, morbo nonnunquam ad Certum diem reversuro, quod eX egregia vi Consuetudinis plurimum pendere Videtur. Inveterascente malo, aCCessiones his quotannis eX-
citantur, donec vix ulla denique doloris remissio nisi per aestatem percipitur. Μinime vero praetereundum est, OXempla quaedam glarissimo HEBERDEN innotuisse, quibus Arthritis postquam per Io, aut etiam 28 annos quotannis reversa fuerit, per 3, vel etiam So annos, sine quaVis noXa manifesta, conquieverit.' 'Neque tamen dissimulandum est, infelicem morbum raro penitus Sanari, quin Saepius Vetustus vel abnormis fieri soleat, praeter vitia localia quae articulis ipsis Contingunt. DE ARTHRITIDE CHRONICA. Arthritis Chronica plerumque acutum mor bum Subsequitur, interdum primaria est. Prior quidem aut accesSiones proveCtiores minore tantum violentia repraesentat, aut morbuS Penelocalis, Rheumatismum imitatur.
38쪽
TENTAMEN MEDICUM Inflammationi lentae et fugaci multum spaS- mi et torporis interseritur, unde pars assecta
saepe glaciali frigore alget; dolor lenior, et
Rheumatismi instar vagus, noctu fere exaCerbatur ; tumor pertinax et distusus molesto sensu gravitatis et distentionis Opprimit, et nonnunquam enusione tophacea augetur; rubor Vel nullus est, vel modicus, et purpureus; Venae proximae dilatantur; extenuatis musculis, artus debiles perstant; thecae et bursae mucOSAE saepissime plectuntur, et ad talos CarpoSque, tendines inter se quodammodo Conglomerantur; dolores peracuti varios nervos torquent, et spasmi ex oscitatione, vel irrepente somno concitati, ictum quasi clavae ConveXum pedis Confringentis tanto cruciatu eXprimunt, Ut Si vel tantisper durarent, Omnem humanam patientiam, judice SYDENHAMIO, devincerent.' Signa interim concoctionis laesae, veluti in Arthriti de Atonica, vehementer Urgent: Ventriculus flatu et acore aestuans, interdum tanquam ex gelu inalgescit; cibi appetitus aliquando acrior, plerumque deficit; alvus fere pigra, nonnunquam fluit; venae circa anum
Saepe dolent, vel sanguinem estundunt; Urina
39쪽
DE ARTARITIDE REGULARI. 27Sub languore abundat, et veluti in Diabeto AqUOSa, plurimum muci mane demittit; corpore autem concitato parca fit et Crassa, Cum sedimento roseo vel lateritio. His accedunt gravis lassitudo et debilitas, dorsi et aliarum partium Vespere pruritus, Saepe lenta tussis, nonnunquam palpitatio, somnus spasmis et imaginibus perturbatus, mens tristis et irritabilis.
bus, et in majorem varietatem diductus, eos potissimum exercet quibus cum proclivitate infirmitas jungitur, ideoque Seniores homines, imbecillos, et praesertim mulieres. Arthritidi Abnormi aliquatenus assinis, halluci parcit, manus Vero, talos, et ConveXa pedum, modo parum Acutae simili, subito invadit; raro tophos gignit, sed intima potius ossa et cartilagines carie et exulceratione infestat; plurima functionum laesione, praecipue nervosi generis, Stipatur, et saepe ad interiores partes periculoSe Converti
40쪽
ΤΕΝΤAMEN MEDICUM Hinc fortasse referendus est ille morbus, quia descriptore ΗΑYGARΤΗ, ARΤICULORUΜ NODOSITAS DUncupatur, et vetularum digitos insigni duritie, tumore, et rigiditate deformat, dolore interim leni sed assiduo, nonnunquam Cum Asthmate aut ventriculi tormento alternis vicibus urgente. VHuc etiam pertinere videtur species illa quae vulgo ARΤHRITIs MUΤA nominatur, mulieribus etiam familiarior, et interdum quidem pubeScentibus arthriticae stirpis mole Sta: raro pedes, quin potius genua, aut brachiorum juncturas magno tumore et debilitate Occupat, dolore tamen tolerabili; diu articulis haeret, sed ventriculo imbecillo nectitur, et viscerum morbis aliquando sociatur. 'Chronicae Arthritidis curriculum, Sive Spatium quo absolvitur, valde incertum est: sibi permissa, aestate tantum quiescit; post plures annos interdum per se conficit, frequentius autem quam acuta Species in abnormem desinit, et articulos magis Obrutos et impeditos relinquit.