장음표시 사용
4쪽
6쪽
JUemoriam vo o agrii in lucem editurus, haud musitum habebam, quod praefarer. Maximam parem, priusquam dipis excuderetur, in tertia Instituti Regii Neerlandi Classe lecta est, cujus quippe socius et vo OasTius Die. et a longo fam inde tempore, quod magno honori mihi duco, ego sum. Quid scribendo mihi proposuerim , suo loco perspiCue jam indicavi ' . Nonnihil etiam eo con me ωolui Annotatione uscido subjicienda. Haec autem si forte aliis plura, aliis pauciora continere videbitur, quam OP teat, cogitent velim satis graves mihi esse potuisse causas, cur nonnulla, pes
7쪽
praetermitterem silentio, vel dictis adderem. Et sane ciarandum Putabam , ut homines , cum Ilorentis aetatis . tum extranei intelligerent quoque . quae civibus. aetate mihi aequalibus, diu audita cognitaque sunt. ceterum errare humanum est. nec .mihi igitur ab errando caωere potuero; sed votis meis ac desideriis satisfactum erit, si Viri Eruditi et vero Docti judic Nerint , hanc scriptionem v oons TII nomine non omnino indignam, et juventuti maxime
Scripsi Lugduni-Batavorum,. die a4 Decembr. i 834.
8쪽
Memoriam Virorum praestantium, qui hac ex vita sublati sunt, pro meritis celebrare, ut graisti animi vulgo, nec sine causa, habetur omelum ; ita res haud dubie magni laboris est.
Primum enim nemo mortalium eo in loco positus est, unde tanquam ex specula observare possit omnia, quae aequales tam Ocsulte agunt, quam
palam et publice. Deinde pauci admodum sunt, quibus satis perpetuis et diligentibus vitae aliorum testibus et spectatoribus esse contingat ad lustum de iis judicium serendum. Et si qui hoc singulari
sortunae savore utuntur; quotusquisque tamen eorum est, quin communem a vero aberrandi et peccandi sortem patiatur ' Haud raro igitur, ubi merita virorum, qui morte nobis erepti sunt, Ponderare Volumus, opinionum menti t mere injectarum fraude, vel gravioribus levius, vel contra levioribus gravius momentum tribui mus. Nec minus crebro a sententia candide et I
9쪽
- 2 simpliciter explicanda anxia quaedam nos deteris
rei cura, ne laudatione eorum aliis, sive fato lanctis, seu superstitibus, injuriam sacere videamur. Et rursus homines, ut omnium temporum docet experientia. vulgo sic animati sunt, ut ad aequalium virtutes, Post deceSSum eorum, Oratione exaggerandaS serantur. Itaque mirandum non est, nullum sere genus cum dicendi, tum scribendi esse, quod spem et exspectati nem saepius decipiat, quam quo mortuorum
Dissicultates tantum attigi communes: sed ut aliae aliorum oratorum vel scriptorum, εi mo tuorum memoriam celebrare volunt, propriae
esse solent; Sic suas quoque habet, qui sibivo o RsTium laudare proposuit. Nam hujus Viri merita eximia quidem sunt; sed ita tamen non comparata, ut hominibus omnis Ioci et ordinis admirationem incutiant. Quod nemo sane negabit, qui ad provinciam , cui ille praefuit, animum attenderit. Dux non erat V oons Trus militaris, aut Reipublicae praesectus, aut certe illorum ex ordine, qui egre giis lacinoribus in bello vel pace patrandis magnam sibi nominis famam per totam civitatem eomparant; sed literarum ac doctrinarum cau-gae addictus, ad senectutem usque id unum
10쪽
maxime agens, ut veri rectique et honesti vestigia, quae in solitudins ipse perpetuo persequebatur, in scholis iuventuti commonstraret. Studiorum genus sibi elegerat, quod in rebus magis intelligibilibus. quam adspectabilibus versatur , neque aut oculis auribusve voluptatem,
aut civitati commodum illud et emolumentum assere, quod Mathematicorum et Physicorum duligentia ei afferre solet. Disciplinam tractabat gravitate insigniorem quam ambitione, Theologiam: et ita quidem, ut, si quae de ejus amgumento scribebat, paucis plerumque scribseret lectoribus; ceterum nihil amplius quaereret, quam ad bonum commune prodesse. Viri sortem quod attinet, quamvis satis laeta utebatur, supra mediocritatem tamen non adeo eueis eius erat, ut ejus vita laudationem capiat, quam
commendat ANTONIUS apud CIcERONEM: eum,
Milicet, non extulisse se in potestate, non fuisse insolentem in pecunia, non Se praetuli se aliis propter abundantiam fortunae: ut opes et copiae non superbiae videantur ac libidini, sed bonitati ac moderationi saeuitatem et materiam dedisse. Ex parentibus natus est honis et honestis; sed nec majorum laude, nec ge neris nobilitate claris. Honores in eum eo inlati non sunt plane singulares, aut amplio a ,