장음표시 사용
11쪽
strarunt; neminem tamen ex iis plures quam decem hucusq; editos
Natales vidisse apparet, quum ea tantum miracula exhibeant, quae in eis laudantur, alia etiam relaturi, si in promptu reliquos tres habui se sent, aut quatuor. Vix Vnus Dungatus inuentus, qui horum albquam mentionem inijceret. Lubentius igitur ab eruditis laborem no strum exceptum iri speramus , quum thesaurum tam diu nobis erein tum, ac pene desperatum tandem subduxerimus voracitati temporum. Haec autem omnia notis eruditis , ac disceptationibus pro viribus enucleanda centui , tum ne reliquis PAULINI operibus, quae eruditorum studio hucus': ornata visuntur, in aliquo cederent, tum ut Poeseos merito aliqua per me ratione satisfieret. Ut enim ea omittam,quae hinc aduersus Nouatores,Reliquiarum anctorumque cultum improbantes adterri possunt, certe nusquam maiorem quam
in hisce tribus saltem Poematis, inuenias eruditionem . Hic Ethnicorum i perstitio, hic Sanctorum Monumenta explicantur, resque gestae PAULINI velut in unum compendium coactae illustrem Scriptoribus seriem eruditionis praebebunt. Quod ad annos spectat, quibus recitati fuerint huiusmodi Natales, lententiae Chimetij par. 2. c. s. Paulini ill . propositae acquiescendum puto, primum nempe ad A. Ch. 39 . pertinere, quum nondum Nolam se contulisset PAULINUS, alterum deinde in A. 39s. cadere, quo Sanctus iam Nolae redditus erat, tertium in A. 396. & sic de reliquis, etenim quotannis Natalem cecinit PAULINUS. Id autem ex Natali XIII. potissimum probatur. Ibi praeclarissima de Gothis relata victoria, caesusq; Rhadagaisus memoratur, quae A. qos. Staticone II., ct Anthemio Coss.contigere, uti Prosper in Chronico testatur; ac propterea sequentem
Annum o s. respicit Natalis XUI.Si ergo reliquis elapsis annis Natalem suum assigas, primum comperies in Annum 39 . incidere, similiter undecimum Anno ψ ., duodecimum Anno 4os. esse tribuen. dos . Unum tantummodo Lectores monitos velim, nimirum consulto hosce versus una cum amanuensium erroribus a me fuisse descriptos ; conqueri enim saepe solent doctissimi viri fidem Manuscriptis
non seruatam, germanasque lectiones emendantium opinione, aut audacia plerumque vitiari. Iccirco omnium ingenio quaedam castiganda reliqui, nonnullis etiam inter notas manum apposui. His animaduersis in omnium commodum PAULINI vitam summatim
12쪽
Anchus Pontius Meropius PAULINUS in Aquitania Bur. digalae , seu Hebromagi Ann. Ch. 333. in lucem prodist.
Praeceptorem sortitus Ausonium celeberrimum Poetam, ab illo ad Senatoris , Consilisque munera in Urbe perductus est. Baptizatus An. 389. Presbyter ordinatus An. 393. Clero Mediolanensi adscriptus ruit. Anno sequenti Nolam prosectus , dbstracto in pauperes immani facultatum cumulo, Monasticam amplexus est vitam. An. o9. in eius Urbis Episcopum electus Anno demum 43 I. e vita decessit. Sanctos Ambrosium , Ausustinum, Hieronymum, & Sulpicium, aliosque sui aeui praeclarissimos viros intime coluit, maximi a cunctis factus . Multis egregie scriptis, nobilitati eloquentiam iunxit, utramque veco micabili sanctitate superauit.
13쪽
uti cm operam navarint ii, qui tempestate nostrί in Me
iuudurunt, ut ab iniurid temporum, hominumq; obliuione,
veterum Patrum scripta vendicarent, nemo nunc ignorat,
nemo etiam illos non laudat. Qud in re clarissimi potissimum. υIra Dacherius, Balutius, Cotelerius, ac Mabillonitis ita sibi Eruditorum Rempublicam devinxere, ut futura, sterna. que fama satis eonsuluisse videantur I Non enim minoris est laudis vetera restituere , quam noua proferre. Et sanὸ, quum nostri aut Scriptoribus longὸ antiqui Patres, tum eruditione, tum sanctitate praestent, quantὸ lubentius t fiorum, quam illorum lucubrationes sunt excipiendae e Antiquitatis vero re ititutores non priorum modo Auctorum gloriae militant, verum etiam sua, quum secundi quodammodo parente s Operum reparatorum sint iure censendi. Haec igitur ea sunt. quae Ciarismo quoq, viro Laurentio Zaceagna Vaticanae Bιbliothecae Curiodi nunc suadent, ut ad
euulganda veterum monumenta animum appellat; quod ut ille quamprimumρrasset , mecum vota omnium conspirare non desinunt. Quapropteroe ego, ut publicum literarum commodum pro virili promouerem , men- rem ad nonnulla conuerti, qua aut ex opulento Ambrosianae Bibliotheca penu aut ex Aduersarhs meis adscita,publica luce donanda sum arbitratus. Frιmum autem locum S. Paulinι carminιbus aperui; etenim quis meliusquam aliquis eximius Scriptor lιbri mei limen occupet, susceptique laboris Primordia faeret Reliqua subindὸ , si diuinus fauor scribenti annuat, expectent eruditi. Consilium vero Me meum tibi Summo 'Ni mini , tuaeq; purisima Matri, ut placeat, obnixὸ rogo, demissὸq; precor. Tibi scribo, Ecclesiaeq, tua utilitatistudeo ; neq; enim homιnι in terris peregrinanti alia mens esse debet, quam ad te tendere, quam tibi tuaeque gloriae inser ire, cui accepta omnia sunt referenda. Itaq; Poemata ista , qua te auspicante non nugis, mendaciis, sed incontaminatis referta sensis, Paulinus felicissimὸ composuit, qua eruditis legenda nunc trado, sicuti delicia ,gaudiumq; mei cordis fuere, ita sint faces, ductu quarum te υnicum nocte exquirens inuenire possim, ct in te, qui omnia regis, qui solus es sapiens, Doctrinaveritas, summὸ bonus, ct summum bonum, oe omnia in omnibus, Deus meus, requiescere. Sic animus, quem tu nunc moves , benignoque a blatu ad literarum studia concitas, erroris immunis te dulcem Ientiat sciendi
Auctorem , sublati que demum vinculis te liber in patria complectatura
14쪽
Issert. I. Te Turcio Aproniano. Diss. II. De serio Turci, Aproniari filio. Diss. III. De Aulid, ac Eunomia .
15쪽
IN A NEC DOTA S. PAULINI POEMATA A LUDOVICO ANTONIO MURATORIO
B. A. D. nunc primum vulgata ..
carmina PAULINI, qua nocte obduxerat aetas Edis in illustrem nune Ludovice diem. Iuna quidem merito respondet gratia; magnum Attulit ornanti carmina mula decus.
VIR NAVUS, VIR DOCTUS, UTI SALOMON.
Qui cupis Auctorem Libri cognoscere , Incta rM VIR N.Am, VIR DOCTUS, UTI SALOMON.
Ita natiuis coloribus texebat Petrus Hercules de Bellois I. V. D. Bononiensis.
16쪽
si caelo possunt, s gramina terris
Sic poterunt linguis laudes cessare piorum, Ia quibus & vita, & virtus, ta gloria mortis
Idera si Caelo. Priora haec carmina retulit etiam Uungatus Diaconus , qui seculo Christi nono Li- ad versiis Claudium Taurinensem scripsit, eumqtie Ludovico, &Lothario Augi istis nuncupauit. Haec eiusdem practarii ima verba omnino iunt oculis omnium subi tendata. :Πigino. m. , -- uis με - πψ πη vir eruditissimas, ct sau
bus distinctum in bonore, O laude S. Felicis Martyris edidit, in quo Ian.
ua Iunt. Animaduerti tamen supra in Proleg m. deceptum Dunga ι um , qui XV. a Pauli no elucubratos Natales asserint, quum reuera X U
17쪽
s Ipse Deus, pro quo vitam voluere pacisci, Et moriendo piam sancire fidem populorum, Mercariq, sacrum pretioso sanguine Regnum ἰSanguine, quo totum spargentes Marrires orbem Gentibus innumeris semen caeleste fuere . '
Io Horum pro numero Procerum Consessor ia ista Urbe datus Felix longe lateq; per orbem Nominis emicuit titulo. Sed Nola sepulti
Facta Domus tamquam proprio sibi sidere plaudit
Omnis enim , quacumq, iacet mandatus in ora,
is Martyr, stella locis simul, & medicina, colentum est.
Namq; tenebrosum veteri caligine Mundum, Languente'; animas miseratus in orbe Creator Sie lacra disposuit terris monumenta piorum , Sparsit ut a st rorum nocturno lumina Caelo. ao Et licet una fides, par gratia, & aemula virtus Martyribus cunctis maneat, tamen omnibus ijsdem Dissimiles operum formas extare videmus,
Atq; alibi tacitis meritum sublime sepulchris Excolimus memores; alibi clamantia signa 2s Conspicuas miramur opes. Ubi credo mali plus Durior impietas retinet, maiorem ibi morbus Postit opem grauior, vel adhue ubi caecior altam Perfidiae noctem trahit error, & aegra laborat In populo titubante fides, ibi lumina prorsus 3o Accendi maiora decet , mundiq; tenebras Inlustrante Deo perimi , mentes'; retusis Adtonitas oculis, trepida'; intendere ad ipsos Diuini veri radios, caligine tetra Soluere, collyrioq; medentes inungere Christi.
3s Quod per Apostolicas curandis sensibus attesCote V. II. Longὸ, ut que per orbem. Tanta suit per orbem S. Felicis fama,
ut ex quavis terrarum parte Nolam populi venerabundi confluerent. Miracula immania Sanctum quotidie commendabant, ipsaque Roma, tot licet Sanctorum cae tu sublimis, tota pene su is e sedibus loluebatur,
ut gloriosi Confessoris sepulchrum anuiseret. Hoc saepe repetit Paulinus, ac potissimum Natali II. S. Damasus Papa Sancto huic se quondam voto Gnrinxerat, cuius rei testem Epigramma reliquit nostra quoque ad tempora Diqi ir ny
18쪽
Uote pia teritur, quia lene iugum, & leue Christi Est onus ad Christum puro iam lumine versis, Atq; Euangelico suffusis pectora succo, Quo bene purgantur nebulae, quibus interiorem
obducunt aciem mundi fallentis amores, Qui magnum per inane vagos sine remige sensus Circumagunt, hebetantq; graui caligine captos Mollibus inlecebris, ut frangant robora vitae, Sechenturq; cauas per gaudia lubrica pompas. Hos igitur nobis cupiens auertere morbos Uin mimedens Dominus Sanctos mortalibus aegris Per varias gentes medicos pietate salubri Edidit , utq; suam Diuina potentia curam Clarius exereret, potioribus intulit illos. so Urbibus, &quosdam licet oppida parua retentent, Martyres, ad proceres Deus ipsos maenibus amplix Intulit, & paucas functis diuisit in oras, Quos tamen antε obitum toto dedit Orbe Magistros. Inde Petrum, & Paulum , Romana fixit in Urbe, Pora reseruatum. Videnda super his Acha SS. toni. r. die ranuari
. . '. I uia lene ιugum . Sunt ipsiusmet Saluatoris verba apud S. Ma iuriis,' 'd se dulcites trahcntisia Iugum enim meum, Uit , suaue Ovias meum seu V. . Sectenturque cauas. I it inanes. Virgil. 6. AEneid..Lt nι docta comes tenues sine corpore vitas Admoneas volitare eatia sub imagine forma .
Irruat, ct frustra ferro diuerberet umbras.
Et alibi Nox atra eaua circumuolat umbra .
Jheophridus Abbas in Serm. r. deSS. Relintn
IIum, per Maum defensentur meritum. Intia : Sic Deus noster videns θοβιum multitudinem per totum volitare aerem, Pugnam adue
19쪽
Is Principibus quoniam medicis caput Orbis egebat'
Multis insanum vitiis, caecumq; tenebris. Sed potiore Deo nostram reparare salutem , Quam Satara captos etiam nunc fraude tenere . Rarescunt tenebrae mundi, & iam pene per omneaco Praevaluit pietas, & mortem vita subegit. Crebrescente Fide victus dilabitur error,
Et prope iam nullis sceleri, mortiq; relictis ἰTota pio Christi censetur nomine Roma Inridens figmenta Numae, vel lata Sibyllae. 6s Cumq; sacris pia turba ferat Pastoribus Amen, Perrum ad artem Romani deninatur Imperii, ut lux veritatis, quae in omnium gentium reuelabatur salutem, efficacius se ab ipso capite per totum
mundi corpus effunderet. Vide reliqua.
V. 6ti Tota pio christi. Haud ita stricte sumenda Paulini verba, Vt
Romae tum nullos superfuisse Paganos credamus I siquidem non uno cecidit ictu Superstitionis imperium , sed temporis beneficio id obtentum , quod statim a Constantino sacra Fidei documenta, Principumque exempla, euincere haudquaquam potuerant. Certe ex Paganorum grege consules, Senatores, alijque Magistratus assumpti pene ad haec usque tempora, hoc est ad Annum Ch. - . m & ipse Paulinus non durria Profana Religione expeditus Consul processerat. Em ista vero per haec eadem tempora plures 1 p ijssimis Imperatoribus Leges, queis Ethnicismus confodiebatur, satis innatant nondum illi, ut Taciti verbis utar, magnum diem impositum fuisse. Videndus hac de re Codex Tlieod. tit. de paganis &c. in imo de Anno Aio. , sex videlicet ab hinc Annis, Roma Barbarorum irruptione sub Alarico euersa S. Augustino scribendi praeis clarissimos de Ciu. Dei libros causam praebuit, ut a Paganorum contume- Iiijs Christi Fidem tueretur. Inquit autem Magnus Doctor lib. l. caZ I.
.An non etiam illi Romani Christi nomini infenβι sunt, quibus propter Christum Barbari pepercerunt e Testantur hoc Martyrum loca, Basilica Apostolorum , quae in ipsa vastatione Vrbis ad se co clientes suos, alienosque
videlicet paganos Romae degentes in receperunt. V. 6s. Cumque sacris pia. Id moris in Ecclesia primitiua inualuit, vesost sacras Antili itis preces populus concordi voce responderet Amen. .gxegius in hanc rem est S. Iulii ni Martyris locus in Apol. pro Christianis secundi , quae reuera prior dicenda est '. is συντελέσαντος, inquit is , τας ἐυγὰς , καὶ την ἐυχαριτίαν , ε πευΚη ει
αν ἀμiiν. mi ille, si deii Epilcopus, preces, Eucbaristi uin abjοι- uir, torus qui adest populus fausta approbatione acclamaζ dicens Amen. Quod etiam antiqviIsimus Doctor intra repetit. Tertullianus t idide Spe
20쪽
Per numerosa Dei regnantis Ovilia laetum Laudibus aeterni Domini ferit aethera clamor ISanctus, & incusso Capitolia culmine nutant, In vacuis simulachra tremunt squallentia Tempi s7o Vocibus icta pijs, impulsaq; nomine Christi, Diffugiunt trepidi delertas Uaemones aedes, i . . ILiuidus incassum Serpens fremit ore cruento Lugens humanam ieiuna fauce salutem,Seq; simul pecudum quem sanguine defraudatum Is Praedo gemens frustra siccas circumuolat aras Sie Deus & reliquis tribuens pia munera terris. Sparsit ubique loci magnas sua membra per urbes
Sic dedit Andream Patris, Ephesoq; Iohannem, Ut
cap. XXV. ad Christianum ait: Eo ore, quo Amen in sanctum protuleris ,gladiatori tetiimonium vis reddere Ipse Paulinus in precatione Matut. de Deo loquens t-Quem celebrant modulato carmine plebes, Et revonjuris ferit aera vocibus Amen. Consule praeter haec Bonam Rer. Liturg. lib. 2. cap. S.
V. 68. Capitolia culmine. Legendum prosechb tulmine, hoc est piarum
V. 69. In vacuis simulacra. Eadem ferme verba exhibet S. Hier. in Praef. ad 1. Lib. Comment. in Ep. ad Galat. Romana , inquit, plebis laudatur sides. Vbi alibi tanto studio, o frequentia ad Ecclesias , ad Martyrum sepulchra concurritur c ni sie ad similitudinem caelestis tonitrui Amen reboat, ct vacua Idolorum is la quatiuntur t- V. 7 . Quem sanguine. Superfluit in sensu particula quem . Ego legerem : Iam sanguine defraudatum. V. 78. Sic dedit Andream. Patrae Urbs Achaiae . Ibi consumma sinis Martyrium Andreas dicitur etiam in eius Actis apud Sur. to m. c. Hieronymus in Ep. r 8. ad Marcellam: In omnibns locis versabatur Iesus cum Thoma in India, cum Petro Nomae, cum Paulo in Illyrico, cum Titain Creta, cum Andrea in Acbaia. Vide Bar. in Martyr. Rom., & Flo
V. 78. Ephesoque Iohannem. Ephesi occubuisse Iohannem mille monu menta testantur. Euseb. Caes. Lib. 3. cap., Hist. Eccl. Polycratis Ephesini Episcopi Epistolam refert, in qui idem asteritur . Vide Baron. in Martyr. ad diem 27. Decembr. Hinc celebris Ephesina Ecclesia , de inter Apoliolicas relata Primatem, seu Exarchum nulli subditum Patriarchae quondam lactauit. Tertuli. cap. 36. Praescripti Proximὸ , inquit, di tibi
