장음표시 사용
11쪽
Itum, BEATIssIME PATER, quum edito ex hoc loco
jussisti me dicere hodierna die , illud fortasse speet
bas, ut quum in caeteris finneribus Oratores plerumque adhibeantur, qui inanem doloris reserentes imaginem, querelas emedio sumunt, sciteque jactant, at nullo intrim secus moerore assiciuntur, is potissimum in CARO LIVII. Romanorum Imperatoris electi morte verba faceret, qui ipsius virtutibus propius aliquanto perspectis ex animo loqueretur, concionemque ipsam veri doloris explicatione Α com
12쪽
Commoveret , neminem prolecto poteras idoneum magis , magisque perculsum ad haec parentalia designare: Verum intermissa studiorum meorum consuetudo, suscepta itinera, atque aegritudines effecerunt Ut minus Certe quam antea expectationi tuae , majestati hujus loci, dolori ipsi meo respondere possit oratio . At enim vero, si tanta est viS , atque potentia summae virtutis cum maxima dignitate conjunctae, ut ipsa per se nullo verborum apparatu omnium oculorum aciem fulgore suo perstri, gat, si ita instituit nos , atque formavit natura , ut quum virtutem hanc ipsam labefactari, variisque , dc aerumnosiis fortunae Casibus v xari , ic concuti videamus, tunc stimuli quidam pietatis humanis praecordiis alte defixi dolorem in nobis excitent, laudem vero vel ab invitis extorqueant , non dubito profecto, quin licet incompta nimis rudisque prodeat oratio mea, non dubito inquam, quin dum CAROLI VII. acerbissimum, eumdemque inopinatum Casum membnerit , aliquem maeroris sensum sit expressura: praesertim amplissima hac in Urbe, quam iterum, ac tertio invisendam sibi incolendamque duxit coram Augustissimo hoc Senatu, quem praesens, re ablens quocumque in dignitatis, atque honoris gradu esset , omnibus benevo-Ιentiae , M observantiae argumentis est prosequutus , apud Beatissimam Petri Sedem, quam impense adeo venerabatur, ut quicumque
13쪽
que imposterum futuri sunt Caesares , ipsum aequare, superare Certe nemo possit . Horret enim animus suspicari, in media hac Terrarum Orbis luce, ubi Religio, Virtus perpetuum sibi domicilium posuisse videntur , eXtrema haec pietatis officia non tam supremae illius Dignitati, quam virtuti , Religioni debita haud ex animo quempiam petaolvere. Neque vero quisquam vestrum Auditores existimet , me ad praeclarissimi Caesaris laudationem funebrem accedentem, ejusdem familiae , vel ditionis, vel armorum jura suscepisse tuenda ue Satis enim didici Reges omnes suspi-Cere, quorum Causae, quaecumque eae sint, si in Belli discrimen adducantur , perperam ni fallor , dc inconsulto ab ijs propugnantur, a quibus neque armis, neque consilio iuvari possunt. Tantum enim abest , ut ex hisce privatorum studiis, re contentionibus, quae passim isnorantur , aut tamquam somnia , dc It liae nostrae pace diistum sit) deliramenta ridentur , aliquid capiat emulumenti Respublica, quin potius ipsius' plerumque tranquillitas civili dissensione turbetur . Doleamus sane , dc
perenni lacrymarum fonte prosequamur oportet tantam Christiani sanguinis effusionem , emittamus ad superos diuturnas preces , ut qui dommatur a mari usique ad mare , in cujus manu sunt Principatus , G Re na - nobis tandem aliquando
placatior fiat. Quapropter si qua alicujus de
14쪽
me erga illum studij vestris mentibus haesit opinio , propterea quod semel iterumque missus, fuerim ab eo saepius exceptus humaniter, mutitisque benevolentiae argumentis ornatus disces, serim, hanc quaeso deponite et quas enim communes nostrorum temporum calamitates publice in ejus Aula sum deprecatus, cur in hujus Urbis conspectu non defleam Neque Commi tam profecto, ut a quibus semper abstinui dum viveret, ea nunc persequar recensendo, Cum a nobis excessit: Insenita haec illi erat animi ceussitudo, ut quamvis in maxima rerum suctu tione positus, nonnisi quae expetenda sorent , sibi duceret tribuenda , neque succensebat huic Italiae parti, si quae a Germania jure Impexij deberi sibi arbitrabatur, a media, dc neutriuSpartis Gente non praestarentur: Tanta est, tamque ampla ejus laudandi materies, ut si laudavero , in nullius ossensionem cadere pertimestam , nec vereri merito possim, quin justi rerum aest, maiores aequi mihi, bonique consulere velint. Etenim id unum a vobis peto, ut liceat mihi super ejus tumulo effundere lacrymas, re quae hactenus premebam silentio, ne propter invidiam tem rum opinaretur quispiam, me ideo in illius iudibus occupari, ut audientium animos eo delinimento praejudicatos ad favendum Bavari e Causae allicerem, nunc ipso jam vita functo, omnique suspicione depulia, palam depromere et Iustane autem sit, dc communis bono
15쪽
rum omnium haec doloris causa, vestrum erit judicit . Ac principio quidem ordinem quaeso, rationemque dicendi non expectetis ab eo, quem dc abripit doloris aestus, M tanta rerum consertim sese offerentium copia Circumstat, ut non minima haec me cura sollicitet, unde ' potissimum exordiar: Anne ab altissimo Bavarici g, neris sa ine Z At quis vestrum isnorat Noricorum Ducum originem in ipsa sui vetustate abditam , atque retrusiam , neC inferius quam ab antiquissimis Caroli Magni temporibus repetendam , inter caeteras, quae per universum Orbem summa nobilitate praefulgent, esse Cla- rissimam, nisi vero ad peculiare CAR , I UILdecus pertinere putemus , si Dd tant illi natura genuit ingenij vim, tantamque R. imi mae. gnitudinem, ut quicumque amplissimus honoris gradus illo fuisset minor, nisi Regius, atque Imperatorius. An ab oris, dc totius Corporis dignitate, ex cujus aspectu imago quaedam inge nitae majestatis emicuit An vero ab incompar bili suavitate, dc elegantia morum, qua quidquid aut diceret , aut meret, tanta moderatione, temperantia , re liberali quadam iecie condio.
hat , ut ad devinciendos omnium ianimos, id mirabilem sui excitandum amorem, Consulto a nutura factus videretur Recenseam ne armorum,
equorum, aliasque palaestricas , dc gymnasticas exercitationes, quibus aptissima quadam mem
16쪽
brorum compositione , re consentanea totius
corporis habitudine sic utebatur, ut si alius quis piam idem praestaret , immortale decus , vel
inde Consequeretur Num liberales artes, Mpacis alumnas litteras , quas Cupide fovebat, excolebat impensius , nisi ut praedicem nullum fuisse negocium tantae dissicultatis, aut molis , quod sine interprete non intelligeret, quatuorque linguis non explicaret , absolveretque, quas ita Callebat, ut in Germanica
minus quam in reliquis doctus haberetur , Italici vero sermonis usu adeo sibi indulgebat, ut Italicis quoque Musis fuerit oblectatus . Sed
quid Italicas Musas commemoro Italos quoGCumque potissimum vero aeternam hanc Urbem omnium Terrarum arcem , dc principem sic adamavit, ut dulce sibi putaret, quod Comminnis hujus Patriae pacem Imperatorio nomine numquam se perturbaturum fore putaret. At haec quae in aliis maxima fuissent , in ipso Ierant levissima. Loquarne igitur de militaris artis gloria ψqua summus Imperator sine dedecore Carere non potest et Prognatus ex sortium Virorum Gente nihil magis gestiebat animo, quam bellicas majorum suorum laudes aemulari 3 Quapropter Vix pueritiam egressus sub Austriacis 11gnis militiae tyrocinium posuit, Duce, atque Magistro magno illo, qui Turcarum fuit te
ror , Eugenio, qui ubi per totam illam Delicis
17쪽
simam expeditionem vidit inclytum Adolescem tem non solum quaecumque gregarij Militis
munia sedulo obeuntem, verum etiam in Tam runt expugnatione inter prima agmina manus cum Hoste alacriter Conserentem --, inquit Filium ex me accepisse, quae Ego a Patre ejus Maximiliano didiceram - Goniam vero inter hujus funeris
luctum postremi quoque Belli initia non sine lacrymis meminisse cogimur etsi enim militaris virtus per se laudanda, Ecclesia tamen mitis animo sanguinem perhorrescit ) quanta fuit in illo instaurando celeritas 3 4anta invictos clementia ρ Quanta in subactas Provincias
moderatio, dc Continentiae At omnipotens r Tum omnium arbiter Deus in cujus Ddicia imperscrutabilia junt- qui non secundos praeliorum exitus , sed alias palmas aliosque triumphos a CAR OLo deposcebat, esseCit, ut excogitata ab
ipso Belli instruendi ratio semper in irritum caderet : Quem igitur neque laCrymae amantissimae Conjugis , neque Charissimorum Liberorum gemitus, angoreS Ietinuerant, quinin medias acies nudato ense procurreret, Pu
blica Imperii ratio, Faederatorum Consilia retinuerunt . Superatus est absens , sed praesens omnino numquam; vinci aliquando potuit, cogi non potuit ue praeripuit illi fortuna non victoriam, sed locum tempusque vincendi. Verum isthaec a nobis missa sunto, non in CARO Lo solum , sed in quocumque Christiano Principe numquam satis superque lugenda. Ιn-
18쪽
Ιnvitat enim me fulgidimma virtutum cohors , qua stipatus Regni gubernacula ni derabatur: vocat justitia, qua Judiciorum corruptelis solemniter damnatis , jus unicuique celeriter tribuendum mandavit 3 Vocat integritas , qua jussis ad Concionem cujuscumque o dinis Administris palam edixit, ne strenas, Mlautia extra ordinem reciperent, aliasque pravas consuetudines abolevit ue assiduus in negociis tractandis labor ue mira in consultando sedulitas, in conficiendo celeritas , accuratissima in publicis impertiendis muneribus vigilantia, Cum
dicere consuevisset - Reges in Lic Reipublicae parte Iudices esse, non Dominos - Acerrimus ingeniorum aestimator , non primae , uti olim apud nonnullos Caesares, secundae, tertiaeve admissionis amicos habuit, eos. dumtaxat benevolentia complexus, quos existimatione dignos censeret.
Quamobrem quoscumque per Germaniam sapientes Viros invenit , vel inter Familiares , vel a consiliis adstivit , inter quos speetatis, mum Praesulem gestisque muneribus tota Europa clarissimum, quem indigitasse lassiciat, advocavit , rogavit, induxit, ut ejus praestanti virtute , atque prudentia nixus , regimen auspicaretur Imperij, dc universae Reipublicae coinponendae egregiam, M salutarem impenderet operam . Quibus exequar verbis invictam patientiam , qua miserorum preces, Sc queriminnias audiebat humaniter , quibus eximias la gitateS,
19쪽
gitates, M summum de omnibus benemerendi desiderium, quo amittere se putabat quidquid
in aliorum non Conferret emolumentum.
Neque vero fingi haec putetis, quae patent , quae nota sunt omnibus , loquor enim nostra hac qua ille vixit aetate, alloquor eos, quorum plerique illum noverunt , va quibus est familiariter usus, loquor quae mOX in pinblicum proserenda , non sine meo dedecore facile redarguerentur ue de CAR OLO enim praedicari merito poterat - ει divisa beatos e=L-t, collecta tenes in quae Cum aliis quoque Regibbus non dissitear eso quin possint esse comminnia , haec tamen illi propria , dc singularia fuere, summa nempe magnanimitas, atque clementia , qua plerisque omnibus , licet in comitiis contra stetissent, lubentissime neque rogatus, pepercit, eosdemque quasi jacentes extulit, dc pristinam eorum dignitatem amplificavit , incredibilis quaedam fortitudo, M strenui pectoris robur, quo inter maXimos rerum super alias decidentium fluctus , tot tantasque sustinuit aerumnas, pericula, labores, itinera , acerbissimos rerum eventus, foris, Domi, ab Hostibus, ab Amicis, in corpore, in animo, in quibus, mirabile dictu, licet natura ingeni sus, vividus, re ad iracundiam proclivior esset, adeo se continuit, ut ne vultum quidem mintaret , sed composito ad majestatem ore , magnus animo, major adhuc imperio sui adversae
20쪽
sibi sortunae vim , dc injuriam sic perserebat,
quasi aliorum infortuniis tantummodo. moveretur . Verumtamen haec . una UOX nonnumquam ex ipso erumpere audita est in Summe Deus , si mibi non parcis, Ialtem Familiae parcas, G ima centibus liberis , quaeque iusta sunt sanguini meo re
At enim vero Cujas ista vox est , quae auribus meis insonuit, qua nempe Religio me quodammodo interpellare videtur , prae reptum sibi huc usque dicendi locum lamentari r Facessite hinc paulisper virtutes reliquae me undique circumlidentes quasi symbolam
unaquaeque Certatim ad sermonem hunc meum Conferre contendatis. Fateor me vidisse omnes
in ejus Imperij secietatem adstitas , Vos per dies , perque noctes in conssilium adhibuit, vestro Comitatu cinctus vel ascendebat Equum, vel Jus ex Solio dicebat , sermocinabatur , COnVivabatur 3 verum quandoquidem nec vos latet , quam sancto in loco mihi sit dissere, dum , dc quare diem hanc sui juris facere Religio postulet, quae multa idcirco de vobis adhuc aicenda supersunt, ampla materies erunt laetioribus ingeniis ad scribendum proposita . Ingredior jam ut videtis Auditores Rel, gionis Sacrarium. Natus CAROLUS in Boijs,
in ea scilicet Germaniae parte, quam haere lica labes venefico afflatu inficere numquam . potuit , natus in ea Domo, quam eximia in