장음표시 사용
11쪽
igitur exspatiatum sit Venetum nomen, quosque sibi snes asseruerit ex paucis iis, quae retulimus satis manifestum esse arbitror. Successere inde Romana tempora, quae per mille serme annos omnem rerum in Italia gestarum celo-britatem ad se contraxere, sive illi sociis et Medere coniunctis auxilio essent, seu bella ipsi moverent, et fines suos assidue proferrent, totiusque Italiae ius sibi denique vendicarent, cuius demum universae imperio potiti, nihil impendio magis curaverunt, quam Barbarorum eruptiones, positis ad fauces omnes custodiis, prohibere. Eo legiones suas delegabant, provinciamque iis, quibus maxime fiderent commendare soliti erant. Legebantur vero potis simum ex Romano populo legiones, neque non ex universa Italia, praecipue autem ex oppidis sociorum, qui pari eum Romanis iure Latii donati essent . Ita quae ad Tridentinas, Fel triatias, et Bellunenses fauces observandas legiones adpositae stint , partim Romae ipsius indigenae Cives, partim Volscorum manus fuere, ex proximis quippe Romae locis Priverno antiqua, Setia, Prineste, Tybure, et oppidis Latini nominis plerisque aliis.cuius rei testem Catonem appellat Plinius. Antea vero quam sauces huismodi Romanorum praesidiis occluderentur, exposita erat omnis Italia libidini Barbarorum, licebat illis quocunque tempore in dgrum nostrum iacere incursiones, bona depraedari, tecta quaecumque essent incendere , Pecora , instrumentum , hominesque captivos agere, ac omni scritatis genere in Italos desaevire . Tutatus est Iulius Caesar partem eam per Carnos, quae ab Liquentiae hostio ad Timavum usque porrigitur, quaeque in Carnos et in Noricos primis montium iugis sese
incipit attollere, et ab eo Iulii soro nomen nulla iam posteritate abolendum indidere celebratur adhue in Carnis via in saxei moutis latus incisa, ubi Latinis litteris in-Diuitigod by Corale
12쪽
S. ΕΤ ΙMPENDIO ROΤΑΒ. REDD. Vicentinos saltus Cassii, Proculi, Barbii, riturii, Ai rii, Fannii, Aurelii,
Marcellini, et alii ex totius Italiae nobilitate defendebant, quorum adhuc monumenta pleraque toto agro superant . Veronenses valles Macri, Valerii, Secundi, Homtali, samiliaeque aliae sua claritate celebres insedere ; nostras fauces inter Iulium Carnicum, Bassanensemque agrum positas, Sertoriani milites defendendas eodem pene tempore susceperunt. Hinc Sertorii, Flavii, Hostilii, Sertoriani , Turranti, Umidii, Anisii, Proculi, Poetici, Durenti, Cussonii, Secundi, Maximi, Praecellii, et ut meos quoque attingam Valeriani, quos nunc vos Bolganios ab agri cognomine qui sub Medontis Castelli, olim nostri di. tione ad lapidem hinc tertium fuit, appellatis. Atque ita
plereque aliae Romanorum iamiliae speciosa tot, quorum vestigia passim in agro vestro cernitis monumenta reliquere . Romani itaque suerunt, qui urbem hanc vestram ex oppidulo, quod prius in Arcti suminis clivo Euganeo olim , ut omnino confitendum est, muniverant, in eam, quam conspicitis speciem, auxerunt. Romani Anaxi stu-
vii nomen , qui nunc Pavis dicitur, in Flavium , de
quo suo loco dicetur, commutarunt. Romani civiles leges municipio vestro proprias, comularesque titulos Quiritium more sanxerunt. Romani libertatem tam longa annorum serie, tanto studio custoditam vobis reparatae vestrae urbis initio commendarutit. Ab his autem urbi nomen , quo pacto inditum sit, tempus est ut dicere iam incipiamus . Apud Auctores Graecos, quorum praecipuus unus,
qui rei , quam dicturi sumus historiam perstrinxit, Suidas in omnium horum manibus, legere est Romanos mi . lite , qui per vallem hanc omnem castellis communitis Diuitigod by Corale
13쪽
habitabant, constituisse unum ex oppidulis huiusmodi in
ampliora spatia dilatare. Cumque situm alii alium , atque alium proposuissent, placuisse demum locum hunc, ubi nunc urbs posita est , quod ab occasu superioris Tropici ad Septentriones exporrecta staret planicies, et si non usque adeo ampla, quod tamen humo pingui, mollique uligine praedita erat, segetibus oppido apta videretur.
A Septentrione Arctus re, et nomine fluvius profunda admodum valle, altissimoque clivo menta per Supremum eius marginem ducta naturae beneficio communiret . Ad brumalem ortum frons urbis angustior fieret, ubi Arctus Anaxo longe maximo stumini commiscetur, et eodem clivo ad altissimi , rapidissimique amnis eius ripam descenderetur. Ad meridiem denique clivus idem circumductus sinuosi fluminis ambitu defenderetur, satisque esse una a campo fossa muroque ducto partem eam urbis diligentius praemunire, reliquas facies, utpo te, quas situs ipse tutaretur, haud ita inulto opere indigere . Accedebat huc sontanae undae commoditas asefluentissima, quae circiter quarto ab urbe stadio, magno adeo sonte pullulabat, ut in urbem ducta non modo locis publicis , plateisque omnibus usui sutura esset, verum etiam privatis aedibus abunde sufficeret. Fonti ipsi Euganei, ut verisimile est, Graeco vocabulo rem si gnificante, Physteris, quia παραφύειν pullulare est, nomen, quod adhuc permanet, indiderant. Ad haec vide-hant Anaxum ipsum cui rapidissimus esset, multaque a-hundaret aqua, altissimoque alveo glaream insidam secum assidueb traheret, ponte tamen, si non lapideo, Saltem Sublicio, ante ipsius urbis ammensis faciem iungi posse; neque eos sallebant commoditates, quae inde suturae essent in commeatibus ab utraque fluminis parte comportandis, ipsum denique stuvium a Noricis, Carnicisque. Al-
14쪽
pibus, sed tu uno verbo dicam a Tauriseis, multis hinc inde collectis per singulas valles amnibus satis auctum, male riam ligni facti at lite insecti plurimam, plumbi, stamni, arris, serri, calybis, auri etiamnuric atque argenti, prae sertim vivi copiam ex freqnentibus toto eo Alpium tractu metallo fodinis magno numero provehendam Suscipere , quae omnia ratibus commodissime convectarentur 3 quaeque asportanda essent eodem in vecta fluvio in Taurisanum, Foroiuliensemque agrum sex plurimum horarum spatio, ea est impetuosi fluminis velocitas exponi posse, Pe destre vero iter iacientes primis castris in forum Iulii procedere, primis in Taurisanum agrum ingredi, secundis in Germaniam inferri, secundis adesse Vicentiae, Patavioque ita sive suis opem allaturi essent, sive incursanti hosti obviam ituri, locum ad haec omnia commodissimum intuebantur. Quibus omnibus persuasi ex ritualibus Etruscorum
libris, IOVI OPTIMO MAXIMO sacra primum iaciunt,
Martis, Volcanique, et Vestae more suo numinibus invocatis aream complanant, mox tauro et vacca iunctis arx trum circumducunt, et urbis auspicatae faciem sulco primigenio designant, loco ducendis aquis tam publicis quam privatis sontibus non ignaviter excavato. Iamque templa, sora, praetorium, publica, privataque aedificia describuntur, omniaque opera utilia , et commoda incolis sutura locantur aedificanda. Senatulus mox ex antiquioribus et approbatis viris cooptatur, Euadrumviralis dignitas sub Consulari nomine instituitur, aediles creantur, Tribuni fiunt, Proetores, iudicesque adleguntur. Neque sacerdotum , Poparumque et Saliorum ordines post habentur. Non labrorum, non centonariorum, neque de rophororum , hon armorum, et aliarum denique artium collegia negli- guntur. Orta interim est de nomine controversia , quod id: honoris clari admodum plerique viri sibi adsciscere coost Diuili do by Cooste
15쪽
bantur. Sed ne seditio hine oboriretur, ad auspicia, uti
gentis eius mos erat, concursum est. Responsum ab Aru
spieibus CASUM URBI NOMEN DATURUM, pax itaque
rebus esset, continuareturque amoenissimae habitationis aedificatio . Cuin ecce tibi mostrosae magnitudinis aper ex vici fortunii faucibus in Poliam Poetici primum, id enim
antiquum adhuc loco nomen, moa in Sergianum campum, et Montis Scruae radices eruperat, Scalano, Saphortiano, Cusigio, Cavartiano, Nogarerisique agris praediisque devastatis, Arctianam inde vallecullam transgressus saviorum planielem, quae parti, quae a tergo urbis est, adiacet, furibundus invehitur, quaqua rueret clamorem excitari. Adcurrere hinc inde Romanos milites, non Tribunos, non Praesectos, non Imperatorem ipsum Sertorium otiosos es se, circumveniri Aprum undique hunc e corona modo hac, modo illae fulminis instar elabi, vulnerare multos, plures ambagibus sallere, impetuoso cursu 'omnes denique delassare . Praeerat arci, cui urbs amplianda adiungebatur Caius Flavius Hostilius Sertorianus, cxcitatus et ipse Calydonia hac venatione, ita eam Suidas vocat, sorti arrepto verucastello egreditur, atque. Aper qui urbis novae fossas atque vallum ingressus erat illico fit obviam, hune itaque con- vicio statim appellat, et Romano more ad congressum in vitat. Dirigit in eum dentes Aper, Ille imperterritus h stem aggreditur, simque intra collum atque armos, venabulo immanlisimam seram primo ictu exceptam humi prosternit, traiectaquc in ima viscera teli cuspide tamdiu terrae astixum continet, donec post horribiles fremitus ae
iteratas vasti corporis volutationes expiraret, quem mox
in humeros sublatum ipse solus aliquandiu per Castra gestavit. Concurrere omnes admirabundi sortissimi iuvenis virtutem in coelum esserentes. Sustolluntque mox ipsi A-Prum, et in rete coniectum transmissis hinc inde contis Diuitiaco by Corale
16쪽
cominilitonitin cervicibus 'impositum in triumphi speciem quoquo versum per urbiS designata moenia circumserunt, quo fieret omnibus conspicuus . nostilius interim equo eos ipso quo publico merebat invectus, et ipse subsequitur. Excitantur hinc, inde plausus, acclamationesque inter quas una omnium iterata saepius exaudiebatur uir unus, vir unuS, vir unus, quod id incredibili admiratiotii esset, tam immanem belluam unius tantum hominis vir. tute concidisse. Excepta ea vox in causa fuit, ut quoniam ab Ariaspice responsum acceperant Casum urbi nomen daturum , urbs ipsa Virianum , appellaretur . Scribunt enim Graeci dum nominis huius causam perscrutantur , vocem huiusmodi apud Romanos id esse, quod apud eos εἶς , atque Aprum hunc in hunc modum urbi nostrae nomen et auspicia dedisse. Quod si quae apud Suidam scribuntur vobis recitari cupitis, ita illic habent.
Ast haec video, Latina fieri deposcitis, geram vobis morem . Berunium urbis nomen , Norica vero gens , ubi suis
portentum a Deo missum regionem omnem devastabat,
contra quem cum omnes progressi essent, nihil quicquam proficere, donec vir quidam Apro factus obviam, eum et consecit, et in humeros sustulit, cuiusmodi illud est quod se super Calydonia sabulantur Norici vero admirati iuvenis robur acclamaverunt voce patria vir unus, Vir unus, quod Graece sonat εἶς ἀνηρ unde urbs Viru-nium appellata est. Sed ne sorte quis me sabulari sabulas arbitretur, mihiqite eo succenseat, quod initio alio rum sabulas, et commentitias historias carpere visus sue-
17쪽
rim, non dissimilia tamen ego pro veris venditare aggrediar, hare urbe de nostra dici ab antiquis nionumem tum indicat, paucis admodum abhinc annis , dum Stephania basilica reficeretur, terra erutum in quo scilicet historia haec de Apro ab uno latitum viro consecto , deque eo in triumphi speciem circumvecto pulcherrimo opere circumsculpta est. Et quoniam hac de sermonem s cientes peropportune iuxta sontem Stephanium consedimus, Aspicite obsecro monumentum ipsum e proximo, atque hic Flavium Hostilium Sestorianum Romanum Equitem, multis et magnis honoribus insignitum , cuius gloria vetustatis edacitatem in haec usque tempora supe ravit , agnoscite. Animadvertite quid ad hoc primum latere sit insculptum, nonne praestantis formae iuvenis , qui solus Aprum immanem venabulo traiicit 3 Haec vero altera lacies quam describit historiam Z Aspicite primum omnium vastum id corpus Apri coniectum in rete, considerate quem prae se serunt laborem viri valentes illi, qui plagarum contis in eoilum coniectis obvolutum Aprum sustulere. Videte Hostilium eumdem in equo insidentem , ut laeto atque hilari fronte subsequitur. Observate turbae concursum, manusque ipsas ad coelum surrectas 3 Nonne inde insignis illius victoriae admirationem, plausum, et acclamationem, et vocem etiam eamdem ipsam , quae apud Suidam, Virianus sonare, referrique subintelligitis Nimirum historia haec eadem est, quam ab auctoribus Graecis traditam dicebamus. Quod si quis venationem in medio positam esse dixerit, unumquemque studium eius prosteri potuisse, non negabunt tamen, quicumque remita sculptam inspexerint, eam ad historiae Graecae argu mentum plurimum convenire, neque absonum dixerit quispiam Aprum in causa fuisse, ut verbi nomen imponeretur. Cum Aper Ephesiorum urbi condendae locum osten-Diuitigod by Corale
18쪽
derit, sus aeneae , Cadmo vitula, so hos, et passim apud
auctores his similia et nostris longe etiam leviora conscripta sint. Sed age nihil contemur aliam quoque condi-etorii faciem contemplari. rit hic, uti videtis, iuvenis eiusdem essigies, quae cervum comprehenderit, gestus vero hominis eiusmodi est, ut cornu alterum, quippe leviam, decutere connitatur, puto ut aliorsum id avertat, ait rum in sua statione contineat. Haec est viri Bellunenses vestrae urbis facies 3 quam, ut facile coniectari possumus Hostilius ipse descripser t. Nam facta est haec urbs ad cervini capitis similitudinem qua et Brondisium , unde illi nomen, qtiod ut Seleucus secundo linguarum ait βρινυον Messapiorum lingua significat cervinum caput. Et si parva licet componere cum magnis, habet et quandam magnae Bigantii formam. Illa enim in procurrenti promo torio posita pro fronte, quae orientem Solem atque meridiem spectat, alluitur propontide, a Septentrione a
gusto mari a continente dissescitur, ab occasu muro per planicem ducto clauditur. Vestra vero urbs in promont rii similitudinem ab occasu aestivo Capricorni ortum ver sus exporrigitur, et a lato cervini capitis instar in angustum procurrit. Ab ortu hyemali neque non meridie a
tissimo clivo, quem Maxus ambitu flexuoso lambit, cingitur, a Septentrione Arcto angustiori suento ad imum elivum, qui ejusdem est altitudinis, alluitur; donec in ipsius urbis conspectu in Anaxum ipsum insuat, ab occasu tropici superioris fossa lata, muroque praealto munitur, pro urbis latere hoc area est, quae ante portam prim riam instar Theatri circumducitur sedi sciis, atque haec ipsius cervi frons videtur; aures ut in cervo amplae, ita ab area duae longe patentiores plateae porriguntur, pubi eis ambae sontibus et privatis sedibus instructae, quarum uua Occidentem versus, inter urbis fossas, et longum ad-Diuiligoc by Cooste
19쪽
modum suburbium ducta Ilippodromi usum praebuit. Altera in Aquilonem versa thermis vel Basilicae, vel utrique rei commoda olim fuit. Nam puer cum essem, et Stephaniae Basilicae sundamenta ultima iacerentur, multa memini me magnorum aedificiorum vestigia videre. Quotidie vero ex antiquis operibus lapidei alvei inde passi meruebantur, qui mox in Cives distributi privatis sontibus
lacuum usum exhibuerunt, ex eorumque numero esse C
leberrimum hoc Flavii conditorium modo dicebamus. Sed
ut his omissis ad rem nostram redeamus, cornua quae insculpto cervo cernuntur suburbanas hinc inde vias domorum frequentia constipatas, et in plures angiportuum ramos deflexas indicant, quarum quae Occidentem versus tendit in plano est, quae ad Septentrionem declivis , et ad fluvium Arctum deiecta, idque fortasse sit, vult cornu illud, quod leva manu deprimitur. Pro cervi vero oculis binae in urbe vestra arces fuere, in duobus quippe murorum angulis, in his autem custodias esse mos est, et oculus custodiae signum, quamvis piae olim a levo cornu erat, diruta nunc sit, et sola ostentet sundamenta, quorum etiam bona pars soroniorum Civium vestrorum aedibus occupatur. Optat cervus aquarum suenta, optare videtur urbs vestra, ut exporrecto ad Anaxum rictu se
inde proluat, ideoque linguam extra dentium claustra exc-rit. 1Ιoc dubio procul est suburbanum illud tot aedibus frequens a porta Ruderum toto clivo positum ad marginem usque fluvii, quod in ulteriorem ripam usque protenditur. Sed haec sorte nimis poetica videantur; quare ea potius consectemur, quae ad Flavii nostri celebritatem
pertinent, quique is fuerit ex ipsa Conditorii memoria perspiciamus; quae quidem, ut videtis ita habet. Diqiligod by Corale
20쪽
Hic est igitur vester Flavius Hostilius Romanus Eques multis, et magnis houoribus insignitus, qnem urbis nostrae conditorum arbitramur, in cujus gratiam Anaxtim amnem Flavium appellatum, mox corrupta voce in Plavinabiisse maxime verisimili coniectura dicebamus , quin et Flaviola planicies, quae urbi contigua est videtur ab eo nomen accepisse, cum hoc praescietim in ea uti 'vidimus, Conditorium repertum sit, quo super ambigere posse neminem existimamus ; nobis igitur maxime laetandum, quod Flavii nostri memoria vetustatis edacitatem in haec usque tempora superarit. Sed age, quoniam ita vos cupere animadverto, inscriptionem ipsam, quibusdam litterarum notis, quae punctis singulae distinguuntur, obscuram luci dare, et quic quid in ea est ambiguitatis explicare aggrediamur, mox iditrum Bellunum et Virunum idem esse possint, et quomodo nominis mutatio facta suerit, si per otium licebit, examina-himus. Inscriptio est C. FL. HOSΤILIUS PAP. SEMORIANVS. Quod puto vos non ignorare verbis his explicandum esse. Caius Flastius Hostilius Pamns leg. Puta Sertorianus. Subsequuntiri inde monosyllaba duo iisdem petie repetita. litteris LAVB. LAV. Quod sortium Militum,