De corporis exercitatione, remedio principe et ad valetudinem bonam parandam conservandamque, et ad morbas plures sanandas

발행: 1842년

분량: 36페이지

출처: archive.org

분류: 해부학

11쪽

homo est factus a Deo. Praesertim quum, quantum qUidem musculorum clara musculis prodest, minimum, sed quantum conducit toto Organismo, plurimum sit. Corporis exercitationes admodum Variae, ut ambulare, equitare, Saltare, armiS p Ugnare, natare et cet. , inprimis autem illae exercitationes multiplices, quae artis tornariae nomine significantur, muSculorum Systematis partem modo Occupant et conformant, sed nihilominus vim habent totum in organismum. Musculorum actione sanguinis motus acceleratur. Quamquam enim adhuc nihil est notum de

processu in mUSculis, tamen Sanguinem arteriOSum mUSculorum actione Venosiorem seri negari non potest. Actione musculorum aucta etiam proceSSUS chemicUS augeri et hac ex causa sanguis celerius fluere debet. Motuantem Sanguinis accelerato omnes corporis liquores admotum celeriorem adiguntur. Secretiones itaque sauilius procedunt et auctis Secretionibus sanguis a materiis jam

superfluis liberatur, Ut ad vitam denuo aptior fiat. Sed quaeri potest, qua de cald 8a Sanguinis acceleratio opus sit, si omnes iunctiones bene procedant Z In adultis, inquam, nunquam, nisi interdum corporis exercitatione liquorum motuS acceleratur, siunctioneS Omnes bene procedunt. In adolescentibUS Vero OpUS eSt acceleratio periodica, ut organa, in quibus liquor fluit, et is quidem

in omnibus sere fluit, meliuS crescere et cors Ormari possint, nam deficiente hac acceleratione parva, debilia remanent ut iunctionibus bene praeeSSe nequeunt. Iam transeo ad demonstrationem, quo modo sat, ut

12쪽

corporis eX0retiationes, in adultis lenes, nisi sorte jam in adolescentia strenuis operam dederunt, in adolescentibus strenuae, praecipue exercitationes, quas ars tornaria complectitur, utililitates asserant partibus singulis, quae valetudinem bonam, ut supra descripsi, constituunt. Loci

mutatio facilis, satigatio sera et agilis gestus sic parantur, ut corporis exercitatione musculi incitentur. Qua incitatione nisus formativus in musculis proVocatur, qui pri-mUm SenSUm ingratum, eumque Usque ad dolorem Cre- Scentem, efficit. Fibrae musculares nOVae formantur. Fibrarum contractilitas et ad coloritatem et ad vim augetur. Fibrae durescunt et postea nisus formativus ita temperatur, ut sensus ingratus, eXercitationem SequenS et fatigationem indicans, paullatim cesset et musculi longius exerceri possint. Praeterea articulorum ligamenta, quae a natura aliquantulum elastica Sunt corporis exercitatione elasticitatem majorem assequuntur. Syn Ovia denique resorbetur et denuo secerni debet, quamobrem Semper eStsuida ut lubrica et sup0rficierum glenoidalium mobilitatem majorem reddens. Quum loci mutatio lacilis pendet a musculorum contractilitatis vi et celeritate, fatigatio sera a fibrarum num sero justo et vi, gestus agilis ab articulationum mobilitate, utilitas exercitationis corporis ad loci mutationem facilem, ad seram satigationem et ad gestum

agilem elare clucet. Diximus ad bonam valetudinem formam corporis bonam pertinere. Speciem vero corporis bonam sic descripsimuS: cerViX erecta, latUS thoraX, Venter non admo-

13쪽

dum amplus, exiremitates Valentes sine adipe superfluo. Corporis sorma pendet a musculorum et OSSium qualitate. CerViX erecta, quae e8t naturalis, musculis cervicalibus ot dorsalibus firmis officitur, thorax latus musculis, qui respirationi praesunt, diaphragmate et musculis intercOstalibus valentibus, ut cavitas thoracis bene expandatur et pulmones etiam crescere possint. Ossa habilia, inst0xibilia, dura multum afferunt ad sormam corporis bonam, Ut crassa, Spongio Sa, mollia eandem Valde depravant. Corporis exercitatione ossa habilia, inflexibilia, dura redduntur ut magnitudinem justam adipiScuntUr, quia proceS sus vitalis in iis quoque ad normam ducitur et ad Ossium

normam pertinent illae proprietates, quaS commemoraVi-mUS Venter non admodum amplUS partim musculorum abdominalium, obliquorum, tranSVerSOrUm, rectorUm, partim tunicae muscularis intestinorum habilitate et soliditato, quae pinguetudinem odit, eodemque modo eXtremitatus valentes et habiles musculis intensis, qui eXercitationucorporis Sola possunt parari, formantur. Digestionem, assimilationem, regenerationem, Secretionem promptam corporis exercitatio conciliat. quippe efficiens, ut succidigestioni, saliva et Succus ga8tricus chymificationi, bilis, succus pancreaticus et SuccuS etericus chylificationi servientes e sanguine secernantur qualitatem ad digestionomaptissimam habentes. Succi ita compositi functionibus suis bene praesunt. Bene digesta etiam aptissima sunt ad assimilationem in sanguinem. Sanguis habet consistentiam justissimam, nec liquor, nec corpUSQUla praeVa-

14쪽

I0nt. Omnes paries, et liquidae et solidae, quae partium

homogenearum abSOrptione e Sanguine regenerantiar, et

ad quantitatem et ad qualitatem partes naturae Suae aptiS-simas accipiunt et quot acceperiant, tot munere mutatas partes reddunt. Versantur in Statu commodo et aequo, nec ad majus, nec ad minus incrementum Vergenio. Se cretio prompta posita est in organis regenerationse bona Secretoriis promptis. Organa Secretoria autem in Statu opportunissimo inveniuntur. Cibi et potus cupiditatem modicam habet, qui corpus exercet, quod ejus sanguinis mixtio est bona, nec substantia liquidior, nec solidior praeValet. Fames enim ex solidioribus substantiis in sanguine deficientibus, a partibus corporis solidis destitutis, sitis autem ex liquidioribus substantiis deficientibus oritur. Quum corporis paries in homine corpus eXercitante incrementum justum capiant, nec ad nimium inclinent, Secretio justa, non prosus a sit, cibi et potus cupiditas avida oriri non potest. SanguiniS motus nOr- malis appellatur, Si pulsus Septuaginta circiter ictus, et ictus quidem aequos minuta facit. Pendet a musculi cordis motione et a Vagorum elasticitate. Utriusque motionis automaticae, et cordis et vasorum integritas incitatione periodica, quam totius corporis exercitatio efficit, so- Vetur et servatur. Respiratio regularis nominanda est ea, in qua thorax et pulmones ampΙe et facile eXpanduntur. Justa aeris quantitas in pulmones intret necesse sest, ut sanguinis in pulmonum vasis capillaribus fluens a carbone prorsus liberetur et pure arteriosus iii corpUS re-

15쪽

deat. In corporis oXercitations pulmones magnas, alias et aequas inspirationes instituere debent. quod sanguis celeriter ad pulmones assuit. Quo facto pulmoneS amplificantur, roborantur ut ad respirationem accommodatiores redduntur. Tollitur thoracis et pulmonum habitus respirationi regulari alienus, quo expansio mulio facilius Supprimitur, quam licet, ne sanguinis combustio impediatur et pulmonum morbi frequentissimi exsigiant. Quo

CutiS Sit Semper recte secernens, requiritur, ut etiam Sit compacta, firma, aim Osphaerae Vim nocentem resutans. Tutamentum esse inprimis contra magnum calorem et frigus Vehemens invicem succedentes Opus eSt. Cau Saculis compactae, firmae, vim atmosphaerae nocentem refutandi potestatem ineuntis est consolidatio major, Consuetudo. Utraque corporis eXercitatione paratur. Consolidatio partium solidarum major effectus ejus est primus, et quod corpus saepissime in diversa atmosphaerae temperatura et qualitate exercetur, ad hanc diversitatem

Ad utilitates, quas asserat corporis exercitatio SySiemati nervorum, jam venio. Antea de nervis consulto tacuimus, quamVis plurimus in oXpositionibus de vi exercitationis corporis in organorum structuram et functionem disserere potuissem, quod hac in re nervi ubique participes sunt effectus, ut in musculorum actione, in respiratione, in digestione, in sanie et siti, quas ad conscientiam reserunt. Sed redundantes in totum nerVorum Systema utilitates demonstrare voluimus. NervorUm S Siema,

16쪽

sensus, voluntatis et Vogeiationis conductor ad vigoroni majorem incitatur. Vigor aucius efficit, ut Voluntas alacrior fiat. Voluntas alacrior autem semper est quoque voluntas firmior, sensus est vividior et celerior quam an- tua. Sensum vividiorem et celeriorem impetus Vehementissimi vix labefaciant, ut tamen impeius subtilissimi quam

maXime acuta acie sentiuntur, quod nervi versantur in

statu excitato, in quo sentiendi facultas est persectissima. Vigoro aucto totius nervorum systematis paullulum etiam vegetatio acceleratur, quae vegetationis acceleratio non solum non incommodo, Sed commodissima gratissimaque esse mihi vid0tur. Igitur nervorum firmitas et subtilitas corporis exercitationem Sequitur. Somnus qUietUS, recreans requiritur in Valetudine bona, et dixi corporis exercitatione parari hoc suavissimum et perquam delectabile vitae attributum. Somnus est StatUS, in qUO Cerebrum lanctione per vigiliam in materie et in actione mutatum, actionem dimittens, integrum et incolume redditur. Somnus quietus et recreans virium et corporis et animi consumtionem moderatam Sequitur. Consumtionem aut nimiam aut minorem non excipit somnus quietus. Corporis exercitatione omnes Vires usque ad gradum justis- Simiam consumi possunt, Ut somnus quietus et recreans

sinu dubio ingrediatur. Nimia exercitatio noceret, sed talis labor jam exercitationis nomine appellari non p0ieSi. Ante disputationum do exercitationis corporis Utili-iate in cerebrum, animi sedem de commodo in organon

17쪽

visus redundanio nonnulla v0rba laciam. organa sensus, inprimis oculi animum cum mundo conjungunt. Omnibus imaginibus, notionibus, quas animus habet, SenSUS intersunt. Imaginibus, notionibus quam plurimis animus expleatur neceSSe eSt. Idque animadversionibus saepe institutis in mundo officitur. Ad has auium observationes eXercitatio corporis occasiones offert frequentissimaS. Animadversionibus saepe faciis oculorum acies eXcolitur. Multae sunt eX0rcitationes, ut ludi, armiS pugnare, aliae, quibus oculorum judicium perfectionem majorem adipiscitur, facultas longinque et propinque videndi conformatur, quod more solito exercitationes in loco aperto instituuntur. Utilitas, quam corporis eXercitatio animo offert, non est minoris, sed prosecto multo majoris momenti,

quam commodum redundans ad corpus, arctissime cum

animo conjunctum. Animum hilarem reddi dixi. Quod gaudium usum virium corporis liberum sequi judicare poterit solus, qui ipse Semel eo per cius est. Prosecto non est postponendum gaudio, quod in Virium animi usu sentitur. In motione vita est et laetitia de vita. Homo, qui de vita, de viribus suis est laetus, iis uti posse cupide desiderabit, et ut in corporis Iabore, item etiam animi labore summam voluptatem, Oblectationem atque quasi pabulum inveniet. Intelligentia vero subtilis atque elegans, quomodo fieri possit, ut colatur corporis exercitation0ῖ Ut intolligentia crescat et floreat, vires, quaS moderatur et a quibus nutritur, eXcolendae sunt. Vires,

a quibus nutritur et quas moderatur intelligentia, sunt

18쪽

et corporis, et animi. Usu virium corporis libero virium conscientia eXcitatur. Cujusque rei conScientia comm O- vut in homine cogitationes e medio capite ruentes, et quid magis excolere valeat intelligentiam, quam cogitationes ex cerebro depromereῖ De utilitate, quae sit phan

iasiae, commemorandum eSt, corporis oXercitatione praepediri , ne homo in notionibus a phantasia sutis evagetur, et magis in mundo excogitato quam in Vero vivat. Ad res gerendas pellens illam aberrationem pestiferam et perniciosam reprimit corporis eXercitatio, et hominem in ossiciis exsequendis probum atque Sirenuum reddit, Ut quidem ab iduis facillime excitutur, sed minimo omnes ad effectum perduci debere opinetur. Etiam illae species inanes, qUae a phantasia de corporis statu parari possunt, corporis exercitatione impediuntur, quod in ea nervi bene valent. Dicta est corporis eXercitatione coli in homine sortitudo, constantia, temperantia, obedientia, igitur honestatis atque illius, quam Germani vocant Gemit ili, proprietatis humanae partes. Fortitudo, ut quis obviam eat discriminibus atque periculis, vim in se insitam sentiens, plane ejusdem conscius, quia aut ossicium jubet, aut quia Vitari non potest, ex corporis et animi habilitate exoritur. Omnes sere corporis exercitationes, inprimis autem plura artis tornariae Opera systematiS mUSeu-Iorum habilitatem et animum attentum requirunt, Ut sortitudinem tantum colant, quantum Omnino fieri potest. Sine constantia nulla sortitudo ita, ut eam descripsi, composita. Ubi sortitudo adest, nunquam constantia deerit.

19쪽

Honos fas incremenia capit corporis exercitatione, quod nervorum valetudo bona redditur. Voluptatum cupidi

iaS, qUae nerVis male compositis facillime transit in libidinus damnosas in his, qui corpus exercent, modica invenitur. Nullus juvenis, qui corporis exercitationem colit,

voluptates, nedum libidines multas habet, quod est vitium a multis ut dignissimis viris in juvenibus jure saepe Vituperatum, quia corporis exercitatio ipsa illi est voluptas dulcissima. Homo honestus et intelligens Semper quoque habet obedientiam, patientiam, alias VirtuteS, quibUS Vir tutibus d 0ficiuntibus hun0 valere nequit, quia quotidie

officiis poscuntur. Amicitia et amor adducitur corporis Ox0rcitation0. Nam ubi animus hilaris, integer castusque est, homo se ipsum relinquit, aliis gratisicari et sui viro stud0t, amicitiae foedora facit libentur et homines amore complectitur. Quia in proprietaS humana, quam Germani vocant ,, Gemit ili , Sita Sit in nervis, corporis exercitationupro secto magiS excolii Ur, quam omnibUS aliis rebus, quod nihil n0rvorum valetudinem bonam tantopere efficit, quam corporis exercitatio. Ad Valetudinem bonam etiam hoc pertinere censuimus, Ut homo sortiter accipiat impetus ex ternos et internos, nec magnis laboribus capiat detrimenta. Hoc efficere posse corpUS robUSilam, firmum, bene forma

tum, cute non Valde sensibili et nervis validis instructum, cum animo forti, prudenti conjunctum, sacile intelligitur. Qui status plurimum assert ad quam maXime suaviter et laete vivendum: causam illam graVissimam, ob quam Deus

20쪽

Eodem modo, quo corporis exsercitatio valetudinem parat atque conservat, et neceSSe est aetate quoque aptam corporis eXercitationem periodicam in omnibus vitae stadiis instituat, qui valetudinu bona nunquam carere vult. Namque leX est naturae, ut, si homo ulla in re non progrediatur, regrediatur, nec unquam institio inveniatur ei hominis, qui corporis exercitationes relinquat, Sensim sensimque Valetudo bona parata deleatur. Intelligere non possum equidem, qui fiat, ut corporis exercitatio, beneficium maximum, nostris temporibu Sita negligatur, ut revera negligitur. Mihi quidem valetudo bona, quam descripsi, inprimis expetenda esse Iidetur. Sine corporis exercitatione tamen, et si omnibus reliquis remediis utatur, nemo sibi comparabit valetudinum bonam. Sed mirabilissimum est, etiam aequales, qui aestheticos Se esse gloriantur, non Solum non laudare, sed etiam rejicere corpori S eXercitationem, quippe quae sola formam pulchram, qua illi oblectantur, parare p08Sit. Permultae et gravissimae exercitationis corporis utilitatus ad valetudinem bonam parandam commemorandae restant; Sed locus opusculi angustus rei amplificationem v0tat, quare jam ad Vim exercitationis corporis medicatricem pluribus in morbis tractandam transimus. Herodicia S primus erat, qui corporis exercitationibus ad morbos Sanandos utebatur. Sed saepenumero iis

perverse utebatur. EX principiis in ratione positis ejus discipulus Hippocrates inducebat in medicinam corporis

SEARCH

MENU NAVIGATION