R. Mosis Maimonidae Tractatus ma'akhalot asurot sive De cibis vetitis, in latinam linguam versus notisque illustratus a Marco Wöldike

발행: 1734년

분량: 326페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

321쪽

. DE CIBIS VETITIS. 293

sunt licitae,quia saporem reddunt deteriorem. Et sic condita quibus non solet misceri acetum aut vi- .num, & olivae conditae & locustae quae venduntur e cel la sunt l1citae. Sed locustae aut condita quibus

spergitur acetum, etiam acetum de Zytho. XXV. Quare prohibuerunt acetum Zythi gentilium 3 quia projiciunt in illud faeces vini, itaques de cel la promitur, licitum est. X XVI. Muria ubi ei solent miscere vinum vetita est, si vero vinum muria pretiosius est, licita. Ita docent de omni re ubi verendum est ne gentilis ei miscuerit rem vetitam. Nemo enim rem pretiosam miscet vili,quia sic jacturam facit, sed vilem miseet pretiosae ut lucretur. XXVII. Si parvulus' quis comedit aliquem de cibis vetitis aut sabbatho facitopus, synedrium non obligatur ad impediendum eum : nondum enim satishene utitur ratione : Id intelligendum est de eo casu quando proprio ausu id facit. Si vero quis ei manibus praebet cibum vetitum, male agit, si vel foret cibus tantum verbis scribarum vetitus, & sic vetitum est assuefacere puerum profanationi sabbati aut festorum, etiam in iis rebus quae propter quietem sunt imperatae. XXIIX. Quamvis synedrium non jussiim sit . Impedire puerulum, jussus est tamen ejus Pater eum ob rgare ct impedire, ut eum assuefaciat ' sanetitati ut dicitur Prov. XXII. L Instrue puerum pro ratione viae ipsius. , XXIX.

Parvulus. Cons. Autoris Tris. Sobabbatb c. et .

322쪽

296 CAP. XVII. DE CIBIS VETITIS.

XXIX. Sapientes prohibuerunt cibos re potus a quibus plerique homines abhorrent, ut cibos crotus quibus nixtus est vomitus ιχ excrementum , humor putrefactus &o. Sic vetuerunt etiam ad comedendum & bibendum uti vasis immundis quae maestitia assiciunt animum, ut vasis latrinae. itemque vasis vitreis quibus chirurgi excipiunt sari. guinem & similibus. XXX. Sic & prohibuirunt cibum cspere nibus serdidisMillotis aut ex vasis sordidis. Haro enim omnia comprehenduntur illo interdicto Levi XI. 43. XX. as. ne abominabiles faciatis vosme i os. Et si quis contra fecerit, plagis ob rebollio.

nem assicitur.

XXXI. Ita & vetitum est diu detinere excre. menta sua & urinam suam;Si quis vero diu detinet, ille in eorum est numero qui se factans abominam Ies. Ultra sibimetinfert gravissimos mortas , reusque est ejus rei ipse. Sed oportet se quemque adsuefacere ad stata tempora, ne praesentibus aliis urgeatur & faciat semet abominabilem. XXXII. Quicunque circa has res cautus est, Rhimet majorem sanctitatem & puritatem acquirit, ct semet expolit mundatque coram Deo sancto fle.. nedicto, quemadmodum dicitur: si te vos, s sancti estite, quia ego sanctussum. Lev. XI. 44. XX. T. 1 F

SEARCH

MENU NAVIGATION