In mutilum Neophyti presbyteri titulum commentarius

발행: 1770년

분량: 55페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

2쪽

CAROLINAE AUSTRIACAE

PIAE FELICI AUGUSTAEE.

O N dubito pleros . que id mihi crimi-

brevem hanc Diatribam Musa-

3쪽

rum ingratiis , ac tumultuarie compactam, qualem privati ho

mines excipere Vix dignarentur, gravissimo Nomini Tuo nuncinpare non erubuerim . Verum ita factum oportuit. Nam Praeterquamquod quicumque in hoc Ephebeo, quasi Regio in Horto nascuntur flosculi, non nisi Rogio Nomini omni jure debentur;

tum Vero meae rationes id uni

ce efflagitare videbantur. Nimirum cum tenui huic Comment riolo neque ab rerum pondere, neque ab auctoris ingenio, aut

certe ab ipsa libelli crassitudine

existimationem ullo pacto comciliare me posse confiderem; eo deveniendum fuit, ut ab Augusto saltim inscripto Tuo Nomi

4쪽

ne maximum ei decus apud Lectores existeret; ut quos Videlicet ab interiori Diatriba repellit commentantis infantia, Augusta certe frontis Μajestas Veluti alliceret, atque inVitaret .

Quod si Christianum ipsum Di

tribae argumentum spectes, nulli certe convenientius, quam Tibi sisti poterat, quae, sicut solent Reges sapientissimos administros in consilium adhibere , uti publicis rationibus tempest, Ve prospiciant; ita Christianam

Pietatem de Tuo latere numquam discedere pateris, de cinjus sententia universa deliberes; eaque ad aures diu noctuque imsusurrante, ea pacis consilia inis, quibus subditae gentes suis com

modis

5쪽

modis tamquam' de Caelo det,psam intueantur. Quid plura Neophytus ipse , cujus gratia in

tegra haec instituitur commen

tatio , ad publicae lucis usuram

evadens, Te unam prae ceteris

egregiam habere est visus , cui se, ac sua omnia otiose permit teret. Ecquid enim est , quod cum ab tertio ineunte Christia no saeculo in imis terrae visce ribus subsederit, atque siluerit, Te vix in Italiam adventante ,

caput e terra extollere propera rit ὶ nisse quod tum demum prosilire e xς sua duxit, cum praemsentissimam . rerum suarum Pa

tronam nancisci est visus, cujus

fidei, ac clientelae se totum mam

Liparet. Quod vero in ipso ad-

6쪽

ventus Titi die id non praestite

rit, Cave ei negligentiae: vertas nempe sinistra ex parte mamcus Augustissimam Reginam adire tamdiu, pro eo ac par erat. distrahendum existimavit , quoad eum medica manus in int grum . restitueret, & commenta xio praeterea augeret ; quo Ve

luti ornatiore habitu & in publicum prodire , & se Tibi si,

stere saltim non erubesceret. Tu vero, REGINA CLEΜENTISSIΜΑ , quoniam inter innumeras, qui

bus circumfluis, animi dotes prin

cipem sibi locum aliarum pace hoc dicam Vindicare videtur

Humanitas; hoc qualecumque demum est reculae, non modo ae

qui bonique laucas , sed & ejus

auctois

7쪽

auctorem, ac Regium hoc Ephebeum universum in Tuum patrocinium adsciscere pro Tua indulgentia ne graveris. Nostrae interim erunt partes sollicitis precibus Superos fatigare , ut Te, ac FERDINANDUM IV. PIVΜ , FELICEM, AVGusTvΜ ad utriusque Regni beatitatem de nostris e iam annis diutissime servent; &, quod unum publicae privataeque omnium selicitati restat, innumera Te faciant , ac lepida Prole beatissimam. Neap. ex Re

gio Ephebeo , Idibus Ianuariis

8쪽

NE OPHYTI PRESBYTERI

I. π Ιtteratum marmor, quod superio ibus Κ,

M lendis Septembribus I prope Tusculum a ) sorte fortuna est erutum , licet sinistra

ex parte mutilum; dignissimum tamen est, quod ad lucis usuram quamprimum evadat . Sive enim

A styli

Epigrammatis exemplar in alienas manus incidisse , quo publici juris evaderet; statim receptui canens calamum excussit, veluti e specul a advigilans, num quis ea de re acturus in scenam prosiliret . Nunc autem quoniam tertium iam mensem nemo spectatoribus se sistit , plaribus amicorum efflagitationibus fatigatus, mearum partium duxi post si parium diutius non latere, ne rem litterariam eximio hoc qua tivis pretii titfilo defraudare. Σ Primo ferme ab Tusculo lapide , qua iter est ad Montem Porcium. 1 Ne meam tarditatem accuses , quod tribus enucleandis verbis, ruasi in Deiphobes responso qua-rimestrem indultriam transmiserim, monitum te heic in limine volo , hoc qualecumque demum commentariolum superioribus autumnalibus jam ad umbilicum perinductum, cuius rei testes habeo doctrina , ac morum suavitate commendatissimos Marchionem de Sarno , ac Nicolaum Gorga hujus Regii Ephebei Moderatorem, quibus

cum rem omnem communicavi .

Interea vero rumor dilatus est ,

9쪽

IN MVT. NEOPH. PRESB. styli elegantiam spectes, sive nitidos characteres , sive

interiores, quas exhibet Ecclesiasticae Philologiae latebras ; nulli certe, quod hactenus innotuit, secundum vu detur. Antiquitate ' Vero tanta est, ut vix paucos eo majores natu invenias Christianos lapides. Ineunte enim. tertio Christianae Reipublicae saeculo natalem diem adspexit , cujus quidem temporis monumenta pleraque cum ipsa per se aetas, tum vero Gentium furor nobis invidit , quae id unice per illos dies veluti de compacto conjuraverant, uti Catholicum nomen omni ex parte delerent: eoque factum est, ut ea historiae pars suis veluti orbata praesidiis ad hanc diem aut tenebris obruta, aut fabulis implicata supersit . Itaque rei litterarum publicae , Christianarum praesertim antiquitatum aestimato

ribus apprime gratum me facturum duxi , si illud, qua parte deficit, de meo supplerem ; adhaec publici juris

facerem; pauculis denique e re nata animadversunculis adspergerem, quantum Vix illustrando marmori foret satis.

Ejus autem exemplar ab diligentissimo Viro 3 ad marmoris fidem expressum ita se habet.

Is est Antonius Visone ,

quem pro merito laudare despero; quippe ab interiori Musarum contubernio , quibuscum tanta cum laude versatur, candidissimos supra quam credi possit mores ex pretiit.

Εum Josephus Cardinalis Spinel-

lus acerrimus ille ingeniorum aestimator satis diuque spellatum Romam , bonis probantibus, evocavit, atque ad ingrediendum oratoriae artis curriculum ephebis in Pro-l aganda auctorem , ac ducem deinegit.

10쪽

AC ΚΑΛ. . . . . .

A . . . . . . . .

A. Ω. h. e. Dis Manibus Neopbto presbiero in vico pridie Kalendas Martias , Confusibus C. Bruttio Praesente, Tiso Messia Extricato II. A. Ω.

II. Iam primum omnium Christianum esse hoc marmor haud ullus superest ambigendi locus: etsi enim De Vtin, Manium ipso in limine invocatio alio nos trahere videtur ; at Neopbti nomen Christianae certe origin tionis ; adhaec Presbteri vox ; A denique inferne descripta , cujus e regione Ω longa aetas abrasit, extra omnem dubitationis aleari statuunt . Accedit Kalenda rum notario, quae licet non certissima , vero tamen similis est Christianismi tessera ); quippe profana ma A a mora

Prosecto haee in caussia sue- taninns in S. Columbae Epitaplii-re, cur pseudo-Eusebius De Cul- um p.7Ο. &, quod caput est, critu Sanctorum Ignotorum c.6. Fon- ticorum morosissimus Fabrettos e. a. pag.

SEARCH

MENU NAVIGATION