Historiarum Galliæ ab excessu Henrici 4. Libri 18. Quibus rerum per Gallos totâ Europâ gestarum accurata narratio continetur. Autore Gabr. Bartholomæo Gramondo ..

발행: 1653년

분량: 919페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

511쪽

478 HIs TORIARUM GA In I6ai. Eodemmet die minori jactura ad Mommirati metationem armamentarium regium corripuit flamma impraevisa :sorte factum ut praesectorum nemo , militum pauci eo tum I a Tatae. . loco haberentur; neque enim Lavallaeus ibi exhaustus est, quod comminiscitur incertus Autor, qui de Montalbani o sidione scripsit; caesum alio in loco infra trademus.Vnde haec ab igne calamitas, & quo demum autore, fortuita,an medi- tata nemini constitit, niti ex conjectura duplicis eodem momento incendit: vix enim credi posset sorte factum , ut e dem tempore arserint armamentaria duo longiori dissita intervallo; praevaluit opinio ab hoste ignem immissum. Agebant libere cum milite Regio Sectarii sub fide publica , a

. dicataque per scriptum qui tum usus) rebellione , pars magna Regi mentiebantur fidem, prosecta exploratores inca 1iris: illis imputata ab igne strages, imputata item iisdem susti grani ea expeditione in Regios calamitas omnis. Suillius magna tormentorum praefectura ab Henrico IV. donatus, quia Se-L., ..is , clarius erat, sectariis rei tormentariae munia distribuerat: ri P nin & quanquam non ea tum praefectura sungebatur ipse, ma-uris. nebant sub magna procuratione praesecti minores quos instituerat, unde sorte in Catholicos ea clades. Petebantur ad Mommiratum muri & munimina tormentis bellicis octo, ad Villam-Borboniam tredecim, ad Monasterium quinque, indesinensque displosio erat. ευν c.υα- Rohanaeus per haec tempora in Cebennensi provincia de-κει. stinatum Montalbano sublidium praeparabat : ambigua Se-L. bas Lan- Etariis Castillonii fides in Septimania inferiore, quod supra memoravimus : Sectae fidi Malausius, Leranus , San-romaeus, praesecti, nempe Malausius Albigentibus&Ruthenis: TR.m.. Leranus Fuxensibus, San- romaeus Lauraguesiis ; in his Ro-

ωιεν- hanari spes omnis, quia bellica virtute, rerum experientia,& ur δε natalium commendatione valebant. Dux Engolismensis ad

c sue η, Albienses ferro & flamma in Sectarios grassabatur, cui Mai. lausius impar , subsidium a Rohanaeo petit, addito; Nutare Laurasisj,. Me promissa Gystre est, regiorum in ea urbe factionem pra- madidam, nisi cite prospicitur, rem caussa communis δε-sseraram esse. Rohanaeus ad haec per aspera Ruthenorum Eser Maia montiu m Boyerium ire jubet ; sequebantur ducem mille le- N, gionarii . lecta cohors : missum opportune subsidium Castrenses in peiduelliove confirmat, Malausioque animos ad- dit:

512쪽

i Gala

dit: auctus milite prorumpit in apertam planitiem, obstatque quo minus Engolisinensis Lombercium obsideret urbs Lambres. est ad Albienses modica superimposito castello, quod Regis partes sequebatur. Non hic Engolismensi animus , ut tempus male consumeret pago oblidendo ex quo nullum Regi commodum erat, etsi caperetur; simulabat obsidium quo hostem in eam expeditionem vocaret, neque spem sesellit eventus. Malaulii exercitus quadringentis alariis , legionariis quatuor millibus constabat: cohortium praesecti Sant-A- Sonian, inantius, Nogaredaeus, & Senegalius; his accesserant prae- La Noga

missi a Robanaeo Boyerius, & Masaribaldus; his copiis Ma-

lautius supra quam speraverat auctior, obsidionem moliri statuit. Realmontio infesta erat sita ad viciniam Ecesesia Mas=ibat. vetus , quam Catholici praesidio militari firmaverant, unde RG-nt. quotidie praelia & caedes in Realmontios; educitur urbe tormentum bellicum , quatiuntur Ecclesiae muri; milliaribustum serme quatuor aberat a Malaulio Engolismeniis : vix tormenti fragorem audierat, dubius quam in partem movisset hostis, cum de obsidione nunciatur: statim huc signa confert aut solvendae obsidioni, aut debella ido quod parum sperabat Malausio. Interea aperto Ecclesiae muro dedunt se Lis e Catholici salva vita; brevis ovatio fuit : quippe Engolis- bH,Dstari in ensis nihil cunctatus aggreditur hostem, ne sorte spatio O Gaud. temporis interjecto muniretur locus. Hic praelii ordo fuit; ompagni primum cornu Desplani & Arnaldi selopigeris equitantibus per millum ; illos Curaeus & Elbenus valida ducentorum e- Lis cis qui tum ala sustinebant; Curaeo ad dextram equites Vindo- Eurericinensiς. ad sinistram ala Faudoalii: his in subsidium a tergo Lecie datus equitatus Gallici praesectus Colonellum vocant) Comes Alesius ingentis animi adolescens, Ducis Engolisinensis j filius, ducentis circa alariis: coacervatum agmen squod ala L. cimt. regia componebat Hurraeo & Lopesio commissum, hi col- Dam citialem insidere jussi, qua subsidiariis hostium copiis transitus nel Giacesse debuit , si liberando Malausio mitterentur. Malausius V--ri se

agnito adesse hostem alariis invalidus) legionarios per Vi- si abisneas Se dumeta distribuit; vallem asperabant monticelli, & d. νον-. praeruptae interdum rupes, iniquus Engolismenii locus, cu- La Compa-jus omnino vires in equitatu: Malalisio pone erant Faucii se

oppidum , & Ecclesia recens expugnata, hic positae cohortes G ' I dux, trecentique circum alarii, mille pedites, reliqui inse- δ'

513쪽

go HIs TorOARuri GA DII Ederant vias per quas regiis in oppidum iter erat: reliqua im- . .. pervia suere : tormentum bellicum Realmontio eductum parata in irrupturos displosione collimatur. Haec inter opportunum Duci Engolisinenti subsidium advenit cohors Albiensis quae mille legionariis constabat; laeta Principi phalanx ; peditatu invalidus erat in quo praecipuae vires, ubi LeRegiment claustra & aggeres perrumpere opus . Albiensis miles stre-η- θ' nuc adornat praelium, vique viam molitur alariis per Oppo-d'Elbene sita : eam cohortem procuraverat Elbenus Episcopus Al--x i, bientis ab Alba Augusta , in qua magnum fuit huic expedi

tioni momentum , generosis passim Albiensibus : claruit Gntuiritu. praecipue virtus adolescentis, cui a Fonte- veteri nomen,dum primos inter, per superatos aggeres irrumpit in pagum. Haec dum in radice montis; in lupercilio sorte pugnatur in hunc modum. Diximus supra Hurraeo &Lopello coacervatum agmen permissum in montis apice,qua parte ingenspla. nicies patet, quo impraevisi in hostem irrumperent, ii dubius praelii exitus : aut in omnem casum occludendae subsidiariis copiis viae, quae illac venturae timebantur. Forte cum Sa Romaeus vir strἴnuus & audax ala expedita, quinquaginta equitibus Marchionis Malausit subsidio properabat ; cum incidens in agmen regium ; Bene, inquit, vota, commilitones Malausit alarios esse conjectabat ex vicinia Faucii , quem a suis expugnatum audierat Lopelius & manum amicam credens ; quippe cassides operuerant frontem , nihilque ambi- gens quin haec Cornuiloni ala esset , quam exspectabat, portunus, inquit, ades , cocratis acriter in valu signia ρ gnatur,oe s me non decipit assuetus casibin modi animus. eisiat hostis. San- Romaeus ; Optime, inquit, as amabo quanam ex tormento bessico frages, dissusumne adhue in Affles Z Ad eam vocem proditus hostis nam regii bellico tormento carebant) obstupescit Lopeiii N. Hurraei silentio , qui statim laxatis in obliquum habenis Hostem. hostem adesse clamant, conglobantque suos ; utrinque pari nisii perrumpitur. Lopesius in San- Romaeum incidit, displosoque sine ictu selopeio nisu valentioris equi abripitur ; instat in equi

vestigia San- Romaeus, restaurat pugnam Lopellus , recentrique ad manum selopeio hostem aggreditur ; serit, ast non vulnerat, prohibente ictum thorace ferreo, distringebat ensem, cum San- Romaeus, qua parte cassis serro aperto aerem

514쪽

LIBER DE civi v S. si accipit, certo ictu caput transverberat. Hic Lopesio casus: i6ai. Hur iis commilitonis fatum ulciscitur , caeso hoste, donec expleretur ira; unus omnino San- Romaeus fuga praecipiti

subducit se serro vindici. Felix victoria, nisi quod carius empta caede viri illustris & strenui. Haec in fastigio montis: in valle dubium diu praelium , iniquus nostris locus ex vineis monti ex omni parte circumjectis unde indesinens displosio,& inulta, dumetis & pampinis passim tegentibus hostem. Vergente in meridiem sole,aedes contiguae pago, a regiis expugnantur ingenti clade : quadringenti hostium eo praelio

cec idere,quos inter Boyerius vir strenuus: Barones a Sancto Amantio & Nogaredus sauciati, capti centum: e regiis deiiderati, nempe ex alariis, viginti, e legionariis, triginta, Armandius Des plani signifer & Lopelius. Praelii reliquiae recipiunt se in pagum & obsidentur ; procurantur Alba ligusta

tormenta bellica, novo militiae delectu occurrunt Cornus. ' μ' sonus centum alarios ductans, Comes Aubi jonus,& Gran- vallus pari uterque subsidio; effundunt se in castra nostra vicinae urbes; rustici circumjecti soli turmatim accurrunt Grandual. producendo vallo: despondet animum hostis, desperati que rebus obscura nocte dilabi statuit; at in tutum iter per varios & longos anfractus. Erant quibus placeret aperta Viperrumpere , viamque moliri per calcatum hostem: praevaluit deditione pacisci. Appetente luce egressus urbe tym panista, amica pulsatione vocat in colloquium regios; sum ma legationis haec fuit : Si dabitur liber ad Engolismensem

commeatus . venturos mox qui pagum justis conditionibus dedant. Datur commeatus, egrediuntur Marchio Malausus, Caussaeus , Baro Senegasius : plerisque de Malauso mirantibus, quod tractandae deditioni loco absisteret ipse

imperator, rem raro usureatam : demumque in has leges conventum: Vt obsessi salvis vita, libertate, armis is impedimentis abirent : ut sacramento adigerentur sex intra menses abhinc: numerandos non militaturos Secta , cuilibetque per ea tempora factioni renunciaturos: bellicum ut tormentum, quod intus habebatur, Engolimensi ut cederet. Haec

summa dictae legis.

Ingens ex eo tacto Duci Engolisinensi gloria, nec certe indebita. Non desuere inter publicos ex victoria applausius, qui laudem in opprobrium verterent eo colore , quod mi H L . tius

515쪽

8a HIs TORIARUM GAL Ontius egisset cum hoste, quem ad internecionem delere poterat : arx plane invalida, consternatum omnino praesidium, commeatus inopia cogebant Malausium ut deditionem quacunque tandem lege acceptam haberet: satius vissim

Duci optimo, si Gallico sanguini parceretur , qui, M si in

praesens inimicus Regi, in momento conciliari poterat. Redeo ad Nion talbanos. Provecta nocte Comes Bursrancus ruinam hesterna luce editam reparabat,cum explorator a Mayenio praemissus,li micycli star advolvitur, agnitaque cominus ruina, ingenti

voci seratione recipit se praecipiti iuga in castra , Montes- quinus & Pataretus delectu militum habito irrumpunt st tim tanta celeritate, ut Burseancum baculo designantem imperia, cetera inermem deprehenderent; Bursrancus primum inpetum baculo sustinet, quaerendoque subsidio celer in urbem rapitur : fugit praesidii miles ex improviso lacessitus : displodebantur interim tormenta bellica in pontem qua transitus ab urbe in Villam-Borboniam prohibendo nempe hosti,si in subsidium ab urbe accurreret. Vigniaucius vir audax , fugientes voce & constantia firmat, revocatque in pugnam i mittitur ab urbe miles,incertis per noctem machinarum muralium ictibus: praebet se subsidio ducem Bu Rancus , penetratque ab urbe in Villam-Borboniana huc illuc vagus & inquies,donec regii pellerentur .Eo praelio Bellimontius in urbe centurio desideratus; regiorum ingens j etura fuit ex Montesquini & Patareti caede: inventum Palareti cadaver intra muros caesi inter consertos hostes , postquam claustra opposita & aggeres superaverat. Prima luce Mayentus,tympanista misso recipiendis corporibus inducias petit; restituitur decore Palareti cadaver tenui & munda syndone involutum , quem honorem etiam ab hoste meruit virtus. Eos inter queis ab urbe asportandorum cadaverum cura commissa, ementito habitu Riparianus militiae haut rudis vir, cui sepius commeanti patuere arcana castrorum, quod Regiis perniciosium fuit. De Salivagio antea diximus, ut a Montalbanensibus ingenti primum applausu exceptus, ut postmodum in suspicionem proditionis vocatus , ut adhibiti exploratores quincta ipsius & dicta observarent: sorte codicillos a Luynaeo acceperat occultis notis involuto I rcscripturus papyri co

piam

516쪽

piam petit ab hospite, auget suspicionem intempestiva petitio, certoque velut indicio in vincla conjicitur; codicillis haec summa erat : Luynaeus Savvagio S. Promitto me exsoluturum bona side quodcunque militi, aut oppidanis pro Rege promiseris. Sauvagius, fraudem a manu inimica, πιμ

ς; se quo major suspicio sit scriptos per Ombola codicillos

sterie arcani. Ast irrita plane exceptio : convictus in surcam agitur imprudens & stolidus homo, moriturque nemini ex eo facto laudatus. Atrox crimen, quacunque demum ex caussa, proditio. Orto sorte dissidio Mauraeum inter,& equitem ex ala Regis, huic ille audacius instabat serro ad jugulum ,cum accurrentibus in commilitonis subsidium equitibus , Mauraeus in fugam agitur: instabat hostis,cum ille cursu praecipiti eripit se praesent i periculo, incaute sectatus viam perquam ad munimina hostium iter erat; viae profunditas subduxerat oculis urbem, nec ratiouis, aut memoriae usum patiebatur metus; ubi se permixtum hosti agnovit, timore vacuus ab insequentibus, timuit a praesidii milite , metuque dissimulato; Huc me, inquit, proripui, Viri fortes, vitando cui a Rege deposcor supplicio : singulari certamine ex privata i ursa ferro exhausi adversarium; qui me insectabantur, viatores sunt; vos mihi Dii tutelares,si uolum datis: postquam vivere constitit quem a se occisum ajebat Mauraeus, agnita fraude, in vincula conjicitur expiando ludibrio, moxque pacta in redemptionem mercede liberatur. Tristis & luctuosa est clades , cui memorandae accingor. Mayenius ab hesterna jactura dolore simul & ira commotus, die iv. Septembris in oppugnationem fatalis hemicycli pa- La demit rari cuncta praecipit; nondum penitus aurora, obscurae no- η iis discusserat tenebras, cum intensius quam ante inchoata in hemicyclum verberatio. Decem & quatuor majoris modi tormentis petebantur muri, queis disjecta tandem dolia, quae congesta humo hemicyclum muniebant; Fossam im- Leparaperpleverant lapides, & dissiliens ex ruina humus. Hora post meridiem secunda verberationi modus imponitur, distribuiturque in oppugnationem miles, in hunc serme modum. Sciopetarios triginta sequebantur hastati duodecim , totidem scalis manualibus, his a tergo instabant quadraginta

cataphracti; utrosque sustinebat globus armatorum lecta H h a nobi-

517쪽

En Gulier

484 H I s T o R I A n. v M G A L L I Mnobilitas sine stipendio merens, claudebant aciem Susaei MFranconi cohortes irrupturae si opus. Vix proximae oppugnationis fama pervaserat, cum Ma chioTheminius quanquam pro castrametatoris ad Mommiratum ossicio quo langebatur , huic parum debitus pugnete; Mommirato proripit se in Villam-Borboniam,vaesanaque in gloriam libidine deposcit primum cornu; secundum Carbo no permissum. Signo in praelium dato primus e vallo erum

pit Theminius serro ad manum, cetera inermis; suere qui notarent itum a viro imperterrito velut ad tripudium , albescente molli ex corio calceamento et vix pedem Vallo extulerat cum lethali ad caput glande trajicitur. Inopinato ducis casu , haerent qui sequebantur , finisque praelii erat ipso initio, ni S anus , Mombanus & Dangius, unaque cum ipsis quadr ginta cataphracti quos ante memoravi facto impetu irrupissent; statim consulis ordinibus voluntariae nobilitatis olobus Asiam hostilem invadit. Ex adverso Co

mes Burs rancus hemicyclo , propugnaculoque ad dextram polito distribuit militem suum , ignarus hemicyclume , an propugnaculum peteretur; hastatis ruinae propugnandae munus incumbit , siclopetarii ad utrumque latus defensioni se accingunt, praesectis Ferrierio & Moncauto juniore. Pulvis ex muri ruina excitus , sumulque seloporum ab igne, duxerat solem , adeo ut scalae, propugnaculi muris ante admoverentur quam vidisset hostis. Duplex nobis irruptior hemicyclus a dextra . a sinistra propugnaculum petebatur, non spe capiendi, sed ut clamore, sicloporumque strepitu,suo quisque periculo intentus, sonitum alterius praelii non audiret , quo sperabatur cessura facilius hemicycli expugnatio, nempe in varia distracto hoste ; enimvero , ut ea expeditione, in suturos casus pessime consultum a Regiis , admotas propugnaculo scalas, murus altior superat quod nobis in exitium vertit. Ad hemicyclum via in plano erat, quippe post longam verberationem disjecta humus oppleverat iasam : praesidiarios fugam capessentes , Bursrancus voce Mexemplo in praelium revocat, falsoque selopeii sui igne d lusus; postquam ephoebus recentem praebuerat ictia haud incerto sternit obvium , serroque stricto hac illac decurrIt fir mando militi; & ecce ictu ad occiput impraeviso occumbit. Vicerant Regii Burstanco caeso, jamque Ferrierius & Mon-

Cautus

518쪽

Li8zR DECIM vs. 4 8scautus pedem retulerant; in legionariis momentum leve est post exhaustos duces, miles deseruerat signa ; cum For- . p. h. caeus , Orvallusque novo ab urbe delectu restaurant pi ολυal. gnam; hos sequebatur Saviniacus vir strenuus , cui tum in- Saviniae. gens apud Sectarios nomen erat: pugna redintegratur: neque minus vicerant Regii si dolia &sacci. juxta praescriptum ordinem inlata, per quae firmaretur statio in solo inimico ex congesta humo. Rem luctuosa mi Clamabant in summa hemicycli parte nobiles voluntarii, doliaque, & saccos poscebant; enimverb tanta timoris vis erat, ut nemo audiret, . nemo accederet: desperatis rebus sugere, aut mori remedium ultimum ; mori statuunt, qui mos Gallis: hasta in hastam, in mucronem mucro , mox deficiente ferro pugnis invicem seviebant. Memorabilis est Daloni judioris Dahun. virtus; is viam sibi hostium strage in Villam-Borboniam straverat, ratus esse qui sequerentur: ubi suorum neminem videt namque in hemicyclo omnes, aut circum erant meditatur regressum, manipulisque permixtus hostilibus, praesidii militem fingit se , vel utque inter commilitones spatiatur ; infelix ex fascia albente insigni regio , namque Tubri sine eo signo proditus hostis, etsi jam desaevierant praelii ira & δε ιι calor, necatur. Tristis regiis pugna in qua quadringenta nobilium occisi , sauciati item quadraginta: caesorum quorum memini, nomina haec; Marchio Theminius vir ani- Themino. mo ingens Carbonus Nebosanensium Senescallus, Fretaeus, O si ' Espinellius, Valancaeus natalibus & virtute illustris. Re- r ququellius, &Dalonus: vulnerati post rem strenue gestam Ratiis eo. Valancaeidgo , Baro Polaeus : & numerarem reliquos si ad La R qu- me pervenissent nomina ipsorum , digna hercle quae trabantur ad posteros: non incruenta hosti victoria suit, vel una Burfranci nece, cui populus Montalbanentis & praesidi aniles,in pulla veste funus duxit. Erant qui crederent dolo a suis intersectum: quare enim postico vulnere caesus, qui nunquam hosti terga verterati Privatis inter ipsum,& Orvallum odiis accedebat, quod studiis popularibus adeo valebat, ut penes ipsum urbis fortuna omnis staret; hinc pro Bursranci libidine deditionem sore Forcaeus & Orvallus timebant, cui cum res tenues ambitioque supra sortunam essent, ad manum Regis erat explere ambitum: ea claussa est cur inter clades illatas Regi, Busirauci caedes plerisque annumeretur

519쪽

Proditionem ii quae nil operuit effusior eorum luctus, qui

caedis autores audiebant : sutile argumentum hoc seculo, tuo depravatis plane moribus, moerent jactantius, qui laetantur latensius.

Ferunt Mayenium postquam praelii signum , Themini iaque necem audierat, aestu praelii arripuisse hastam, correptumque a circumstantibus, irrito diu nisu luctatum cum amicis, donec strage suorum audita , paene exanimis caderet. Praecipuus Duci ex Valancaeo dolor, cui ad renes transfosso camera ipse sua , stratoque decessit, ubi biduo post

ingenti omnium moerore finiit. At neque praeteriri debet Montalbanensium sorminarum audacia Se ferocitas e viriliabus curis sexus fragilitatem exuerant infractae viragines, ades ut nullo delectu viri passim & sceminae militaria munia obirent. Haec ad Villam-Borboniam Mayenius strenue, sed infeliciter. In adversa fluminis ripa ad Momm iratum & Monasterium producebantur valla quo lentius, hoc securius, jactura temporis sanguis redimebatur, quod in bellis arcanum est omnium optimum, praecipue cum in civem armatur civis, La comta da certo parti utrique damno, quo res cumque cadet. Comes

HGque. Fie uius liberius per valla vito spatiatus glande in tormentariam valli nostri senestram sorte immissa ad latus trajiciatur, postridieque occumbit. Vir erat patria Genuensis,pietate insignis, prosapia inter illustres ejus Reipublicae familias, cujus dominationem affectaverit ea gens, conspiratione in Dorias facta an de adimendo Doriis imperio,patriae liberandae cogitaverit varie scriptum, ut cuique ait lius in Fies. qui os , aut contra fuit: ejus Fiesquii de quo scribimus vita, Christiana virtute praecipue commendatur, tanta victus austeritate, ut seraphicam in militia vitam traduceret. Paulo M/υμφη. post sorte haud absimili Marosianus ingenti Comestabilis

Luynari moerore occumbit,vir ingenio valenS,strenuus, neque spernendum per ea tempora Luynaeae sortunae subsidium. Postridie quaerendis cadaveribus pactae induciae, adjecta restitutioni conditio haec ,si Mayenius ex clade Albiacensi sua, perstites, qui in vinculis habebantur, bona fide in libertatem& bona vindicaret: rem insectam queruntur Sectarii, jurene,

an injuria mihi non liquet. Memini laudatum praesidiarii cujusdam dictum; is quo tempore per inducias ex parte utra que

520쪽

Lia ER DECIM vs. 487 que concursus erat recipiendis cadaveribus , habito de more tori. ex muris colloquio, rogatus a quodam nostrorum, quidnam

pridie agerent hi nobiles, qui ad murum frequentes nunc erant, Frustra , inquit, petis quod vel ipsa loquuntur ead vera : indicans eo responso nihil esse regiis quod ex tanta clade riderent. Non multo post intentus producendo vallo Mayenius quinquaginta cuniculariis e regione hemicyesinovum opus indicit : illi fossam aperiunt quam celerrime; sustinatione opus , quia patente undequaque loco hosti exponebantur : alta nox, ast non illunis erat ; distrahendo in diversa hosti, agitur in muros & circumjecta Tolosatum

cohors, pugnamque adornat, producentibus interea vallum cuniculariis : & nova hic in regios clades. Erumpunt ex urbe Reynelius, Marmoniaeus, Pereri usque praesecti, una- Reynierique legionarii quadringenti : non ante a nostris Artius dimicatum , longa hic pugna de ambigua diu , in finem laeta ζ ', hosti, nobis exitialis filii. Cunicularii ad internecionem. jugulantur , quadraginta milites caesi, sed levis e vulgo jactura ; Laperrosius ex Dassiliorum familia nobili natus La Porius dum ad muros propius accedit lapidum grandine obrui- GDa . . tur, caditque sub mole, nullo ut dein agnitum lethali vulnere : Mondosilius qui vix adoleverat tristia belli rudimenta af nrisit.

expertus, occumbit; Cauberum absorbet&depascitur arti- La Gubere.

ficii flamma, tanta vi, ut vix ossa superseerint. Sauciati alter Lapeyrosius', Feudimarchio, strenuus adolescens ex illu- Finiareondastri Narbonensium gente oriundus, Paulliacusque Tolo- la Masn dasas , vir audax , & in ut tamque fortunam militia , aut Nμ si sero aeque expeditus. Luctuosa prae ceteris legionariorum sors hi vasa viminea dum propius admovent muris, nisu corporis intus positi ut diceres avium esse caveas uncis serreis in fossam urbis trahuntur, flammaque vimina depascente inter cruciatus lento igne dispereunt. Infesta nobis omnia ; cum tentandis oppidanorum animis, Rex Veirerium ire in urbem jubet: is quanquam Secta- intricto. rius Regi inter fidos erat, aut habebatur. Satius visum si assignaretur liber extra muros locus; huc Comes Orvallus, Ado, Chamierusque Pastor se conserunt: Orvallo, & Adoni in militem, in cives Chamiero omne jus erat. Veirerius hortari , Ne urbem tanti nominis in ruinam darent: quantiscun

SEARCH

MENU NAVIGATION