Dissertatio medica inauguralis, de lue venerea

발행: 1781년

분량: 66페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

11쪽

3 DE LUE VENERE A.

Multi, et medici et alii, morbum VenCreum ex eo, quo in EUropam primum invectus sit, tempore, multo minus gravem evasisse opinantur. Immo spem habent non parvam in mortales saevire tandem ex toto esse desiturum. Spe Vero, qUOd magno ε

pere dolendum, inani se lactare videntur ;morbus enim, si non ei per medicamenta idonea mature obsistitur, brevi admodum formidolosus sit, humores corrumpit, solida consumit, summam pulchritudinem in de formitatem horrendam Vertit, et, Cum ad ultima ventum est, aegrotos miserabiles, ipsa morte graviora perpessos, eXtinguit. Exempla hoc genus nonnulla vidi. Haec nostro seculo rarius videri confiteor, quod non gravitati luis sponte sua imminutae, sed huic tribuendum puto, quod morbus hodie plerumque non citius invadit, quam ad medicos, aut ad medicamenta quae in eum plurimum possunt, confugitUr ; namque mercurii essicaciam ne ipsa quidem plebe

Alii,

12쪽

DE LUE VENERE A.

Alii, qui quidem longe numerosiore8,gonorrhoeam et syphilidem, utcunque forma inter sese disserant, pro morbo Uno e -

demque habent; alii, contra, morbOS eX toto diversos esse contendunt. Qui priorem in sententiam)concedunt, ii modo sequente ratiocinantur. Cum et gonorrhoea et syphilis ab impuro coitu proficiscantur, cum idem Utraque eodem tempore infici possit, cum morbo venereo laborans Uni sonor

rhoeam, alteri syphilidem impertiatur, cum que denique gonorrhoea, via medendi parum idonea: adhibita, in luem converti soleat, vix ambigi potest quin pro morbo eodem6debeanti haberi. Quiesin posteriorem eunt, ii sequentia ad diversitatem mo horum demonstrandam quam plurimum conferre existimant. Syphilis et gonorrhoea in Europam diversol tempore immigrarunt, et illa diu, antequam haec se ostendit, longe lateque grassata est. Quinetiam incolae Europae luem veneream cum binensibus

13쪽

DE LUE VENEREA, I

incepit. Idem propemodum de insula, quae Otalieite appellatur, dici potest. Quanquam enim Angliivel Galli, vel, quod verisimilius,

utrique, luem Veneream, suae humanitatis et amoris pignus funestum, ibi reliquerunt; nulla tamen gonorrhoeae signa adhuc sunt orta. Syphilis neglecta, donec aegrorum occidat, semper ingravescit; gonorrhoea, contra, quidem increscit brevi vero consistit, minuitur, tandemque ex toto decedit,

curationem naturalem recipiens. Insuper,

contagio syphilidis propriaovulneri cuilibet

admota syphilidem solam movet, nec aliam Progeniem, quam gonorrhoeam, gonorrhoea habes. Praeterea, si syphilis et gonorrhoea, quod nonnunquam, uti omnes fatentur, i cidit, inueodem conjungantur, illa sublata, haec manet, et spatium usitatam habet, uti Sydenhamius illustrissimus multique alii testantur. Porro, cum syphilis ulcusculaeXcitat, virus ex his profluens et urethrae applicatum gonorrhoeam non facit; nec materia in gonorrhoea ex Urethra profusa,

et ostiis vasorum glandis lymphaticorum Patulis

14쪽

6 DE LUE VENEREA.

patulis oblata, absorbetur et luem veneream progenerat. Mercurius denique syphilidem tollit, et nullum aliud, quod adhuc noveri mus, eam depellere Valet; in gonorrhoeam vero parum nihilue omnino posse Videtur. . Ex his omnibus, inquiunt, non sine causa gravi potest concludi, morbos inter sese ex toto disserre. Haec argumenta quidem primo aspectu speciosa esse videntur; multa Vero, quae illis jure objici possint, non desunt. Quantum ad tempus, quo syphilis et gonorrhoea in Europam invectae esse dicuntur, diversum attinet, super hac re nihil hodie pro

certo cognosci posse contendo. Auctores, qui morbum venereum primi sunt executi, gonorrhoeam silentio praeterivisse ponas. HOC eam partes mortalium genitales non exercuisse minime probat. Neminem enim

latet, non paucos medicorum, quibus mor- r bum Venereum apud Europam primum vi- ildere acciderit, novitate signorum et gravita te obstupefactos et perterritos, portentosas

fabellas potius, quam notas morbi fideliter depictas,

15쪽

DE LUE VENERE A.

depictas, memoriae prodidisse. Nec aliud incidere potuit, hominibus notitiam signorum, causae morbi et curationis justam nondum sibi adeptis. Quod vero omnem super hac re dubitationem ex toto tollit, est hoc, quod syphilis. ut postea clare evidenterque demonstrabitur, non ullam regionem diu infestare potest, quin gonorrhoeam, nec gomnorrhoea, quin syphilidem, movere periclitetur. Hoc igitur quoque de Sinensibus et incolis insulae, cui nomen Otahelte inditur, supra comprehensa convellit. Idem quoque pleraque eX reliquis, quae ProtUlerunt, argumentis infirmat. Syphilidem neglectam quidem semper ingraVescere; gonor-

rhoeam Vero curationem natUralem recipere, confiteor. Caeterum nullam morborum

diversitatem hoc indicat. In hac enim Iirus in Urethram, glandulis mucosis ubique abundantem, receptum, protinus ei stimulo est, secretionemque adauctam mOVet, qua citius seriusve tandem expellitur, et sanitas

corpori redit. Sed in illa per vascula ab - sorbentia humores ingressum, et iis admisia

16쪽

g DE LUE VENERE A.

tum, O corpore nequit expelli, nisi ad mercurium decurritur, qui Vel, universis secretionibus et excretionibus adauctis e systemate eluit, vel vi forsitan specifica extinguit. Ita causae morborum nullum discrimen, qUamVis eXitUS Ob rationem modo positam diversus. Quanquam materia gonor-xhoeae propria glandi interdum diu admovetur, et luem non movet; hinc tamen minime cogi debet eam hoc praestare non posse. Namque, si erosio Urethrae Oriatur,

absorberi potest, syphilidemque, Ut omnes

fatentur, progignere. Uno in exemplo vascula lymphatica locum erosionis inter et glandulas inguinales lateris dextri infimas manifeste turgere notavi. Quem tumorem bubo brevi est subsecutus. Caeterum, illis in casibus, ubi materia ex Urethra profluens glandi longum per tempus applicatur luemque non facit, virus forsitan, quod saepe incidere videtur, sub initium morbi secretione adaucta expellitur, quamvis secretio ipsa diu postea manet. Hanc materiam Vero, licet secretione adaucta

17쪽

DE LUE UENERE A.

adaucta non abluatur, luem non progigne re, non est cur mireris, si tecum reputes unum ulcusculum alterum, et hoc tertium,dec. non facere solere. Denique, fuit asseveratum, mercurium syphilidi mederi, gonor- rhoeam defellere non posse. Quisnam Vero medicus, morbiS conjunctis, illam mer curio unquam sustulit, et hanc, quod incidere posse modo demonstravimus, luem postea excitare vidit Z Igitur,l virus utrius quei morbi tollit mercuritas, quanquam secretionem adauctam gonorrhoeae propriam relinquit, quae in posterum ex toto innoxia, nihilque aliud quam stillicidium merum

esse videtur. Hanc vero 'relinqui solere, non est cur mireri S, cum mereUriu8 corpori vires:convellat, et relaxationem Urethrae et

atoniam, unde haud dubie proficiscatur, e videnter adaugeat. Hactenu8 verba tantum verbis opposui. NUne Vero ProXimum est ut paucula proferam experimenta, omni ratiocinio longe potentiora, quae hanc litem Odo o v manet: E R.

18쪽

16 DE LUE VENERE A.

Materia contagiosa ex ulcusculo profusa,

postquam morbus breve manserat spatium, ct antequam ulla adhibita fuerant medicamenta, in Urethram immissa, gonorrhoeam virulentam ProgeneraVit, quae progressum

eundem et finem habuit, ac si modo vulgari fuisset excitata. Hinc, quantum in errorem inciderint qui gonorrhoeam syphilidis propaginem non esse posse contendunt, plane apparet. Quinetiam non absque causa gravi hinc quoque debeticoncludi, virus utriusque morbi idem esse, et nulla ex parte differre. Admodum enim probabile est, virus syphilidis materiam sui ex toto similem eundem in modum Progenerare, quo fermentum cuilibet substantiae, in qua fermentatio possit moveri, admotUm, eam naturam in suam mutare consueVit.

19쪽

Materia, quae eX Urethra gonorrhoea Virulenta laborantis profluxerat, cuticulae satis profunde incisae fuit insita. Pars, cui virus admotum, utpote quae maXime conveniret, fuit superficies praeputii interior. Ab ulla viri actione partes vicinae linteo sunt defensae. Hoc in exemplo Virus nullum omnino effectum edere visum ; Vulnus enim speciem ex toto communem prae sese tulit, et tribus quatuorve diebus fuit sanatum. Hoc experimentum, sed non cum Fuccessu prosperiore, frequenter rei teravi; nunquam enim ulcusculum Venereum potui

Hunc Vero eXitum, qui Votis quidem minime respondit, huic causae tribuendum puto, quod materiam eX urethra viri, qui dies decem duodecimve morbo laboraVerat, profluentem linamento eXcepi, QUO tempore

forsitan virus ex toto fuerat eXpulsum, Vel muco ita dilutum et debilitatum, ut juve

nem s

20쪽

1l DE LUE VENERE A.

nem, cui fuerit insitum, morbo nequiverit inficere. Quo tempore in his experimenti Sinstituendis versa Ius sim, nullum primis morbi diebus virus potui comparare. Quod si milibus inductus, minime dubito quin syphilidem pro certo movisset. Vir quidam fidei plenus, quo tam multum amicitiae et familiaritatis mihi intercedit, quique medicinae multos per anno8 diligentissime studuit 'Edinburgo discessit go-norrhoea virulenta laborans. Quodam vespere, vino et libidine perquam inflammatus, rem cum puella rustica infeliciter lirbuit.

videnter'ostenderunt; quae mercurii usu tuto et secreto fuerunt sublata. Nihil omnino causae est, cur puellam alius Viri, puri impurive, notitiam habuisse suspicetur. Impuri non praeter semetipsum, aUt eo tempore, aut postea, morbo venereo colluctatus est. si adeptus fuissem, exemplo sequente aliisque potuit. Ibi etenim nemo, uti probe novit, Alterum

SEARCH

MENU NAVIGATION