Mysteria eucharistiae sunt quidem impervia rationi hominum minime vero contraria theses quas sub auspiciis reverendissimi Capituli ecclesiae cathedralis Vicetinae publice propugnandas exponit Dominicus Frizo ... praeceptore et adjutore Camillo Preto

발행: 1816년

분량: 31페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

1쪽

Memoriam fecit mirabilium suorumctri. I IO.

2쪽

MYSTERIA EUCHARISTI SUNΤ QUIDEM IMPERVIA RATIONI HOMINUM MINIME VERO CONTRARIA

o benedixit, ac fregit, deditque discipulis suis , O ait: Accipite, O comedite : Hoc est corpus meum . Et accipiens eaFcem gratias egit, S dedit illis dicens: Bibite ex hoc Omnes : Hic est Sanguis meus. I I Haec

verba per se demostrant, Christum, in illa coena, Discipulis corpus suum ad manducandum , & Sanguinem ad bibendum tradidisse . Profecto eadem sic intellexerunt Patres omnes ; imo Vero eorum permulti docuerunt apertissime, vi verborum illorum, panem ipsum Versum esse in Corpus Christi , & vinum in Sanguinem ; quod etiam definiere plura Concilia tum Particularia , turn Generalia. Hinc primum Mysterium, quod de Eucharistiae nobis credendum PTO-

3쪽

ponit Catholica Ecclesia , hoe est et panem videlicet, & vinum verti in Cox pus , & Sanguinem Christi.

Hoc Mysterium, Vere magnum , et mirabile, in quo alia plura aeque magna , & mira continentur, hujusmodi est, ut nulla percipi ratione possit. Hi ne mali homines, nati ad Ecclesiam lacerandam , & Proscindendam Terum nO-. Varum amore, fidentes scientia vana,

ac tumentes superbia , hanc catholicam veritatem rejiciunt, quasi idcirco. rem absurdam doceat Ecclesia; quaeque tantum a rudibus, ct imperitis hominibus. Tecipi possit; minime vero a viris S pientibus, & Philosophis. Verum id i juria, pluribus de causis; ut ostendi. facile poteSt. . . Th. IlLAo primum quidem , si recte judicare

velimus, nihil rejici. potest ea de causa, quod percipi nequeat; cum eXPerientia doceat, multa nobis, Primo aSPeetu ,. videri salsa, & rejicienda, quae deinde verissima esse deprehenduntur. Sic Natheseos Ope, deprehendimus, homines metiri e terra solem, et sidera; quod Terum mathematicarum ignaris videtur

absurdum Deinde si Percipi nem

4쪽

quit, rejiciendum foret, quam multa, quae non intelligimus , quaeque verissima eme experimur, sorent rejicienda fNon enim in Religione tantum, sed di in rerum natura, atque adeo in nobismetipsis multa sum, quae nos minime percipimus. EX. gr. quis Percepit unquam , qua Tatione animus, qui diversa adeo a corpore natura est, ita eum corpore copuletur, ut alter in alterum agat Attamen rem ita se habcre , &

eredunt, & propugnant illi ipsi, qui

Eucharistiae Mysteria superibe adeo despiciunt , dc contemnunt . Praueraea Duin Eucharistia sit opus Dei, et quidemma Ximum , et praestantissimum , nihiImagis rationi consentaneum , quam ut Contineat ea , quae ab hominibus percupi nullo paeto possint. Denique, ut Paucis complectar omnia, recta ratio monet, ac Po Stulat, ut, antequam repudietur Dogma, quod tradere pexhibetur Religio, quae a Deo est, diligenter investigemus, utrum illud vere Deus hominibus palam fecerit. Deinde si , instituto judicio , constet, Drima veF. a Deo esse, postulat eadem ratio,ut illud tanquam Verissimum recipiamus, etiamsi humanae rationi videre tur τε pusna Te . Mens enim nostra finita est, et ten. bris obdum

5쪽

cta ;lDeus autem omnipotens , et omnituens eSt; tum eXPerientia constat, nos inaudicando errare saepe, ac decipi; cum EO tra certissimum sit, Deum nec fallere,

nec sal Ii posse. Ridendi igitur sunt improbi homines, tum quia, rejectis Eucharistiae Mysteriis, retinent, di propugnant ea, quae plurima habet natura ptum quia, ut eadem repudient, ad rationem confugiunt, quasi nos nobis magis sidere debeamus, quam Deo. Th. IV. Atque ut rem propius investigemus, quid est tandem , quod cum ratione pugnet, ut hominem, qui ratione ut Itur, dedeceat Eucharistiae Mysteria amplecti, et credere ' Docet quidem primum Ecclesia Catholica, panem , et vinum Verti in Corpus, et Sanguinem Christi. At nihil obstat, quominus id fieri possit. Olim Philosophi tradebant : ex nihilo nihil; quia seri nullo pacto posse putabant, ut aliquid e nihilo educeretur. Nun nemo est , qui id fieri posse neget: Per-

est, minime repugnare, Bnihilo eSSe rem , quae non erat; cum tem-Pus, quo eadem est, idem non sit, ac tempus, quo non erat. Igitur si fieri em ni

hilo potest , quod non est, qua de CBu-- in aliud verti nequeat, quod estΤ

6쪽

Th. V. : Verum quidem est, res e nihilo eduxisse Deum, qui omnipotens est; mutationem autem panis, et vini in Corpus, evSanguinem Christi fieri ab hominibus, qui omnipotenti vi praediti non sunt. Sed ne que hoc impedimento est, quominus id fieri possit.Νon enim hoc efficiunt homines, ubhomines sunt; sed ut ministri ad id a Desipso designati, et constituti; cujus Verbis etiam utuntur,. dum tantum opus perficiunt. Igitur negare hanc mutationem fieri posse ab hominibus , quia homines sunt, idem est, ac negare, eandem fieri posse a Deo ipso; cum homines Iuliae Te agant tantum, ut ministri Dei. Th. VI. Neque obstat, eandem fieri, nobis mianime advertentibus. Nam multae fiunt in ipsa rerum natura mutationes , de quibus animus per sensus Certior nequaquam fit. Pruna celerrime in gyrum Ver Sa, ut hoc utar eXemplo si oculis nostris credimus , tota simul est in quolibet puncto spatii, quod percurriti conversione sua; atque i tu quidem est, ut ne vel minimum quidem moveri de loco in locum videatur exhibet enim fulgentem circulum, nullis intervallis disjunctum, sed continuum. Νihilominus certum est, Prunam eodem temporis momento esse tantum in

7쪽

Iuncto uno spatii, et transire vicissime loco in Iocum; quod is Sane Perspiceret , qui, celeri Oculorum motu , citam ejus converbionem Persequi Posset. Cum igitur sensus omnium mutationum, quae in ipsa rerum natura fiunt, certi nuntii non sint, nullo pacto dici potest, Panem, et vinum in Eucharistia non immutari , eo quod eorum mmationem sensus ad animum minime deserant.

Th. VII.

Jmo Vero. si iidem sensus ad animum reserrent, aliquam contigisse in rebus. externis mutatiliem , pro certo illico habere non deberemus , talem contigisse mutationem, qualem , sensibus nuntiis, fieri plerumque cognovimus . Etenim de-

Prehendimus saepenumero , mutationes. in rebus externis non respondere mut tionibus , quas extra nos , Semibus reserentibus , factas esse judicamus. Navi iter iacientes remos in aqua inflecti & tellurem recedere, Oculorum testimonio, judicant, cum nihilominus recti sint remi, re tellus stet. Jgitur si tunc etiam fallimur, cum sensuum testimonio nixi judicamus eam contagisse in rebuS eX ternis mutationem , quae non contigit, non EM, cur tantopere sensibus fidant ast-

8쪽

Τli. VIII. Quid , si etiam nunquam salleremur ,

Cum Sensuum testimonio nixi judicamus de mutationibus, quae sunt in Tebus eX- ternis' Num idcirco dici vere posset, eam, de qua Sermo est, mutationean non seri, sensibus nihil ad animum desereniatibus 8 Nequaquam. Mutatio enim, de qua loquimur, naturae , & substantiae panis, S vini est, quas nos minime novimUSἔmutationes autem , quas sensus ad animum deserunt, Sunt mutationes Terum earum, quae qualitates CoTPorum accidenta-Ies , Seu accidentia Vocantur ; qualia sunt

Color, odor, sapor, Sonus, & similia ; quaeque, si vere, & Proprie loqui velimus, sunt ipsae ideae animi nostri, quas cum in nobis eXcitent corpora, quae nos Circum stant, idcirco inhaerere corporibus iisdem qualitates id eis respondentes, di similes arbitramur; cum tamen in corporibus nihil sit, nisi vis eas excitandi; quae Vis qualis sit nos penitus latet. Igitur etiam si sensus fideles nuntii essent, nec per eos deciperemur unquam, iisdem peTmanen tibus, eorum testimonio, substantiarum qualitatibus, male deducitur, easdem

Temanere Substantias, cum substantiae aqualitatibus omnino differant.

9쪽

Τh. IX. Profecto quis dixerit, mutatis qualitati

bus , Sive animi sensibus, certo mutatas esse ipsas rerum substantias , eum eXPerientia doceat, id fieri posse pluribus aliis

de causis, & quidem a mutatione substantiarum prorsus diversis. Corpus quodlibet , radiis disjunietis, . septem Omnino diversos colores exhibet , eadem manente substantia; idque docti, i do stique omnes sentiunt. Eadem manente substantia, amarum fit vinum, quod erat dulce, lingua acri liquore sussus ais Naribus interius muco, aliove humore Obduistis, tenuis , aut nullus ab eadem rosa percipitur odoris sensus. AEs campanum ingratum sonat, si rimam agat. Pannus sericus laevis & asper est, si palma , Vel dorso manus attingas. Ferrum sursum in magnetem fertur, eidemque inhaeret, qua si pondere careat. Pluma in tubo paeuo deorsum labitur, quasi plumbum . Causa igitur, qua mutantur animi sensuS, non una est mutatio substantiarum , sed aliae Plures sunt a substantiarum mutatione Prorsus diVersete ; eaedem que sunt cum in nobis , tum extra nos; ac proinde dici tuto nequit, toties mutari substantias, quoties animi affectiones mutantur; cum inde tantum 4equatur, mutatam esse unam ex iis causis, quae concurrunt simul eum

10쪽

II rerum substantiis ad hunc, vel illum sensum in animo Producendum. Cum igitur, eadem manente corporum subStantia, mutari adeo possint qualitates, cur , iisdem manentibus qualitatibus, mutari non poterit substantia , ut fieri in Euehari

Sunt quidem certae qualitatum mutationes, quibus positis, omnes Conveniunt, substantias ipsas mutatas esse. Ita Omnes Pro certo habuerunt, aquam eX.gr. in NuptiisCanae Galilaeae versam fuisse in vinum, mutato et ob re, & sapore. Id & nos libe ter concedimus; imo vero docemus, & p Pugnamus , hanc esse regulam. quam in judi iis ferondis homines sequi debent, quotiescumque Scire velint , num rerum substantiae eaedem sint, nec ne. Quid i de .lamen contra nos ' Nihil profecto . Etenim hinc sequitur tantum, in ea mutatione , aliisque similibus, rem ita gestam esse ; minime vero aliter fieri non potuisse : quod prosecto nulla ratione probari potest. Nam si rem probe inspicere, &Vera fateri velimus, tam nobis in terium objicitur, cum, eadem manente corporum substantia, certi oriuntur in nobiS sensus quam cum iidem sensus excitantur , Substantia mutata; etenim praeter id, quod sentimus , nihil amplius Percipimus

SEARCH

MENU NAVIGATION