장음표시 사용
821쪽
86 His ToRIARvM GALLII magis esse viderentur, in urbe amica quam in capris : pro recenti accipiendum hunc militem , nisi quod longa expediatio fecit veteranum. Qua cum ita sint , leve a nive obsaculum fore, per quam prami exploratores viam haud aegre molientur , ubi uni patuerit subsequuturas legiones ct alas, hoc certiore tramite quod passim tritus erit; inanem esse metum ex frigore iis , qui per abrupta incalescunt, eundi pertinacia: si aliquando ex via defessus miles substiterit, ligna assatim his regionibus suppetitura frigori abigendo : fomentis in vitam omnibus praterquam frumento vino abundare Alpes, qualia sunt lacticinia, carnes vitulina ct bovina a frumentume, vinum haud agre plaustris vehi posse. Denique in hoc bello magis versari Chrisianissimi Regis caussam , quam Ducis Mantuani si Cafatim Hispanus expugnaverit , patim dominaturum Italia pleno jure , ct ut praedonibu3 ex pr da, intenditur libido in pradam) pos Moniis errati s Mantua usurpationem, insiturum Galliε usurpanda , cui jamdudum inhiat. Austriacam gentem latis insolescere solitam, o
nisi Christianissimus Rex serio armis ct consilio obstat) mox
omni Europa dominaturam. Nihil peccaturum Regem contra nervini Diam ,s Principi in Galba nato amicam opem infert, qui ut Ni Uernus, pro subrito; ut Mautuanus , pro
confoederato accipiendm es e quo jure Austriaca gens bellum illi movet, hoc eodem iure defensionem idius suscipiendam a Rege Gallia. Spoliata Principis caussam agi, qui nedum origine , sed inclinatione Gallus es , unde omnis in ipsum calamitas. Ωuia Gallus es ab Austriaca gente opprimitur, se abdicabitur a Galiis caussa ejus' Siccine temporibus noseris desinat esse Rex Chrisiani mus, quod fuere ipsius decessorest Docemur historiarum monumentis a tam in Galila invenisse semper oppressos Principes. Ludovici genibus advolvitur Nivemus , protectionem petit coaetra hosem communem, o patietur repulsam . quam passus est nemo adflictus in Dane diem si non movet vos commiseratιo confoederati Prιncipis , agitur causa me sera, pro spicite Gassia , prossicite Regi, vobis pro spicite, vos quorum consiliis praecipua rebu/igerem dis momenta sunt. Nondum desperata es causa : stat Mamtuani salus per Casalim , quasi expugnabitur conclamatum est. Appetente vere facιlem per Alpes aperιet natur transitum, sed cui bono transitus pos arcem captam Z impuragra se l
822쪽
grassabitur in foederatos Galba Hupana dominatio , neque 16as.' rum sat virium erit Christianissimo Negi frananda irrannidi: f Ura malis prosticitur ps quam mora invμluere longiore. I recentibus in proclivi remedium est. Haec Cardinalis Ricbec lius in consilio, Rege coram : perstantibus Berullio, & Ma- rilliaco in desertione Mantuanae caussae quam proposuerant, Rex & Regina mater in protectionem principis oppressi in- γ clinant, captaeque Rupellae praejudicio experti consilio & o- pere praevalidum esse Riclielium , belli curam omnem ejus administrationi committunt. a Adulta Rex hyeme in Italiam armata manu progressurus, Reginae parenti carissimae , regni adminis rationem permittit actu legitimo: redigitur in acta par lamentorum di- ploma regium , quo per absentiam filii, mater regni regens
V renunciatur. More invaluit apud Gallos, proficiscente ex- . tra Galliam Rege ut substituatur vicarius, qui Regentis no- mine administret regnum. Per glacialia & nives Lutetia Rex G1 Trecas venit, Trecis Cabillonem ad Ararim, Cabillone Ma- chat sis,' tisconem, Matiscone Gratianopolim : quo minus Lugdu- Saone. no transiret secit epidemia quae in urbe grassabatur. Toyraia Mosi4η. sio ductandi per Arvernos & Lugdunenses exercitus cura in- Grωρ. - cumbit, qua praeter spem per horridam hyemem probe de-ν sungitur strenuus vir & providus. Iam in procinctu erat ex-- ercitus, cum Valancaeus Melitentia Eques ire ad Ducem
Sabaudum jubetur; belli praenuncius, si via negabitur Regi
in Mon serratum properanti: Dux Sabaudiae implicitus ho- mo&obscurus, protelare, spem transitus facere, nihil hae- rens interea Casalim expugnandam. Valancaeus agnito cunt etatione illusium tibi, ad Regem scribit, Viam vi fieri vom tere . nihil Derandum gratis a Sabaudo , cui cum Hispano Rege alta foederatio es , postquam Hispanus Casatim expu-
gnaverit, reliquas Montis errati urbes Sabaudo in pradam venturas ,eam esse conventionis legem inter ipsos. Rex statim
castra moveri imperat, Sabaudiamque ingreditur armata manu ; progredienti obviam procedit Pedemontii Princeps specie salutandi: post mutuos amplexus tergiversatione va-
' na nectentem moras, dimittit Rex, armataque manu prO-ρ cedit. Itur per glaciem & nives , per rupes, per aggere S OP- positos , per angusta vallium, per calcatum hostem , donec
Susam teneret exercitus. Rem accuratius memorabo cui
823쪽
ν88 HIs TORIAR vM GA an vix fidem habitura posteritas. Susa urbs est Sabaudis ;&Pe . demontanis contermina ; progredienti in Italiam Regi haei ter erat: urbem aperiebat vallis abruptis utrinque montibus 'arcta &passim alpera , Sabaudus valido ab utraque parte praesidio insederat jugum valli imminens , summa montium non alio custode muniebantur, quam quem natura posuerat; quatuor milliarium. vallis longitudo , Iatitudo passim inaequalis erat ex linuolis montibus; sed qua parte extensior vix faciebat stadium: munimentis per stata spatia distinguebatur locus,& claudebatur in utrumque montem proten repagae io. Ubi primo munimini successerat Gallus; Regis jussia Gubtautus Comingius, ad Comitem Verrucaeum militiae Sabatidae praesectuna accedit , amiceque compellatum jubeta via ab ere per quam Regi Christianissimo transi us : i tacta fore Sabaudi seuda transeunti,'msi vi obsiterit via. Ad haec Verrucaeus audacter ; aeuando , inquit, manu ammata petitur res indebita, armu rei 1udicium esto. Ad haec Galli ingenti vociferatione irrumpere in munimentum , cui a Gelastio nomen erat; ante tamen quam pugnae accingor dicam breviter de loco , & militiae ordine. Via angustior triplici aggere claudebatur, supereminebant ad utrumque montem munimenta, unde continua displotione infestabamur : distributis in praesidium octingentis , pars magna Hi - anis imperitabat Comes Verrucaeus vir strenuus. Susae, praelii exitum praestolabantur Dux Sabaudiae & Pedemontii Princeps, pater & filius: haec apud hostem. Militiae nostrae hic ordo suit: munimentis oppolitis, & montibus per abrupta sit perandis , trifariam dividitur miles ; utrumque latus Tavanio & Comiti Saulaeo permissum , medium tenebant Bassona petriis , Schombergus, Toyrassius , Auriaclis , Ualancaeus: primum cornu praetoriis excubiarum cohortibus Gallicae& Helveticae creditur ; pugnam adornaturos mittes ductabat Drouetus in praetoria cohorte legatus , hos Sclopi- geri regiae custodiae sustinebant. Postquam hi delibassent pugnam , irrupturus erat utriusque praesidii miles: spes in voluntariis praecipua, quorum principes, Longavillaeus, Tremollius . Bresaeus , Aluinius , Lian curtius, Santi monaeus: irrumpitur a fronte vi magna dum per utrumque montem nituntur Saulaeus,&Tavanius, Hispani tuendis munimentis
824쪽
pellunt, pertinax pugna est, ubi sciopi defecerant hastis& i 629. et mucronibus dimicatur. Immani claustro prohibente viana, a infractaque militis Hispani constantia cedebat in irritum
e Gallis conatus omnis . cum repentina consternatione ligna
Gallorum , quos per declivia montium praecipitantius ad se
venientes videbant mox a tergo instituros. Comes Saulariis
cui laevum asperi montis latus obtigerat in fastigium nisus , descensum cum mille legionariis moliebatur; audax s cinus, Sabaudo Duci impraevisum ex genio locii praecipiti su-ga arma&signa militaria projiciuntur , pauci caesi , centum ct quinquaginta capti sunt; quo minuς ad internecionem ca- derct hastis fecit immensa montium altitudo: quippe ubi adi utriusque montis supercilium apparuit Gallus namque &1 Tavanius mille secum legionarios ad dextram invexerat , statim fuga dilabitur hostis , spatioque temporis interjecto , Clusa clades. Sic nobis via in proclivi fuit, neque omnino in Proclivi: namque saxa immania superimpositis ingenti molet ignis & frondosis abboribus obstabant viae , etiam nullo in adversum hoste. Susam se recipiunt reliquiae praelii: laus ciati Comes Verrucaeus, & Marchio a Uilla , hic alariis, ille Le mrrula: Prxpolitus legionibus: Dux Sabaudiae , & Pede montii Prina G V te.
: ceps et ii praevalida erat Susab Gallis nillil impervium rati,
metu dilabuntur. Rex ubi jugi fauces intraverat stupens ad loci situm , non alias magis dicitur miratus suorum audaciam, obrui potui Di se vel saxis exercitum liquid valuisset hostis: imminebant: viae utrinque , supercilia montium, neque angusti modo ad- itus, sed plerunque praerupti. Paulo post Susiae muris advolvitur omnis exercitus : progressuris obstabat iste obex , nec: poterat ex aequo procedere expeditio transalpina, nili expugnaretur Susi ; quae belli armamentarium , omnisque, qui ex Gallia asportaretur commeatus promptuarium . sutura erat. Urbi dominatur instructa arx, cui fundamen- tum in rupe: tormenta ex loco eminentiore displosa terre- bant Gallos sed niajor metus ab hyeme aspera : circumsiti montes, nive alta horridus locus demum penuria mapalium
queis tegi debuit miles lethalia erant, hisce incommodiso parum assuetae genti: vicit coeli solique inclementiam Rex, ipsa elementa domare solitus: oblidetur urbs,inseditur vicin . . ' Ddd 3 rupes i
825쪽
rupes, unde arx tormentis bellicis haud aegre peti poterat, brevique subsequutura deditio sperabatur, cum Pedemontii Princeps, exorando Regi,in Castra venit: Rex totam negotii molem ad Richelium Cardinalem transmittit: longa alter catio inter Cardinalem&Principem:demum ita conventum. I. Promittit Dux Sabatidia daturum se Christianissimi Regis copiis liberum per seu sua transitum euntibus in Italiam redeuutibus Galiis . annonam fusio pretio subminiser rurum . se bona fide procuraturum ut commeatus regiis impensis caselim invehatur: Armando pacto tradentur Regi Susa, ct Casellum Sancti Francisci eum Helvetico praemdio, quale Rex dixerit sub sacramento Duci prassando a
milite, de restituendis is Susa tu postquam E
tam fidem exsolverit. II. Procurabit Rex Sabaudo Duci Trinum . unaque annui rediim aureorum decem se quinque milua, nempe si renunciaverit juri in Monferratum suo: cautum interim donee pratibata exsequutioni mandari possint, ut urbibus in Monferrato estis velut resua uti possit Sabaudies,quarum possesone decedet Mantuano postquam ipsi resiluta Susa , Casteltam D. Francisci, quibus ita peractu Trinum cum pradicio obventu possidebit. III. Pedemontii o, Sabaudia seuda immunia fore is besti: reparandum si quid damni iliatum alterutri , Gasiorum facto. IV. Protectorem se, Sabaudia Duci fore . promittit Rex, siquissiam bellum ipsi moverit odio huyus pacti . cui fortitis
confirmando in secretam faederationem conventum es, imeundam inter Regem Chrisianismum, Sabaudia Ducem, O Italia Principes in scheda designandos, c in foederis leges in eandem schedam referentur, , quo mage valeat,
V. Hoste articulos a Rege is Duce proxima die Obsignatum iri, promittunt Cardinalis Richesius, pro Rege : Amedarus, pro Sabaudo obsignati.
TIIs adjecti articuli inter arcana habiti , queis territus Jc rdubensis obsidionem solvit: sic Gallorum armis
826쪽
i conservata Casalis Mantuano: sic Italia omnis ab Austriacae 161 .es genris jugo vindicata. Quanta celeritast nescio an sit credi-- tura posteritas appetente hyeme Rupellam captam, finiente Calatim liberatam, illic de Anglo Rege,& rebellibus conjurati; , hic de Austriaca gente triumphatum, illic Oceanum. Rarao cohibitum, hic per calcatum hostem superatas Alpes nive & gelu horridas : quadrimestris expeditio suit, quae hominis justam aetatem exigat: etsi proxime accedunt miracu- Io ista, parum miramur nos qua aetate vivimus assuet i miraculis : haud ignota loquor Europae omni, neque hyperbolica sunt quae trado posteris : ex quo Ludovicus Rex adolevit tota ipsius vita miraculis constat; quod sequentes anni aperient manisestius. Toyrassio Casalis credita ; Susa,
Rex coniecto Italico bello ad intestinum vocatur , nec momento quiescit: statim rapitur in Septimaniam,ubi serro S flamma grassabatur partium dux , fisus bello externo , des cujus exitu male ominabatur Regi. Per ea tempora grassan- te in Gallia Narbonensi epidemica lue, prae ceteris urbibus ea ' peste assi ictabatur Tolosa, ex intemperie aeris obnoxia huic malo: fugerant urbe procul oppidani ex omni ordine, ut cuique pro modo facultatum aedes ruri, aut mapalia erant. Vnus perstitit ex eo facto nunquam satis laudandus Masuye- L. Mas os rus Senatus Princeps , donec & ipse pestilenti lue correptus premier ν sati legem impleret. Vir erat pietate de probitate inter pau- Pres cot cos , impavidus in omni negotio, motu vehemens, barba: l re facundus de eloquens: obsoletus illi loquendi modus, nec o minus facundia valuit; neque enim omnis eloquentiae vis' in verbis est . mutatur passim apud Gallos dicendi ratio : ille immutabilis gloriam ex facto sectabatur, verba parum
curabat Laconice dicere assuetus, sed nervose : sormulauo litium infra se credens, ignoravit, aut sprevit, nunquam implicite de dissimulanter locutus est; si quid promiserat exi' solvit fidem. Summe Catholicus studuit praecipue perdendo Calvini sino; Regi admodum fidus , Sectarios perduelles
in omni loco insectatus est , nec male posuit operam I per res secreta commercia quae alebat in Sectariis urbibus plus Sectae nocuisse sertur consilio , quam belli duces armis: unde
apud illos pro lanista audiit passim. Litteras nec scivisse dici potest, nec penitus ignorasse I naevo illi datum quod rem-
827쪽
292 His TORIAR vM GALLII publicam curans , studiolius privatae incubuit . vera necne postulatio parum constat: id certe liquet excessisse stant in virum, dum metu procubuerat senatus serme omnis. Deoi- ita ipsius constantiae urbs, quam moriens redeuntibus oppidanis restituit integram , namque quo tempore obiit debe-viebri lues depraedatione , aut incendio per altam solitui nem desolabatur Tolosa, nili obstitisset ipse praetentia & in- lde sessa cura. Horresco memorans, in urbe , in pomoeri z lnocte R. interdiu plaultra immania circumducebantur sub immani cadaverum mole gementia: ii quis ex vi morbi deliquium animi passias erat , pro moetuo habebatur , projectusque in se rate plaustrum , cadavera inter efferebatur ante sepultus quam mortuus, nec sorte niti sepeliretur) moriturus. Aggerebatur in tumulos ubique humus; postquam inrigentes foveas impleverant cadavera, pr iciebatur quod su- .perabat pessimo in defluens usu, littoraque late implebat, i aut rapiebatur in vicinas urbes quas alluit fluvius. Grassa bantur tota passim urbe cum omni imperio vespillones quos Corvos appellitant) senesta gens, sacrilega , & crudelis : illustrabant noctem maligni ignes ex iunipero, resina dc pice queis purgabatur continuo aer pestilens. Quingentiunaquaque die cadebant, quanta calamitast quinquaginta bominum millia exhausit intra Tolosae muros ista lues ex omni ordine. Post Malayerii excessum, Regi oblati a Senatu pro more Caminadams Berterius, & Cambesalius Praesides, qui
subirent vices: meruerant aeque omnes: Caminadaeus in politica summe versatus, integer.& magnanimus; Berterius sa-cundus & liberalium amans; CamboIalius summa vir pietate , scripti juris quo in provincia Narbonens utimur, peritissimus: praevaluit apud Regem Berterius, vel una Senatus electione dignus qui in id muneris vocaretur Bello externo succedit id testina seditio , novus ex labore labor: quo mirari libet Ludovici pertinacem serendo labori constantum: tota iplius vita a teneris in hanc diem , bellis transacta est, queis assuetus, torridam aestatem glacialem hyemem aspera,plana, juxta habet; praesentia passim sua confirmat militem, transalpinas,cisalpinasque expeditiones. pr ςurat una saepe Sc simul, quaeque ministro dictante suggerun-rur qualiacunque sint sedulo exsequitur: raro alium Iub-
. stit hit tibi, si Rege digna sunt quae desturantur: denique fore .
828쪽
L1 aER D r e 1 M vs o C T A V V s. 79 tuna Galliae omnis in eo sita est , quod consultus optime ab a administro suo, consilia ubi facto opus, per se non per legati tos quini vulgo solent Reges cito conficit. Bellum intesti-
Rohanaeus post Rupellam captam desperatis Sectariorum rebus petendo a Catholico Rege subsidio Clausellum in Hispaniam mittit; destinabatur nova in Casatim oblidio ab Hi spano, ideoque haud parum intererat ipsius rebus, diversum agi ab expeditione Italica Ludovicum : pacti ab Hispano Rege cum Rohanaeo conventi haec summa fuit.
cum Rege suo ; belli sumptibus sustinendis Catholicum Regem trecenta aureorum millia an singulos annos pensurum in antecessum centum quinquaginta mistia , residuum post
no Regi expediturum facienda diυersioni in Gallia Narbonensi, in Provincia, aut Delphinatu pro Catholici Regis arbitrio.
gis Catholici res pro ipsius destinatione provehantur ; pro mittit tibertatem conscientia fore Catholicis Romanis in urbibus quas in prasens Sectarii sui in Gallia possident, aut possidebunt posthac : promittit item Religiosa, familias, o Xenodochia bonis , reditibus suis in iisdem urbibus, aut locis adjacentibus fruitur a. I V. Si progressu belli evenerit, ut aliqua Gallia provincia
excusso Rege in Rempublicam liberam evehatur, erit in ea promineia religionis catholica is Romana liber usius plenaque bonorum fruitio elericis : quo item easu in munia municipalia o forensia promiscue vocabuntur Catholixi eum Sectariis. V. Post pacem cum Rege Christianissimo initam, tenebitur Rohanaus insaurare bellum quotiescunque catholico Regi laeuerit. VI. Pensionem annuam a Rege Catholico prassandam Ro-hanao , nee non Subim ipsius fratri , ct Secta practi puis viris : nempe Rohanao decem o quathor ducato- rum millia , Subim octo, pracipuis e Secta viris pro Rohanai delectu, tredecim. Actum Mantua Carpetano-
829쪽
Lusic 794 His TORIAR vM GALLI αrum I I . Massi M. DC. xx Ix. Obsignati pro Rega Hispano . Billela , pro Rohanao, Clausestus. In ipso contractus limine excusabat Rex Catholicus tu pe Actu in ex necessitate tuendi se, & sua : sibi tradita is Deo Regna ct ampla seuda, qua conservare tenetur quoquo modo: Christianissimum Regem Batavis Regi suo rebestibus opem inferre solitum: nec contra moveri quod haretici seunt O, pe duellas ; par pari rependere se , cum Sectariis Galilae opitulatur ; quod posequam consilio conscientia communicaverat,
ita fieri posse, is expedire resso um est.
Pelsio natione Zelando. nobili & Catholico viro commissum, ut ad Rohanaeum pacta perferret oblignanda : plagae ignarus per stagna Magalonae adiacentia errabat, cum linguae & habitus conjectura pro Hi pani Regis explorat
re audit & capitur. Strenuus erat, & in omnes sortunae casus expeditus: coram judice interrogatus , constanter respondisse fertur : Regis Catholicisubditumse . eoque nomine innocentem: ire se ad Rohanaum nomine Regis sui , exse-qNendo pacto de quo per delegatos convenerat invicem: de Regis Christianissimi fortuna , ea conventione actum, necne,
parum sua interesse , qui debitam Domino 'o fidem exsolvit: si moritur, fore sibi ex laudabili facto gloriosum finem. Haec
Pessius coram judice. Instabat , Tolosano in Partamento procurator Regis, mortique deposcebat reum , excipiens, Regnis suos limites esse , queis circumscribitur antoritaN Regum , qua Rex Catholicus in Hissama edixerit, etsi maxime in Hissania valent, extra fines suos pro non scriptis habenda, extraneumque in quo loco deliquit puniendum ex lege regionis : alias impune ipsi fore, quandocumque autorando deliacto, Principis sui mandata opponet: hoc interesse inter pubi cas ct privatas leges , quod ha indigenas tantum ligant, ita se ad extraneos porriguntur: pacem publici Iuris esse , ideo que quicumque tandem violaverit. pro reo habendum. Longa altercatio suit, tandemque capitalis poena indicta reo, quam subjit infracta constantia. Bello Septimanico accingor quo rebellioni finis in Gallia . N mox Sectae interitus erit. Pol ita in extremis natura colligit vires in ultimum conatum omnes , spiritusque animales,& quidquid vividi sanguinis reliduum est,mittit in re
gionem cordis 1 prohibendo sortius hosti qui in mortem in
830쪽
L1BER DECIMuso CTA vvs. 79 sitit. Post Rupellam captam , supreinum spi ritum agens Secta collectis in Septimania viribus quae supererant, i renue mori statuit. Italicam expeditionem sequitur Gallica; Casalis liberationi, succedit Privatii expugnatio quam brevis expedio. De Privatio,urbe ad Vivarienses sita saepe diximus; odio peditum millibus mille alariis cingitur: ipse Rex castrametatur qua arte excellit: nec diu cum Richelius Cardinalis justis copiis auget exercitum. Vrbem propugnabat Santandraeus, e Mombrunea ad Delphinates gente,vir strenuus: urbi admoventur bellica tormenta post ingens praelium , quo cecidit Marchio Uxellius,natalibus Sc virtute illistris: postmodum quadruplici verberatione quatitur murus ; ruina ex omni parte editur , tanta oppidanorum consternatione , ut deditionem facerent omnes, post primum conatum, nili cum praesidio militari, quod mille & ducentis legionariis constabat obstaret Santandraeus: meditatarab oppidanis deditioni favebat Cabrilius Brisoni frater, impatientque collati in a mulum imperit,aut metu,sive quod cum Rege ita pepigerat,
urbem dedi oportere clamabat: donec praevalente Santandraei factione,urbe absisteret: abstitere una cum ipso oppidani per obscura noctis dilapsi: redintegratur acrius verberatio: tentata semel atque iterum per ruinam irruptione,toties pellimur : tandem praevalente intus ignavia , vita & libertas petuntur: Cardinalis Richelius conditionem fore negat. nisi quam Regis misericordia dixerit. Tergiversante Santandraeo irrumpitur in munimentum, impetu quam ante acriore: ma gnum est in mortem honestam incitamentum, desperatio: pugnatur pertinacissime, exhaustis siclopis dimicatur cominus : hastati concurrunt, mox in mucronem mucro experitur: vincit desperatio; pelluntur Regii,& nisi voluntaria nobilitas ultro occurreret diripiebantur Regia castra: trecentos nobiles , delectum exercitus Alesius, & Harcurtius hosti irrumpenti opponunt: extra muros pugna transigitur, aequo diu Marte: restaurat praelium novo delectu miles Regius; nutat hostis,& demum, superveniente omni exercitu , vincitur numero magis quam virtute. Caesi Regiorum quingenti, quos inter Comes Perrerianus, Baro Valancaeus, & Marcil-hacus in praesidiaria cohorte centuriae 'aesectus. Sauciati
post rem strenue gestam Eques Coutenantius, Es ullius, Fontenayus, & Seneterraei fratres, ligna progenies patre Se