Tentamen medicum inaugurale, de arthritide regulari : quod annuente summo numine ex actoriate reverendi admodum viri ... D. Georgii Baird ... Pro Gradu Doctoris ...

발행: 1819년

분량: 125페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

51쪽

DE ARTHRITIDE REGULARI.

mis, modo ventriculi solum aut renum infirmitatem repraeSentat, modo articulos tantum vel nodosos vel tophaeeos ostendit. β' Νοtatu etiam dignum est, Podagram haereditariam citius nonnunquam prolem quam ipsos parenteS adoriri, pluraque interdum secula quiescere, Seris tandem nepotibus resurrecturam. β' DE INDOLE ARTHRITICA. Indoles Arthritica, si de re tam abdita taminque obscura conjectare licet, assectione quadam nervosi generis peculiariter morbosa contineri videtur, nervis abdominis primum, interdum solum occupante, Unde Conc OCtio laesa, et viscera sanguine turgida; plerumque autem aliis nervis diffusa, et ex singulari interCedente Conissensu, iis potissimum qui extremis articulis distribuuntur, unde partium adeo visceribus distantium, vel torpor, Vel spasmus, vel inflammatio; inflammatione vero ex debilitate deficiente, caetera dominantur. Proclivitatem ipsis artubus insitam satis fortasse demonstrant, acutus morbus modica vi

52쪽

10ΤENTAMEN MEDICUM EXterna nonn quam vehementer eXcitatus, et

chronicus Rheumatismi instar soli parti insestus. Constitutio Arthritica ab omnibus quas edit assectibus, praesertim si inveteraverint, imo ab ipsa tandem inflammatione, cujus violentia

aliquamdiu sane imminuta videretur, se SimConfirmatur et augetur, quo minus mirandum est, Podagram ita non per se sanari, Ut perpetuo etiam increscat, vireSque acquirat eundo. Missis tamen latentium rerum ConjecturiS, de signis quibus proclivitas eXtus Cogno Scitur, certius aliquantum et facilius pronunciare licet. Arthritis igitur masculos praecipue inter 2OPet 5O' annum, vel strictius inter 25' et 4OP, adoritur, ψ' junioribus infrequens, ante pubertatem rarissima, quanquam a Clarissimo MOR-GAGNI, aliisque fide dignis auctoribus, nonnunquam etiam apud infantes observata fuerit, quorum nempe patres eX SYDENHAIIII Sententia hoc morbo tenerentur, Cum iis procreandis Operam darent. δ' Saepius provectiores invadit acquisita Podagra quam haereditaria, ita tamen ut vix cuiquam post GO' annum a SCUDAM ORIo exoriri visa sit. y

Arthriticis plerumque temperamentum quasi

53쪽

DE ARTHRITIDE REGULARI. 41 medium contingit, neque penitus Sanguineum, neque melancholicum ; habitus Corporis Crassus et luxurians, amplis Venis, et pectore rotundo ;compago laXa et Spongiosa; nervosum genus irritabile; ingeniosi praetei a obserVantur et solertes, in omnes animi affectus proni, Veneri indulgentes simulque foecundi. Adhuc juvenes valetudine satis prospera fruuntur, Sanguinis tamen profluviis, et interdum Cholerae, vel regio morbo, obnoXii. Cibi fere appetentiores sunt,

ventriculus imbecillus acore VeXatur, SudoreS saepe acres emutant, et urina modo muco, modo sabulo turbatur. 7

Rarius nisi tali indole praeditae, aut foeminae aut eunuchi infestantur. Arthriticae menOrrhagiae et hystericis assectionibus opportunae sunt; debilioribus serius quam in ViriS, post

menstrua nimirum finita, morbus incipere solet, plerumque autem vel chronicus vel abnormis. ἶβ

54쪽

ΤΕΝΤΑΜΕΝ ΜEDICUM DE CAUSIS PRAEDISPONENTIBUS. Proclivitas in Arthritidem generalis Causis remotioribus intequitur, iisque Conjuncta necessiones gignit, Sed neque CaUSae ConCurrenistes Sine opportunitate, neque haec sine illis, quicquid essicere Valent, unde Vero ipsa proVeniat prorsus ignoratur. Viribus vigentibus, Remotae Causae vel maximae vel plurimae parum et tarde agunt; proclivitate ingravescente, vel minimae quidem et quasi nullae sussiciunt. Opportunitatem intrinSeCUS augent, praeter seXus, et aetatis, et ConStitutionum discrimina quae Supra propOSita Sunt, habitus corporis quoquomodo plenior, et inflammationi idoneus, distributio Sanguinis, praeSertim ad Concoctionis instrumenta, inaequalis, unde Dyspepsia, et molesta acoris, vel interdum bilis, in canali ali menti profusio, genUS denique nervosum tur

bidum et irritabile, quod Arthritide ineunte et

acuta corpori etiam robuSto Contingere potest,

tandem vero debili et mobili sociatur. Talibus conditionibus interpositis, Causae

demum externae infelicem morbum occulte et

55쪽

DE ARTHRITIDE REGULARI.43 pedetentim machinantur, quae omnes in malo Vitae genere Comprehendi possunt: cibi nempe

lauti et opipari liberaliter ingesti; liquores fermentati, praesertim vinum, aliaque acida et aceSCentia praeter modum ingurgitata; vita segnis et desidiosa; somni, studii, laboris, Protinus a cibo consuetudo; eXCernenda diminuta, alvus imprimis astricta, et cutis halitus eX caelo

frigido, humido, variabili, impeditus; Venus

immodice vel praemature Culta; mens nimiis negotiis, voluptatibus, meditationibus, fracta et

vigiliae, et tristes animi affectus. Arthritidem Chronicam et Abnormem peculiariter promovent, corpus totum, et praeSertim concoctionis instrumenta, mobilia et infirma, idque sive a parentibus deductum, sive aliunde genitum ; aetate nimirum labente, partu apud mulieres frequentiori, vel menstruis finitis, assiduo eX adver8is rebus moerore, Commoratione in locis frigidis et humidis, praecipue Vero eXIpso morbo regulari inveterascente, et antiquas sedes jam debilitatas languidius occupante. Inter causaS autem quae proclivitatem augent, liquores fermentati epoti, quippe qui si-

56쪽

44 TENTAMEN AIEDICUMmul corpus implent, concoctionem laedunt, et

nervosum genus Vehementer Stimulant, omnium Auctorum consensu validissimi aestimantur, neque adeo tamen Summa et effraenata intemperantia, quae alios potius morbos aut mortem praematuram minitatur, quam eadem quasi mediocris et diuturna. δ' Inter liquores minus infestant vina, tanquam Xeranum et Mader- en Se, mollia et generosa; pessima Sunt Poma-CeUm, et acidula vina, qualia fere Gallica et Rhenana eXtant, praesertim Burdigalense et Campanum, quae interdum a Cessionem derepente eXcitant; Cerevisia vino aliquanto tutior, nocet tamen pro ratione acoris ; Spiritus autem

stillatilius Dyspepsiam potius et Viscera Obstructa quam Arthritidem gignere solet. Haud ignobilis medicus JOANNES FLOYER Observavit, eos potatores qui abjecto vino ad cerevisiam

sese contulerint, omnes fere hydropicos fieri; qui Vero a cerevisia ad vinum transierint, in Calculum, Podagram, aut regium morbum incidere. 77Caeterae CauSae per se quidem parum eff-caces, intemperantia conjuncta plurimum Valent. Res autem illis contrariae, labor prae-

57쪽

DE ARTIIRITIDE REGULARI. 45sertim ad sudorem protractus, proclivitatem pari ratione eXtenuant, ita tamen ut semel producta, saepe Suis viribus perseverare poteSt. Causas supra recensitas optime Confirmant,

frequentia Arthritidis apud singula hominum

genera, pro Opportunitatis ratione, diversa. Urbibus nimirum quam rure crebrior, diviteSpotissimum et primores fatigat, eXerCituum classium que duces, rerum publicarum admini-

Stratores, Sacerdotes, mercatore S, OmneS nempe

qui vitam agunt sedentariam, IUXuriosam, Studiis et curis deditam. yy Qui vero minore animi Contentione, Corpus autem assidue eXercitantes, sobrie et frugaliter vivunt, pauperes Scilicet, et quibus laboris necessitas est, illi rarissime, nisi interdum ex labe haereditaria, Arthriti de plectuntur. Inter 28OO aegros in Valetudinarium acceptos, ne unum quidem Podagricum egregius medicus GILBERΤUS BLANE Observavit, et in aliis etiam Nosocomiis vix 5 inter 1O,OOO observantur; Rheumaticorum vero ducenties tantum, Cum eX IOO de meliore nota infirmis, idem ingeniosus auctor Podagricos fere 4 numeraret, totidemque Rheumaticos. y' Nihil tamen obstat quin ignobiliores homines, iisdem

58쪽

ΤΕΝΤΑΜΕΝ ΜEDICUM causis quibus splendidi objecti, iisdem morbis laborarent, Cujus exempla esse poSSunt, lanii, Caupones, et in domis opulentis rhedarii, janitores, vinique Curatores, haud infrequenter Arthritido detenti. ''Quod ad seriem temporum seire licet, Podagram omnibus aevis ContigiSSe, magis tamen luxuriosis, ideoque recentioribus : Primus omnium ab Historia Podagricus Commemoratur, AsΛ reX Judaeorum, seculo ante CHRISTUM circiter nono, ut eruditus STURELEY notavit : 'δ

Antiquis Graecis familiarem teStantur, VetUS-tissimi auctoris IHIPPOCRATIS, et SucceSSorum ejus, illustria monumenta, inter quoS Comicus ille LV cIANUs, sagaX ARETAEUS, et praeCipue CAELIUs AURELIANUS, summae in describendo accurationis laudem meruere: Peregrinam in

Italia, quamvis haud optimo judicio, CA1us

ΡLIN1Us amrmavit, et frequentiorem eXtitisse, non modo patrum aVorumque memoria, Verum etiam sua; '' A SENECA autem et GALENo ita suo aevo Ob luXum et pravos mores increbuisse fertur, ut neque elanuchis, neque foeminis, neque pueris, amplius Sicut antea, pepercerit :'

Ex aliis antiquis gentibus, Scythae ab HIPPO-

59쪽

Recentioribus temporibus, Arthritidem ex usu Vini liberaliore publice magis grassatam esse, in Anglia quidem observavit eXimius vir

GULIELΜUs TEΜPLE, in Batavia Clarissimus V AN SW1ΕΤEN: 'ρ Quantum per seculum 18'apud nostrates increverit, perspicue docent Tabulae mortuorum Londinen SeS, a Claro medico HEBERDEN secundo Citatae, unde patet inter 1O,OOO hominum omnibus modiS defunctorum, fere 12 inchoante seculo Arthritide periisse, medio 19, eXeunte vero S 1. '' Ex regionibus autem praecipue assectare Videtur medias Europae partes, et eXinde profectas Colonias, vino nimirum aut pomaCeo abundantes, et ex Opulentia tu XurioSas, magisque Si acceS-

serit coelum humidum, frigidulum, inaequale. Arthritis igitur in Gallia, Germania, et praesertim in Britannia morbus notissimus, in Damnonia, Moravia, et ad Rheni Mosaeque Tipas, Solo qUaSi naturalis existimatur. yy Inregionibus piaeter modum aut calidis aut frigidis, coelo adversante quiescit, ita tamen ut in India occidentali potatores haud raro eXer-

60쪽

ΤENTAMEN IIEDICUM ceat, '' et Isian dicis piscatoribus, quibus cum

vita sedentaria cibus ex carnibus contingit, et madentia tractandi necessitas, manuum juΠCturas, eX testimonio Doctoris VON TROIL, Saepissime infestet. βῖDE CAUSIS EXCITANTIBUS. solam Proclivitatem aggravatam accessiones

tem vel adjuvant, vel augent, Causae Praedisponentes subito et acriter applicatae, quae eX- inde Causae Excitantes factae, interposita vel sanguinis distributione abnormi, vel concoctione laesa, Vel nervoso genere cum debilitate perturbato, Arthritidem vel acutam, Vel Chronicam, pro OpportuΠitatiS ratione, accendunt. Inter Causas Excitantes enumeranda sunt

Omnia quae CorpUS Ulm1Um aut Stimulando, aut

implendo, aut defatigando, male assiciunt, omnesque repentinae VicisSitudines, quales sunt a victu lauto aut Vita laboriosa aid inertiam et abstinentiam, aut quae his contraria sunt; ''EXCernenda Vel SUppressa, vel praeter modum profusa, hinc coelo inclementi aut aequinoctiali,

SEARCH

MENU NAVIGATION