장음표시 사용
31쪽
- 24 rent, ne quis Theologiae praeesse diceretur Antiquitatis Christianae et Historiae Dogmatum Prosessor creatus est; brevi post Exegeseos etiam μνi Testamenti. Theologis vero loco suo reatituto, horum in ordinem se Cooptari vidit. Deinde ab anno hujus seculi quinto decimo , cum ossicium singulis hebdomadibus pro concione dicendi huic ordini imponeretur, suis quoque dicendi vicibus functus est, donec Bibliothecae Academicae praeficeretur. Tum his partibus ad PALMIuri, oratorem eloquentias principem, delatis, se tolum novae dedit praefecturae atque in illa perstitit. Hoc unum, quod pudor eum silare jussit, dictis addendum
videtur, octo jam annos, antequam Lug num data Norum veniret, praeceptorem ejus d elissimum, AEGIDIUM GILL Is S EN aliosque viis ros graves voluisse et suasisse, ut cathedra Lup
nensu ei offerretur. Sed merita illa praeclara , quibus, domicilio hac in urbe posito, et alios homines. et juventutem maxime sibi devinxit, hic mihi locus est dala opera explicandi. Theologiam tantae amplitudinis esse, ut nulli alii cedat disciplinae, non vana superbia nostri jactant homines, sed una omnium vox est, quotquot idonei habentur judices. Nam quamvis ea doctrinis divinitus acceptis tanquam sun.
32쪽
.damento nititur, similis tamen aedificii est, cuius ad structuram, ne pars ulla minus bene curetur, variae artes adhiberi debeant. Et praesectus quidem operi, licet in eo omnium illarum artium plena numerisque absoluta non requira, tur peritia; singularum tamen, quae a fabris sibi subjectis tractantur, necessitudinis mutuae causa, tantum teneat vortet, ne ipsum ulla in
re desciat judicium. Ita et, qui Theologiam
profiteatur, necesse est, Singularum ejus par tium tam intelligentem esse, ut de universa disciplina prudenter judicare Possit. In omnes vero aequali modo Penetrare, equidem vereor, ut vol acutissimis viris per mediocritalem humanam liceat. Primum duo, ut vulgo distinguuntur, religionis adeundi sunt lantes, uterque I tissime patens, uterque VOeem divinam reserens. Alter continet, quae Deus hominum in animis per rationem iis inditam loquitur; alter, quas per Literas Sacras sectatoribus cHRIsTI tradit.
His ex sontibus ut petamus quidquid ad retiagionem pertinet, primum Philosophiam elusqucthistoriam adire debemus. Deinde Hermeneuticae et Criticae cognitione opus est; tum vero assidua ad regulas earum in usum adhibendas exercitatione. Periculum autem evitare, ne pro doctrinis saluberrimis perversa opinionum com
33쪽
menta sumantur et imbibantur, labor profecto est . iam ipse haud vulgarem rerum peritiam,
ingenii subtilitatem, judicandi libertatem, quin totam Τ ologi vitam sibi Postulans. Sed inde
quoque magna oritur dissicultas, quod variae. quae per rationem divinitus traduntur, doctri. nae Literarum Sacrarum doctrinis e regione obstare videntur. Ergo Theologi primum est ostendere quamvis hominum cupiditate vel stultitia alterae alteris opponantur , nullam tamen repugnantiam veri nominis Lic reperiri; deinde divina ab humanis solerter et religiose secernere a porro in locos suos congerere quidquid revera a Deo Prosectum est ἔ tum quoque haec singula accurate explicare, argumentorum pondera probare, ab ineptis contradictionibus vino dieare. Hinc quisque intelligit Τheologo magni laboris mandata esse ossicia, quorum quodlibet gravius sit, quam ut unquam nova ad disquisiatio em suppeditare desinat. Verum enim vero disciplina nostra ne bis quidem similibus cirucumscripta est. Immo memoria temporum, inde a rerum Christianarum , quin etiam generis
humani incunabulis, repeti et veluti in tabel laillud otime proponi debet, quod et hominum levitate vel protervitate depravatum, et Dei providentia et cura in melius mutatum eSse, anti
34쪽
quiora et recentiora rerum monumenta testanintur. Nam sic demum errores et Superstitiones
a veris divinisque doctrinis distinguere, et ad spectaculum bonorum, quae religio Christiana terrarum orbi attulit, erecti, huic dono divino Pretium suum statuere possumus. Religio autem illa cum non privatis Theologorum commodis, sed eommuni omnium hominum saluti destinata dataque sit; Summopere, adjuvante Deo, cavendum est, ne alio8 ignorantia, alios superbia, aut superstitio, aut peccandi libido avertat, sed eadem omnes fides CHRIs To habita agat. At. qui nisi suo impore docentur Iuvenes Acade.
mici , quomodo cautio illa adhibenda sit; haud
paucis eorum accidet aliquando, ut salsis suis opinionibus fraudem hominibus saciant, aut ipsi certe, in salehris haerentes , aliis praeire ne. adiant. Quocirca triplex iis a Theologo monstranda est via: auditores , nempe, oratione sol is, perpetua et populari ad Pietatem et virtutem perducendi; pueros atque adolescentes rerum divinarum notitiis studiisque imbuendi; se.
ctatores deciique CHRISTI curae suae mandatos. Cum universos, tum Singulos, ad veri rectique normam regEndi. Iam saepe secum reputans quod tu ore sueratu IPPOc RATI, artem longam, vitam brevem
35쪽
esse, hac ex Theologino amplitudine vocias Tius quasdam sibi partes elegit. in quibus tanquam habitaret. Et gane temporis, quo ille munus
suum Ggdun Bataυorum capessebat , tules erant rationes , ut hactenus animo magis obsequi posset, quam potuisset Fran verae. Principem igitur locum attribuebat librorum Novi Τ tamenti interpretationi, cum Hermeneutica et critica conjunctae. Dogmaticae, quae dici tur, locum statuebat proximum. Et has quidem partes tanti habuit, ut eas diligentor persequi nunquam cessaret, Qt nihil in scholis freque lius aut majori cum voluptate tractaret. Sed
quantum operae tamen ceteriS Davaverit, maniosisto declarant illa, quae identidem auditoribus radidit. Me adesse memini, cum ante tringinta quinque annos. eodem mense Iunio, quo ora'tione publice habenda munus suum auspicatuSesset, docere inciperet. Incipiebat autem ab a sumento nobis omnibus novo et inaudito. Dυ-gmatum, quae dicitur, Historia; et ita quidem. ut Mntentias narraret, quas antiquissimi nominis Christiarii scriptores, seu Ecclesiae Patres, de C IR 'TI natura professi essent. Quo doctrinae Buae tanquam specimine dato, post serias aestivas Theologiam, et Dogmaticam. et Exegeti cum, et Pastoralem aggressus est. Sequenti
36쪽
- 29 anno Academico Antiquitatem quoque explicuit Christianam: aliis temporibus Theologiam, et Moralem, et Biblicam. Omnia vero vo ORATI Us peregit ita, ut alia quidem auditoribus prae aliis placerent; sed nihil tamen traderet, quod primoribus tantum ipse labris guStasse videretur. Νonnulla autem, quae Lugduni intacta relinquebat,
Iaac una de causa tractare noluit, ne ali etiam inprovinciam invaderet; uti Historiam Societatis es Religionis Christianae, quam jam narraverat
Quo melius autem intelligatur, cur vooasTIUM doctrinarum, quas auditoribus suis im-Pertiret, nec varietas defecerit neque ubertas; haud ab re erit, oculis in vitam ejus domesticam conversis, quae intuS egerit, observare.
Nimirum probe novit, Prosessoris. titulum sibi haud valde decori esse, nisi muneri suo ipse decori sit: atque hoc tantum fieri posse, si sedulo diligenterque curet, ut Semper ei Praesto
sint, quae communem asserat in usum. Labore igitur haud intermisso, nunc ex Scriptorum Orientalium . nunc ex Patrum Ecclesiasticorum , nunc ex Theologorum antiquiorum opibus et veluti thesauris congerit, quae sibi suaeque Pro vinciae prodesse videntur. Neque y ut subinde sit 3
37쪽
- 30 st, recentioris memoriae Theologos vituperat. sed praecipuorum quorumque libros, sive ad Veterum placita defendenda, Seu ad novas senis lentias propagandas scripti sunt, diligenter per scrutatur, boni instar judicis rem uuamquam.
que suo momento Ponderans. Graecorum a
tem et Romanorum Scripta, ut juveni magnae delectationi fuerunt, sic gratia sua et Venustate virum, si quando occupationum ei datur relaxatio, haud frustra ad pristinam secum famili ritatem renovandam alliciundi Quod ei sane, si ad antiquiorum temporum mores attenderimus animum, magnae laudi ducere haud recusabiis mus. Quamquam enim haec patria nostra, inde a Sacrorum instauratione, Theologis abundavit litorarum humaniorum studiosissimis ac penitissimis; haud rauci tamen fuere, qui, ad res di- .vinas docendas in cathedra collocati, Veterum Scripta, utpote profana, gravitate sua longe inferiora haberent. Quibus igitur atro carbone
notatis Ru ΗNBTEN Ius, ceterum ac ior hominum hujus ordinis censor, ALBRRTII doctri-Mam summopere praedicavit. Iam vero ad AL-pEn Tii similiumque virorum exemplum VPO. sTIus Graecorum et Romanorum libris, non
solum voluptatis, sed etiam utilitatis causa pascitur. Et multum utilitatis hinc ad Theologum
38쪽
redundare posse, nemo Paulo humanior ost, qui negaverit. Cogitando nobis fingamus rudem et inviseetum hominem , qui soliolam et literarum si dium vina deseruiti Quidi si ad religionum causas et origines explicandas vocaturi si quaestiones uti eo agitandae sum de religione, quae dicitur. maturali e si cu Isaei doctrina cum Graecorum et Romanorum Placitis comparanda Est y Nonne vel serviliter ab aliorum arbitrio pendebit, uolmigore in luto haerebiti Nonne idem ille ubi Literas Sacras, praesertim Novi Τestamenti scripta, interpretari debet, praesidio carebit ad ossicium suum bene et perite explendum ti cessario 8 Et frustra, Puis , ad illam orationis adspirabit elegantiam, quam Theolago deesse, si antea lenius reprehemum est, hodie omnes prope indigne serunt. Optime igiturvo o Rsv Ius rebus suis consuluit, quotiescunquo per horas subsecivas ad Graecos Latinosqua redis
ibati Quantum diligentiae autem Seholis suis adtabuerit, infra commemorabimus. Sod uti tanquam in venis ejus et medullis insidebat, quod PRODIcus ait apud x ENOPHONTEM, hominibus sine labore et studio nullnm honum veri nominis divinitus dari; ita persuasissimum ei erat, laboris studiique fructum Cum maxime Pendere a ratione, qua Peragantur.
39쪽
- 32 Et sane homines sunt, quos in artibus ac disciplinis consenescere neque ulterius tamen pro- sicere videamus, quam ut Paulo plus sapiant, quam leve et imperitum VulguS. Nam parum est aetatem consumere legendo; Sed qui operae prelium facere Cupit, de Sensu eorum, quae lecta sunt, Secum ipse continuo meditatur. Quod seminus intellexisse animadvertit, non intermittit notare, ut data Occasione denuo experiri possit, quantum valeat ingenio. Cetera, priusquam in mentem penetrant, judicio subjicit: quae probanda videntur, mandat memoriae. Identidem quoque ad loca jam ante tractata redire solat, ut bona quaevis, quae ibi se osserunt, iterum iterumque recolat suumque tu usum convertat.
Nimirum eodem modo comparati sunt libri atque homines, quorum si in mentem vitamque penitus introspicere volumus, amicitiae conSuetudo cum iis jungenda est. Sed quoniam dotes
et virtutes amicorum, etiamsi procul a conspectu remoti sint, memoriam minus celeriter effugii unt, quam quae accepimus legendo; et succurrere debemus commentariis, seu, ut vocari SO-lent , adversariis, quorum in locos et ordines lecta conjiciantur. Et hoc scriptitandi genus, ut alia asseri commoda et emolumenta, ab ERA-sno aliisque Viris Doctis copiose exposita , ita di-
40쪽
- 33 dici non potest, quantopere eo diligenter ad
studia persequenda excitetur, qui, notata sua subinde relegens, se antea magni habuisse viodet- quae nune, utpote vulgaria , ilocci pendat et despiciat. Verum huic tamen scribendi negotio modum statuendum esse . nemo prudens inficiabitur. Novi homines, qui se OROEso di-.tiores sere putent, si icigentia possideant commentariorum volumina. Ergo memoriae jura sua detrahentes eamque torpescere Sinentes, quod secum portare debent custodiuut literis. Gr vioribus promiscue adjiciunt, quae oblivisci a tius est quam meminisse. Nec quaerit illa suis dulitas, num talia sint quae adscribuntur, ut lucrum aliquando inerre possint; sed haec una et perpetua cura est, ut d in supellex usque accreSeat. Ceterum otio plerumque carent his ex opibus sumendi, quod ad commune bonum digerant et in lucem edant. Itaque si miser habendus est senex sordidus et avarus, qui nihil aliud agit, quam ut lautam nepotibus hereditatem relinquat; multo magis mihi homines illi miserandi videntur, quippe laborantes et sudantes . ut muribus aliquando et blattis pab tum praebeant, quod mordaci dente devorent.
Jam v oonSTIus quam egregie, et sibi a prava illa sedulitate cavere sciverit, et rectam Stum