Historiarum Galliæ ab excessu Henrici 4. Libri 18. Quibus rerum per Gallos totâ Europâ gestarum accurata narratio continetur. Autore Gabr. Bartholomæo Gramondo ..

발행: 1653년

분량: 919페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

531쪽

meus des

Patron entre

4 8 His To VM GALLII praevaluit inuando utrinque periculum , ire quo impellebae honor. Novo sacramento adigitur miles , jurant omnes ita verba ducis ; urbe absistitur. Memorabile est, quod vocatis coram milite suo municipi j magistratibus, Bellifortius jace-jurando astrinxit fidem, prius se moriturum , quam destiterii

Ab incoepta via , neque rediturum nisi victorem : clauderentur urbis porta , nemiui suorum aperienda ,si regreditur e sic dictalex : sic communi omnium apylausu excepta. Quia Montalbanensium omnis salus in venturo sita substadio, hue studia Rex, huc Rohanaeus conserebat omnem operam; de Rohanaeo diximus. Rex per exploratores monitus , sublidiariam cohortem per Albienses spatiari. , facilique ad Tarnum vado imminere jam, jamque Montal-bano, rem cui summa salutis inerat in Conlilium militare deducit; longa hic altercatio, quid facto opus; tandem que in duas sententias itum. Stabaeputior ab iis ratio, qui ingenti equitatus vi occurrendum hosti censebant , quod Regi in plano erat alariis praepotenti: praevaluit opinio Es-diguerit, fossam latamΦprofundam duci oportere qua iter

irrupturis : sessas, claustraque circumpolita firmant cohortes duae, Helvetica & Stissacaea. Bailompetrus circumii-

tam planiciem insedit , distributis ut monebat necessitas alis: interea per alta noctis silentia suggressus hostis, Avarionem , Nigram-pelissam inter & Albialium vado sit-perat ; ad vadum stario erat , Regiumque praesidium levius , quam ut transitui obstare posset. Bassompetrus audiato transini 1lum hostem , a tergo instare; atenim per altam noctem soli ignorantia passini diversus agebatur a via ;plerique hostium pugna sortuita, nam casti regebamur caeli, aut vulnerati: in regios vix ulla clades; quippe hostis , etsi maxime petebatur, negligebat pugnam intentus viae. Trisariam divisi hostium cohors; primum agmen cum Belli sortio fossas &claustra praetergreditur suere qui crederent communicatam illi Regiorum proditione tesseram secundum agmen ductabat Rosselierus, tertium Penavai-rius. Helvetii, fraude agnita districtis acinacibus clam re in enti irrumpunt; hic grave Praelium & anceps diu: Belli tortius cum primo agmine intromissus longioris impatiens morae egreditur , designatque viam qua in urbem ipse penetraverat, &dura saepe vagis & errantibus,

532쪽

M me adsum Belbfortius, inclamat, nunc praeliator, nunc ductor ut sors serebat; luplici vulnere laudiatus ab alariis capitur, vi vulnerum non regredi, non progredi capax. Haec inter oppidani accensis ad pinnas lucernis monstrabant urbem , tympanorumque sono S tubarum clangore accendebant ad praelium & vocabant suos : continuo pulsatae campanae: pugnantium clamor, morientium ejulatus,&strepitus confusi, omnem praelii legem subduxerant; fortuito utrinque pugnabatur. Viae ignarus subsidii miles, pars praecipitanter in fossas cadere, pars claustra, munitosque aggeres manu prehensare pro urbis muro , pars felicius suggressa in urbem elabi. Ingressi sexcenti,reliqui aut capti, aut caeli; primum agmen serme integrum cvalit: alterum partim serro aperuit viam, partim in itinere defecit; tertium quod Penava trio permissilin, appetente jam luce, desperato per avia ingressu, regreditur, aperta que planicie venit in potestatem Anguiennii Comitis, qui audito hostem Lecimueffugere, ducentis circa alariis occurrerat. Non multb post ι' umqmissae Tolosam ejus reliquiae cohortis , ducenti circa legionarii misere aquis sorbentim sortuito casu : secundo Garumna Burdegalam vehebantur , ubi tum triremes ad quas damnati erant. Certe luctuosa est tot hominum clades ,

qui etsi Sectarii & perduelles , Christiani & Galli erant.

Vna omnibus ruina , neque suit qui superstes suis renunciaret cladem. Solent ad triremes damnati serrea catenavinciri simul, sic voragine aquarum absorpti omnes submerso navigio, adeo ut nemo enataverit. Ex subsidiaria cohorte sexcenti urbem ingressi, trecenti in transitu caesi, totidem capti ; venere in potestatem Regis, hostium signa sex, quae aureis characteribus eam inscriptionem serebant , in medio positam: In via sit. Belli sortius & Pe navatrius, ille in castris, hic Tolosae in custodia habiti. Bellisortii ex eo facinore ingens fama : effunditur miles

Regius, accurrit turmatim omnis nobilitas visendo homini , qui supra hominem aestimabatur: capite plecti debuit,& laudatur nedum a vulgo, sed& ab ipsis belli ducibus ex

quorum ossicio erat poenae irrogatio. Guilius vocatum sic compellasse sertur: Luanta , inquit, gloria tua, vir

friis, si Regi militares e ille respondisse sertur , Primam Dei caussam Usem , indicans, a se Pro religione pugnatum. I i a P

533쪽

pilaine. I. Sergent

Durat.

Francon.

1 oo HIs TORIA RuM GALLII Postridie ex capto Bellisortio controversia in urbe suit , ter cohortis subsidiariae praefectos, cuinam successio debere tur ; Brunaeus in ea cohorte primipilum majorem a ebat , Rogelierus primi ordinis centurionem; cessit Rolleliero Brunaeus, ea lege , ut primipili in urbe majoris ossiciam quod ex Adonis ad Regem transfugio vacabat obtineret; ita utrique factum satis. Forcaeus novo subsidio auctus eruptionem tentat in regios; hic ordo praelii. Pascaletus & Prataeus ducentos & se ptuaginta legionarios in fossam propugnaculi impellunt , ubi regiis statio erat imminens urbi; dicta lex , statim atque

stationem tenerent igne ut cremaretur. Saviniacus vir audax destrenuus interim irrumpebat in castra, propagan serro S flamma victoriae: Saviniacum Dursortius Orvatalaeae cohortis primipilusmajor sustinebat; e munimento spectabat Forcaeus daturus praelio legem. Exadverso rari ad valla stationarii, appetente luce, longa fracti vigilia : Barrautii cohors excubias agens ad fossam, languida & enervis omissa, statione pars decubuerat, pars solutis excubiis dilabebatur: aurora surgens , tympanis ex more militiae

salutabatur Dianam vocant cum facto impetu irruit hostis; jugulantur qui decubuerant, in vigiles acre praelium& diuturnum, des cientibus selopis, aut plane inutilibus dum cominus conseri manum oportet, nunc manualia saxa jaciuntur, nunc claustrorum trabes & tigna prensantur manu , vique ingenti proturbantur , donec victi numero

fossa penitus pelleremur. Iamque castra hostis invaserat, o via quaeque sternens, cum Comes Carmantus haud indigna' Marescalli Monlucti soboles vir animo ingens, longaque experientia expeditus in omnes belli casus , arrepta forte hasta in hostem rapitur; sequuntur Ornanus a Sancta Cruce , Franconus , Vicecomes Bosquius ,& Benquestus : exemplo ducum revocatur fugitivus miles, conseritur strenue manus, pugnaturque denuo velut inter recentes. Castra nostra invaserat Saviniacus ; Pascaletus & Prataeus in fossa graia sabantur , admotasque propius machinas murales trahebant in urbem brachiorum nisii; quae trabi nequibant pro mole importuna , clavo impacto corrumpebantur ; desperata reserat, nisi Carmanius restitueret. Alta jam die in urbem retruditur hostis, legionariis triginta d Petr Bosco centuriae

534쪽

arraca

a ue

praesecto desideratis: regiorum jactura maior suit: supra i 6 al. centum e vulgo cecidere Vicecomes Bosquius, Marescalli. Theminii ex sorore nepos, Franconusque cohortis praesectus: ille vix pubertatis annos egressus magna spe adolescens, hic bellica virtute, & qua maxime valuit pietate illustris. Lethali ad pectus vulnere saucius, ubi .vires deficere sentit, nihil deficiens animo, sacrum in tabernaculo ubi exspirabat celebrari jubet , Eucharistiaeque secramento

munitus, ingenti omnium moerore decedit. Magnum illi in Aquitania nomen virtute, natalibus; neque inter minora viri elogia annumerari debet saltum optimum , quo Luci- lium perditissimum hominem in necem dederat nuper, ex sacrilega in Deum propositione, de qua testis ipse coram judice, deficiente alias probatione consecit litem, quod ante memoravimus. Comes Carmanius duplici vulta me fau- ciatus ingens virtutis specimen edidit: dignuς sane vir meliore fato, & pro majore habendus, si fortuna mensuram virtutis agnosceret: ut rebus suis improvide caverit, ut casum sibi procuraverit ipse , parum sui memor, infra suo loco trademus : & sei magnis viris naevi.'Sub vesperam M parianus studio populari multum in urbe valens, dum muro caput exerit explorando hosti, glande trajicitur : substituitur propugnationi ad monasterium quam ipse procurabatὶ Vignio ius, vir audax. Alta nocte , per strat agema il- La Rivbra. lusum nobis haud illepide. Villae-Borboniae procurator Vi g'is gni auctus equo fame languido & enervi hastam ad collum alligat, urbeque dimittit: senibus ignitis per stata spatia distinguebatur hasta, ut per obscuram noctem progrediente segniter equo sensim progredi hostem diceres, Ad arma ilico, ad arma clamant vigiles, tota se in vallum effundunt castra , distribuitur novus ad excubias miles, in hostem ultro pergitur, una omnium displosio est in unum caput; nec diu cum agitur in terram equus, gloriosa scilicet mille vulneribus morte; cadunt & igniti sunes , quo creditum postquam non apparebat ignis, metu dilapsum hostem : appetente luce missi exploratores agnoscendae hostium stragi, macilenti equi ludicrum reserunt, quod risum movit.

Postridie Cham ieruς vir magni apud Sc harios nominis, 'Vi p storem Montalbani agebat quanquam propugnaculo regebatur , tormentaria pila in frusta discerpitur, vix agnito

535쪽

sor Hrs TORIAR vM GALOIi6Ei. unde globus, & qua immissus in utrumque paratus homo audax, thorace serreo, hastaque ad manum venerat in hunc locum, additurus militi animos, postquam eademmet dici concione in templo pathetice habita, de regiis loquens , finierat in haecipia verba, quae distincta ter voce repetierat, Non ingredientur ἔ, hic finis viro seditioso, qui eo nominet aura populari plurimum valuit. Sub finem mensis Octobris, desperata Montalbani expugnatione , Luynaeus misso ad Rohanaeum Desplano, petie una ut congredi liceat; sorte ex congressu amico publicam O Gras au tranquillitatem fore. Legitur colloquio habendo Reynesin. δε εο te . castellum non procul Montalbano situm , huc Luyna stipante ala equitum, huc properat Rohanaeus sine comi te , nempe quo positam a se omnem in Litynaeo fiduciam palari ostenderet. Reseram dicta utrinque, qualia ab ipso met Rohanaeo accepi: amovendae suspicioni transigitur palam omne negotium. Ubi in conspecitum venere Duces, urbana comitate salutant se invicem, & mutuo amplexantur. Exin buynaeus; Multum , inquit, debeo tibi , nec parum titor , od probitati mea fidem habes ; ego , quanto Comestabilem Gallia comitatu decet, tu solus ades : nec Dialeris fida quam in me habuisi: quanta tibi Casiri urbe tua jecuritas, tanta in prasens , se mavor es. Ex quo in gen- rem tuam admissus sum foedere nuptiali, sudui promovendis νebus tuis , sudebo, nisi ipse tibi denegas opem. Subsidi ria cohors per te Montasianum immisssa , magnum certe facinus est,ra gloriosum tibi, si pro Rege pugnares: AEt quas gacitate vales, utere fortuna prasenti, dumque omnis Gasiis ex facto super, dum Montalbanensis obsidii in incerto exitius, suda tibi ρο rebus tuis . Lua impetraveris hodie ultro, mix obtinebis postmodum , postquam res Regis in melius coa- luerint, quod brevi fore, ne ipse negaveris. In turbido optima

piscatio est, momento fortuna dilabitur , ct nisi teritur ferrum quamdiu candens est, irrito post labore tentatur. Quid

tibi is Sectariis perduestibus, genti infida, nisi ut ipsorum

dispendio augearis ' Modus augmenti in promptu es ; incute populo Montalbanensi metum , ct, quem .sse melioris fortuna sublevasti , qua vales arte deprime. Si te novo subsidio submittendo invalidum, si Castri. Septimanicarumque Secta tua urbium aque protectorem , eoque ct ipsarum saluit veri

536쪽

vigilem; si Regis copias dixeris nam in dies dele M augeri , si jusis hodie conditionibus deditionem fieri posse proposueris,

qua demum iniqua futura sint, ex fortuna mutabili r nihilh sitamus quin sequutura statim deditio ; si diruentur munimenta , reliqua salva fore oppidanis , promitto: quodsi O munimenta salva haberi volunt, manebunt, sub regii pram dio militis. IV mihi abs tesserare licet, fidem adsto fore ut

impetres quodcunqtie pro amicis,quodcunque petieris tibi,aut x iri Spero equidem, quid enim rare vetatὶ perpende amabo, qua sagacitate multum vales , ut tibi res hodie cum Rege invicto, munifico, O, clemente: domuit inimicos , prostravit ubique rebelles, evexit in summum apicem nomen regium; ex quo adolevit dedititios iu gratiam nedum accepit , sed cumulavit donis es, honoribus. Secta olim tua, maiori ex parte hodie nostra est; contraria vobis passimpudio sunt: tibi es stiri Subisio contumacibus . optositi. secta vestra columina, Esdiguerius , Casillansus , Tremollius. Luid sterandum ex conssa divisa, nisi ut desoletur ' Neque est quod ex Germania subsidium steres : bello intesino laborat Comes Palatinus,

quem caussa fautorem vestra foresteraveras : innotuit abunde tibi mansueta indoles Regis Angli , ut pacis amans , ut politicus, ut Puritanorum, quales Sectarii Gallia, inimicus :ivnotuit quantum V γ intersit, ut rex est , cadere coram Rege Jo rebelles. Regina mater exacta nuper se itione docuit. quantum oderit vos O, sectam vestram ; quanquam ma xime indigebat auxilio vestro. neglexit; 'bire maluit in pacem leges indecoras sicum Rege suo pactum indecorum subita dici potes quam mestro subsidio augeri ; maluit legem

Accipere inimica vobis, quam amica dare. Princeps Condatae

noster es , ex beneficio reddita libertatis, ex largitione Regia, ex odio immortali quo te, Sectamque omnem prosequitur, Missanus ab antiquo vobis infensus est ; armat Christianum orbem contra haresim vestram Apostolica Sedes : unde am bo auxilium vobis ' non est proditio , mihi crede, quod urst exigo: optime Sectariis consules , si Montanano dedendo μutor eris; parces sanguini parces incendio es vastationi qua imminent : si feroci contumacia perstas, quoquo tandem mori procurabimus eum Secta pacem; huc vota Regis O, Principum huc res mea inclinant: si aquis conditionibus, iniri ne-20it,iniquis siet: neque tum salus ulla tibi, aut tuis,ni ue-

537쪽

ris ipse instrumentum sedanda , seditionis quam propazas ste ibis , infelix Regi implacabili victima , ct qui regia muni

centia hodie exemplum esse potes, eris ultionis. Ad haec Rohanaeus in haec eadem verba respondit : Noousque adeo odi res meas, ut regis gratia cadere velim , amicitia tua Deturam pati, qua una mihi in sar omni mest ; pergrata mihi semper erunt munificentia Regis, ossici α-que agitati se amici optimi, qualia me A te sperare Iubes Quanto item periculo implicet me communis caussa protectis quam suscepi, haud ignoro ; as , qua in me agis carit te, patere ut rependam; debeo tibi quod amice mones, ct mihi debebis tu quod pari assectu monuero. Periculos alea plenues vita quam agis , omnibuου odio es , quia unus omni surpas e non usque adeo reformatis imminet ruina, nec in pacem consitia usque adeo nobis necessaria sunt, quin patia in-rercedant propagando dissidio maxima ex primorum unanimi voto , qui Ferum impatientes praesentium, urgent nos perdendo tibi, velut in communem caussam: illis omnibua , quotquot sunt, unum es contra te studium, O, s qui ipsorum

zelo ferventiore Catholici: odere uos ut reformati sumim, amant certa ut consona sunt ca se utrique vota in caput ruum. Saepe ex bellu contra reformatos motu ruina ipsis imminere visa , resibit in eorum necem quorum consitio movebantur ; saepe restauravit res nostras, invidia Principum inprimi aulici caput commota , adeo assectant omnes O inv

dent , quod indebite ab uno possidetur I Instar mihi credo ex ea tibi peste fatale periculum , non evitabile, nisi pacem

Ante procuraveris quam uniamur; quantum id Regi optabiale se gloriosum palam s. Domuit in hanc diem inimicos auspice fortuna squa ducitur in omne besii negotium prata isti via per lauros, quid est quod ultra petat ' si pace fori nam cohibebit, qua passim bella mutabitis es, vie forem pronuntiabimus : fatebimur te laborum socium , se adorabimuου. quid ultra speras ' Ex lato successu hac, qua in prasiens males

in publica administratione , autoritas redintegrabitur , c, quem Montalbana obsidio Regi dubium facit viriforis perpetui titulum, confirmabis deditisne urbis spontanea, cui subsicribemus omnes si pacem procuraveris. Contra , si persas in me dilata gentis reformatae ruina , cave a casu ; imminet rebus tuta in Montaliano naustratum ; neque enim uno ου eo po

538쪽

Lis a R D S c I M v s. so tas ejus urbis res recenti subsidio quod intromisi, ut in irri- 161 i. tum futura sit vis omnis qua oppugnabitur. Paucis placet quod in immensum proveheris , hinc gaudia omnibus erunt

ex casu tuo : Principes, primores , nobiles esectant avide ejus obsidionis exitum , non innata modo mortalibus in mutationem libidine, sed is meliori fortuna quam sperant ex ruina tua. Fortunam dum adolescit adorant amulatorie , turmatim omnes; ubi minuitur per adversa, mutantur repente

consilia , insultantque omnes tanta amulatione fugaci, se averse . quanta latam coluerant. Mea quod attinet, non incautum feriet fortuna , si praefenturis, quas pro Rege administro, spoliabor, c, bonis. Ex quo reformatorum suscepi defensionem credidi fore me caussa mart)rem, qua ut justa est, ita sine perfidia abdicari nequit; debitum tibi ut amico, debitum ut a fini quod in hane diem dilata. quam ais vitari non posse, ruina familia mea: perii. nec di teor , si una in salutem vis est, esse proditorem. Deditione Montalbani procurata causa desertor essem, religionisque reformata quam profiteor mimicus : pacem si promovero, quod lubens faciam, rei antor ero Regi, tibi , c, reformatis haud parum profutura. Haec Ro-hanaeus : illi cellum discordibus utrinque votis; negat Luynanis subscripturum se paci qualis proponebatur, Robanaeus negat item Montalbani deditionem procuraturum se, nili &pax una procurabitur. Pridie Kalend. Novembris A metus Forcaei filius &San- omet. torsius eruptionem in regios tentant, magnaque viret ru- os

duntur in urbem : inter praesidiarios, Perilli emicuit virtus, Peri r ρο- donec glande transfossus occumberet: is filio in extremis a- genti opem inseri, amplexatumque , nisu brachiorum confertae multitudini dum exerit, plumbo transfigitur; incumbebat filio morienti moriens pater, cum alter Perilius quae patri supererat una soboles fato utriusque audito accurrit; 3c huic limite fatum ex plumbo. In eam diem urbs Consulum autoritati permissa. suerat ; impares serendo diutius oneri, magnaque pars per morbos invalidi,petunt missionem

a munere; manentibus pro dignitate, muniis, placuit creari Proconsules quatuor, quorum vigilantiae credita summa re- .

tuis. Eadem die humo per cuniculum dis iecta , obruti Im- Eis Hisbertus, Masgranteriis, & Bardonus viri spectabiles, quorum ita m .

consiliis magna in urbe momenta erant. ης

539쪽

so6 HIs ToΟΑRvM GALLIA Per idem tempus Sectarios in Delphinatu concitabat Marchio Mombrunus Esdiguerit tum gener; ea mens viro seditioso, ut Gratianopolim dolo interciperet: idem Comiti Laius eo studium : is clam suggressus iter in urbem molitur, cum ad rei nuncium rustici plagae circumjectae, arma capiunt gnarique locorum loco angusto qua transituris via, saxa inter & rupes, insidias struunt: arctior montibus circ tam Dagosis semita, lapidibus passim asperata, eoque alariis aegre commeabilis in quorum praesidio, hosti vis omnis erat. La sus aeus loci ignorantia cum equitatu suo progreditur, eoquet tandem penetrat ubi angustae montium fauces, neque nisi singulis via. Mori jussus aut sistere, sistit & capitur cum Machauto, & omni equitatu: Mombrunum exemit noxae EDdiguerius, perduellesque in Delphinatu compescuit, postquam Regis jussu Montalbani castris abstiterat. Non multo post Mombruno uxorem subducit Esdiguerius , politic que divortio res sibi habere jussit diversas ab uxore , quam demum Crequio Marescallo locavit. Lassisaeus libertati restituitur. Haec in Delphinatu. De BoisIa-Pardaliano ante diximus, ut fidus Regi, ut Sectariae caussae desertor ut in Aquitania inferiore Rohanaeo ScForcaeo, conlilio & armis obstiterit: Monhurtium, & Fidei fanum ut in verba Regis jurarent procuraverat , regebatque utramque urbem cum omni imperio. Forte tum in expeditione Montalbana agebat cum Rege, Monburti ueregendo substituerat Marchionem Mirambellum , Fano Fidei Theobonum , ille filius, hic gener erat: hi, audito in obsidione Montalbana pessum ire res Regis rebellant, urbibusque quas regebant precario, pellunt Catholicos. Boiiasa Pardalianus ira in filium vecors Monburtium properat,& quanquam inermis erat) nemine obstare auso potitur urbe : Miram bellus subducit se irato patri; abripitur in fugam miles tanto impetu, ut plerique, pro numero fugientium portis angustioribus praecipitarent se a muro in fossam cluanta est autoritas vulgatae per virtutem famael substituitur novo delectu fidum Regi praesidium. Exin ad Fanum Fidei per

gitur. Inter utramque urbem paῖus est, cui nomen Genia cum . huc prima die ventum: fidem Regi debitam 3: pagus exuerat exemplo urbium vicinarum qua consternatione Monburtium ad Regem redierat: eadem Gensacum recipi- 1 tur.

540쪽

ta iis

Lini R DECIM V . Fo7 --.1ur. Boisi Pardalianus nimia virtutis, aut fortuna fidu- 1621.

cia, loco inimico agebat line praesidio militari, &, quanquam Sectarius erat, unus illi omnino comes Presbyter,sulum caput, magisque bellicatibus assuetum , quam sacris. Saviniacus Ainastaeus sincertum Telo caussae , an odio in vi- Savini erum quadraginta sciopetariis delecta manu in Boeiluc

meram intromittitur, ille amicos ratus primum comiter salutare , dein agnita per silentium proditione accurrere ad arma, cum conjurato in unum, omnium ferro, tot vulneribus cadit, quot erant 1icarii : caesus & una Presbyter postquam proditorum duos occiderat. Fuere qui ex nece parricidium facerent . collato in Mir bellum & Theobonum crimine , ex secreta cum Saviniaco factione : mihi res in incerto habita , nec vero similis , ex nota Miram. belli virtute. Ingens certe ex Boilia-Pardaliano jactura Re'gi ; nemo inter Sectarios fide antecesserat, virtute bellica nemo; sagax, & sariens si minus fortunae suae credidi isse Statim rebellant Monniirtium & Gensacum , manet in perduellione Fidei Fanum , unde clades maxima in sequentem

annum.

Declivi jam Autumno Mommorancius Narbonensis Galliae praetor, rria legionariolum millia in Montalbani oblidionem procurat, quingentos alarios ; cohortium quas invexit, praesecti, Marchio Portesius. Comes Rivius Barones M Uuis Roquetus , Mossolensius, & Fabreguefius. Vix subierat regia castra recens praesidium , cum Mommorancius, ex male stibist. Mato aere, epidemico morbo corripitur : statim dilabitur Barbis Gia

miles P adeo ut post octavum a morbo diem gregariorum nemo ex ea militia superfuerit; perstitere praesecti donec Ms - solveretur obsidio : diu Mommorancius Rapistagni in extremis suit : tandemque lectica Tolosam advehitur , Tolosa Pedenatium. Nec multo post cohortibus Annonaea& Ps s. Villaraea augetur exercitus, parum valituro bis mille le- nova gionariorum subsidio eo positis rebus , ut in justam obli- ρος 'dionem quindecim millia superaddita vix satis forent. Feralis Regi, tetra expeditio Gallis. Exhauriebantur militi imorbo, queis serrum pepercerat, Tolosam subvectiturmatim aegri: etenim angustioribus no conatis, distributae privatae aedes excipiendis quos publicae capere nequibant: unia tanta in oppidanos pestis ex contactu & aeris pestilentia,

SEARCH

MENU NAVIGATION