장음표시 사용
651쪽
Si quando te objurgent, id illos,
Te quod ament, sacere arbitrator. Nam primula petas innumeris rapi Assectionum turbinibus solet; Frenari eum quare et magistri
Assiduo imperio necesse est ς .
Nil tuDpe iactu dicere fas puta: Quae quisque gaudet dicere, eis quoque
Gaudere patrandis Ρutatur. Indicium sua cuique lingua esti Disce et, sodales quos tibi debeas. Parare; nam omnes cotisimiles sere Evadere illis assolemus, Queiscum agimus; neque pestilenti Si quis frequenter vixerit in domo , . Nec si in malorum coetibus, ut sibi CGntagio nil obsit, unquam Arte cavere valebit ulla. . Vide ergo, uti illos Iane, pares tibi. 'Queis esse te olim consimilem voles. At, immodestos quos videbis, - . Et cane pejus et angue Vita. Laborem amato, dum juvenis viges. Ut ocieris, eum senium premet: Laboris osores nec ulla. Laus sequitur neque splendor ullus. Haec si sub imo pectore clauseris Praecepta, Tili, spes bona nos tenet,
652쪽
c6iέ M. A. MUR ET Τuis, sere, ut maioribus te Persimilem videamus olim. 4.
Dicite mi, Musae, cultissima nomina nobis, Quonam Scaligeri pascitis ora cibo Sic ego. Sic Musae: quam te sententia sallit Nectare quo potius nos alat USe, Toga. -
A PHAELIS URBINATIS PICTORIS EXIMII TUMULUS
Sic mea naturam manus est imitata, videri Posset ut ipsa meas esse imitata manus. Saepe meis tabulis ipsa est delusa suumque Credidit esse, meae quod fuit artis, Opus. Miraris dubitasque audito nomine, Credes. -
Sum Raphael, hei mi, quid loquor immo
Et tamen his dictis quid opus fuit addere
Alterutrum poterat cuilibet esse satis. Nam mea. et audito est notissima nomine virtus,
i Et praestare vicem nominis ipsa potesti
653쪽
PROLOGUS IN PHORMIONEM TERENTII,
cum eam aliquot nobiles adoleScentuli, Hippolyti cardinalis . Ferrarierisis juSSu, acturi CSSunt.
Etsi scio, esse hic neminem, qui neSciat, Quid apparatus noster hic velit sibi,
Tamen mearum partium esse existimo, Interea, dum se mei sodales comparant, Bona cum venia VeStra, pauca dicere, Quae scire vos, et vestra et ipsorum interest. Comoediam Terentii acturi sumus,
Cui Phormioni nomen ipsus indidit, Quod parasitus in ea Phormio primas agi LNeque hoc videri debet aut mirum aut novum, Quandoquidem in omni vita, nedum in sabulis, Parasiti, scurrae, sycophantae, Omne id genus, Bonis repulsis, ipsi jam primas agunt Quod si quis est, parum decorum qui putet, Iuvenes ingenuos persociatos conspici, iri Scenam, prodire et quasi .facere histrioniam; Is sibi responsum hoc habeat, nulla re magis. Dijudicari omnia, quae mortales agunt, Quam fine, quem is, qui, quid agit, proponit sibi. Qui scenicam arte victus caussa factitant , Et, ut coquis ac laniis risum excitent,
654쪽
Distoiqiient ora, insulsa dicta dictitant, Coti tundunt pugnis se invicem atque horum omnium A plebe viles oxigunt mercedulas, Merito bistrionum nomen et famam serunti 'Nil simile nostrum esti NM, ut nositam im
Vobis probemus omnibus, ut Communi hero Hilaremus animum, cui debemus omnia, Unum id petentes, hunc laborem Cepimus. Quanquam, o supremi caelites, quem jam
Pudere debet personatum Conspici, Cum id Omnis aetas, omnis ordo factitet Sed nolo nunc ulcera cujusquam tangere, Ne quis satyram hanc esse dicat, non Comoediam. unc unum a vobis, priusquam hinc abeam, postulo, Si vos, quod vestri honoris caussa sit, iuVat, Favete et vigilate animis, vigilate auribus, Dormite linguis. Qui tacere non queuut, Bene fecerint, si cesserint iis, qui queunt, Ne et turbeut alios et morbum prodant suum. Facit: ad conanda in posterum nos talia Bonitas ut vestra atque aequanimitas excitet.