Digestorum seu Pandectarum iuris ciuilis libri quinquaginta, nunc primùm ad fidem Pandectarum Florentinarum sexcentis locis emendati, supra Gregorij Haloandri editionem. .. 1

발행: 1548년

분량: 758페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

571쪽

Digestorum lib. i v I i. Tit.: V III.

' contrarium, quin uxor cum marito possit habitare, nee dubitatum fuit. QMd ergo si viduae legatus sit: an nuptiis contractis, post usum constitutum mulier habitare cum marito possit 'Et verum est ut & Pomponius libro quinto , dc Papinianus libro decimonono quaestionum probat possς cum viro dc postea nubentem habit re. Hoc ait prius Pomponius est , & cum socero habita

turam. IV. P. A V L v s lib. I I I.ad Sabinum.

IMo de socer cum nuru habitabit, hoc utique cum 'ia

ro iuncta sit.

Non solum autem cum marito, sed etiam cum liberis, libertisque habitate, & cuni parentibus pote- Erit: ut Aristo notat apud Sabinum. Et huc usq; erit pro cedendum,ut eosdem, quos masculi reciperent , &m

N On aliter autem mulier hospitent recipere potest: quam si is sit,qui honeste cum ea, quae usum habet,

habitaturus sit. si: .. . l

S Ed neque locabunt seorsum,neque concedent habi

tationem sine se,nec vedent usum. Sed si usus .edia mulieri legatus sit ea conditione, si 2 v t Ro D r-

V iE R T I s s B T : remittendam ei conditioneni Ec cum P

viro habitaturam,Pomponius libro quinto probat.

C Aeterarum quoque rerum usu legato,dscedum est. Uxorem cuna viro in promiscuo usu eas res habere

s I habitatio legetur, an perinde sit, atq si usias: quae-D ritur. Et egeliu quidem idem pene esse legatu ususae habitationis, etiam Papinianus consensit libro decimo octauo quaestionum. Denique donaremon poterit: sed eas personas recipiet,quas & vlaaritis. ad haeredem

tamen nec ipsa transit:nec non utendo amittitur, nec in

pilis deminutione. sed si sit relicta,an usus sit, videndum.

572쪽

videndum. & Papinianus libro septinio responsoru ait, A. sum esse,no etiam fructum relictum. Sed & si relictus sit illi domus v&fructus habitandi caussa r utrum habitationem solam n vero S usumfructum habeat, videndum. Et Priscus Neratius putat,solam habitationem legatam,quod est verum .Planὸ si dixisset testator,v s v M

HABITANDI CAvssA: non diibitaremus , quin valeret. Utrum autem unius anni sit habitatio, an usquoad vitam :apud veteres quaesitum est. Et Rutilius, donec vivat,habitationem competere ait . quam sententiam M.

Celsus probat libro decimo octauo digestorum. Si v- suffundi sit relictus: minus utique esse, quana fructum,. longessue distare,nemo dubitat. sed quid in ea caussa sit,' videndum . Et Labeo ait, habitare eum in lando posse. dominumque prohibiturum illὰ venire : sed colonum non prohibiturum,nec familiam,que agri colendi caussa illic sit. Caeterom si urbanam familiam illo mittat,qua ratione ipse prohibetur,& familiam prohibedam, eiusdem rationis est. Ide Labeo ait .& cella vinaria ole ria eum sollim usurum et dominum vero inuito eo no v-

eoque fundo hacten' ei morari licet, ut neque domino riindi molestus sit: neque his,per quos opera m stica sunt,impedimento : nec ulli alij ius , quod habet, o aut vendere,aut locare,aut gratis concedere potest.

. XII. VLPIANV s lib. x VII I. ad Sabinum.

PLenum autem usum habere debet,si & villae,& prPtorij relictus est . Venire plane posse proprietariunt ad fructus percipiendos,magis dicendum est: & per io-wa tempora fructuum colligendorum etiam habitare iulic poste, admittendum est. Praeter habitationem au-.tem,quam habet,cui usus datus est : deambulandi qu8--que,&festandi ius habebit. Sabinus & Cassius etiam lidis aa usum quotidianum,& horto,& pomis,& holerius,& foribus, & aqua usurum: non vlque ad compen- dium,sed ad usum,non ad abusum. idem Nerva:& adii- 'cit,stramentis etiam usurum: sed neque foliis, nequπuco,neque stumento,neque siugibus usurum. Sed Sabir nus M

573쪽

Digestorum lib. VII. Tit. VIII.

nus & Cassius, Labeo & Proculus hoc amplius: ex his . quae in iando nascuntur,quod ad victu sibi suisque su

heiat,sumpturum:etiam ex his,quae Nerua negauit. Io- 'uentius autem etiam cum conuiuis & hospitibus possievti.quae sententia mihi vera esse videtur. Aliquo modo enim largius cum usuario agendum est pro dignitate Gius,cui relictus est usus. sed utetur his ut puto dumtaxat in villa.Pomis autem,& holeribus,& fioribus, ct lGgnis videndum trum eodem loco utatur dumtaxat, an etiam in oppidum ei deferri possint. Sed melius est accipere,& in oppidum deserenda. neque enim graue on est eorum, si abundent in iando. Sed Sc si pecoris ei re Iictus usus est puta gregis ovilis ad stercoradum usu in dumtaxat, Labeo ait: sed neque lana, neque lacte, Eneque agnis usurum.hec enim magis infructu esse. Hoc amplius etiam modico lacte usurum puto. neque enim tam stricte interpretandet sunt voluntates deiunctorum. Sed & si boum armenti usus relinquatur: omne usum

haLebit, 3d ad arandum, & ad caetera,ad quae boues apti

sunt.

φώd-ἀa testatoris debent inossi secundum eunditione persona cui datur seu ad quem dispos tur. Equiiij quoque legato usu, videndum ne & domara possiit,& ad vehendu uib iugo uti. Et si fortὸ auriga su

rit, cui usus equorum relictus est:non puto eum in Ci censibus iis vlurum, quia quasi locare eos videtur. Sed si testator sciens eum huius esse instituti &vitae , reliquit: videbitur de hoc etiam usu sensisse. si usus ministeri j alicui suerit relictus,ad suum ministerium utetur.& liberorum coniugisque: nec videbitur alii concessisse, si simul cum ipsis utatur. quamquam si filiosamilia, usus serui sit relictus,vel seruo: patri dominove adquia stus, in ipsius dumtaxat usum exigatur,non etiam eoria, qui sitnt in potestate. Operas autem serui usuari j no i cabit,neque alij utendas concedet, & ita Labeo. quemadmodum enim concedere alij operas poterit, ceun ipta tantum uti debeati Idem tamen Labeo putat, si fundum conduxerit quis,usuariu seruum ibi posse operari. quid enim interest, in quam rem opera eius utaturi Q inre si lanam

574쪽

De usu ct habitatione. ars

lanam coli luxerit usuarius expediendam, poterit etiam per usuarias ancillas opus perficere. Iteni ; si vestimetatexenda redemerit,uel insulam, vel nauem fabricadam: poterit ad haec operis uti vinarius . nec offendetur illa Sabini sententia: ancillae usu dato ad lanificium eam noadmitti,nec ex operis mercedem capi, sed sibi lanam facere iure cogere.sibi enim facere videbitur, qui non operas eius locabit,sed opus, quod conduxit, expediet. Idem & Octauenus pro Dat.

SEd & ipsi seruo ancillarue pro operis mercedem im- poni posse,Labeoni placet.

Persemum Uinrium adquiritum ex reno ex opera: Iedper 'Quarium adquiritur utroque modo. Bar. XIIII. VLPIAN s lib. x vr I Sabinum.

PEr seruum usuarium si stipular,vel per traditionem

accipiam,an adquirana,quaeritur: si ex re mea,vel ex operis eius t Et siquidem ex operis eius, non valebit: quoniam nec locare eius operas possumus . sed si ex remea: dicimus seruum usuarium stipulantem, et per traditionem accipientem, mihi adquirere, clan hac opera

eius utar.

tenet legatum: seciuspost lega in Mimas: quia non tenes ademptio.b. d. Baldus.

Vsusfructus,an fructus legetur,nihil interest. nam mictui & usus inest, usui fructus deest: & ωictus quidem sine usu eri non potest,usus sine fructu potest. Deniques tibi fructus deducto usu legatus est rinutile esse legatum,Pomponius libro quinto ad Sabinum scribit. Et si forte usutructu legato, s tactus adimatur: totum videri ademptum scribit. sed si de fructu sine usu sensit, usum videri constitutum: quia & initio constitui potest. sed si vinfructu legato,usus adimatur: Aristo scribit, nullam esse ademptionem. quae sententia benignior est. Vsu legato,si eiciem si uctus legetur, Pomponius ait, confundicum cum usu.Idem ait,& si tibi usus, mihi fructus lege-

575쪽

Digestorum lib. v II. Ti. V tit

tur: eoncurrere nos in usum, me solum Ductum habitii rum. Poterit autem apud alium esse usus,apud alium fructus sine usu ,apud alium proprietas: veluti si is,qui habet fundum,ulum Titio legauerit: mox haeres eius tibi fructum legauerit,uel alio inodo constituerit

FVndi usu legato, licebit usuario & ex penu, quod in

annum dumtaxat sufficiat, capere : Iicet mediocris praedij co modo fructus consumantur : quia & domo Scseruo ita uteretur,ut nihil alij seuctuum nomine supe esset. Sicut is,cui usus fundi legatus est,quo minus dominus agri colendi caussa ibi Versetur,prohibere n5 potest alioquin δc frui dominum prohiberet ita nec haeres quidquam facere dubet,quo minus is,cui usus lega- atus est,utatur,ut bonus patorfamilias uti debet.

SI ita legat' esset usus fundi, v T INsTRVCTu, E s T : earum rerum,quae in instriamento essent,pe inde usus ad legatarium pertineret , ac si ilamina tim earum rerum usus legatus fuisset. Dominus proprietatis,etiam inuito usufructuario vel usuario, fundii vel aedes per saltuarium vel insularium custodire pol rit.intereti enim eius fines praedij tueri. Eaque omnia dicenda sunt, quolibet modo constitutus vlasfructus vel usus fuerit. Seruo,cuius usum dumtaxat,no etiam finictum habamus,potest a nobis quid donari: vel etiam ex specunia nostra negociatio permitti,ut quidquid eo mo- do adquisierit,in peculio nostro sit.

Filiosamilias vel seruo aedium usu legato,utile legatum esse existimo : & eodem modo persecutionem eius competituram,quo competeret, si fructiis quoque legatus esset. itaque non minus absente , quam praesente filio serubue,pater dominusue in his aedihus habitabit.

XVII I. PAVLus libri Ic .ad Plautium.

cI domus usus legatus sit sine fructu: communis res octio est in sartis tectis tam haeredis,quam usuarij. Via deamus tamen,ne si fructum haeres accipiat,ipse reficere debeat. si vero talis res sit, cuius usus legatus est, ut haeres

576쪽

hares fructum percipere non possit: legatarius refice re cogendus sit. quae distinctio rationem habet. o s ruitu, Uus s Usentialiter indiuidua:seruisus Uinfrumis ess

V .u pars legari non potest.nam frui quidem pro

parte possumus, uti pro parte non poni mus.

SEruus,cuius inibi usus legatus est, adquirit mihi , si

institor operis eius utar in taberna .nam merci

bus vendendis emendisque adquirit mihi. Sed & si ius su meo per traditionem accipiat.

Vsus aquae personalis est,&ideb ad haeredem usua rij transmitti non potest.

DIuus Hadrianus quin quibusdam usus sylvae leg

tus esset, statuit fructum quoque eis legatum Vi- .deri: quia nisi liceret legatariis caedere sylvain & vendere,quemadmodum fructuariis licet: nihil habituri essent ex eo legato. Facultas alicui competeres non est an aniastu arctata: -a etiam magnum in babilitare Opotentialitate consistit, anum liueresse vosatur Baret. Licet tam angustus est legatarius, cui domus usus le C satus non possit occupare totius domus usum: ta men eis,quae Vacabunt,proprietarius non Utetur,quia licebit usuario Sc aliis temporibus tota domo uti r cu interdum domini quoque aedium prout temporis condi- . tio exigit quibusdam viantur, quibusdam non Utantur. .

Vsu legato,si plus sit usus legatarius, quam oportet:

officio iudicis,qui iudicat quemadmodum Utatur: co tinetur,ne aliter,quam debet, Vtatur. XXIII. P Α V L V s lib. I I .ad Neratium.

TEratius ait: usuariae rei speetiem is , cuius propri 1 l tas est,nullo modo commutare potest. deteriorem enim caussam usuarij facere non potest. P A V L V s.facit autem deteriorem, dc in meliorem statum commu

577쪽

Digestorum lib. VII. Tit. IX. VS VFRVcT V ARIVS c Euria

admodum caueat. Tit. Ita. I

I cuius rei usiisseuchus legatus sit: aequissimum praetori visum est , de utroque legat rium cauere:& usurum se boni viri arbitratu,& cum ususfructus ad eum pertinere d sinet,restituturu quod inde exstabit. Haec

stipulatio, siue mobilis sit res , siue sali, interponi d

bet. Illud stiendum est, ad fideicommissa etiam aptari eam debere . Planὰ & si mortis caussa donatione usus. fructus constituatur : exemplo legatorum, debebit haec cautio praestari. sed & si ex alia quacumque caussa con- astitutus fuerit ususfructus, idem dicendum est. Couere autem debet, boni viri arbitratu perceptum iri 6sumfructum : hoc est , non deteriorem se caussam us fructus facturum: caeteraque facturum,quae in re sua soceret . Recte autem facient haeres & legatarius,qualis res sit, cum incipit frui legatarius, si intestatum redegerint: ut inde possit apparere , an & quatenus rem peiorem legatarius fecerit. Vtilius autem visum est,stipui atione de hoc caueri et ut si quis non boni uri arbitratu utatur, committatur stipulatio statim : nec expectandum sit, dum ut amittatur ususmictus. Habet autem stipulatio ista duas caussas: unam,si aliter quis ut . tur, quam vir bonus arbitrabitur : aliam de unafructu restituendo . quarum prior statim committitur,quis aliter fuerit usus , & saepissime committetur e sequens committitur finito vlafructu . Sed quod diximus , id quod inde exstabit, restitui: non ipsam rem stipulatur proprietarius inutiliter enim rem suam stipulari videaretur sed stipitiatur restitui,quod inde exstabit. Inter- dii etiam inerit proprietatis aestimatio, si forte fructu rius, coni possit usucapionem interpellare, neglexerit.

omnem enim rei curam suscipit. II. PAVLus lib. L xxv. ad edim .

N T Am fructuarius custodiam praestare debet. 1 l iii. v x ν i A N v s lil . I. x x x xm edictu . Omnes

578쪽

Vsufructuarius quemadmodum caueat. 227

OMnes autem casus continentur hac stipulatione, quibus 'vsusfructus amittitur. Desinere pertinere usumfructum accipiemus, & si nec coeperit pertinere , quamuis legatus iit: & committetur nihilominus stipulatio , quasi desinat pertinere, quod nec coeperit. Si vis sti uetus repetitus erit legato, quotiescumque amissus fuerit nisi utiliter fuerit cautum committetur ista stipulatio: sed exceptione opus erit. Sed dc si quisvsumfructum tibi legauerit, & sub conditione s r L I-BERos HABvERIs proprietatem: amita v&fructu, stipulatio committetur: sed exceptio locum habebit. Si haeres alienaverit ante proprietatem, & postea amittatur usiisfructus et an ex stipulatu agere possit,n videamus. Et fortius dici poterit, ipso iure non committi stipulationem : quia neque haeredi, successoribusue eius restitui potest: neque is,cui potest , id est ad quem peruenit proprietas,pertinet ad stipulationem . Sed is, ad quem peruenit proprietas, tempore quaesiti dominij prospicere sibi alia cautione debet,quod & si non fecerit,nihilominus in rem actione uti potest.

II 1 I. VANULEI Vs lib. VII I. Stipulationum.

SI fructuarius proprietatem adsecutus fuerit: desinit quidem v suffructus ad eum pertinere, propter co fusionem. sed si ex stipulatu cu eo agatur: aut ipso iure inutiliter agi dicendum est, si boni viri arbitrium huc Q usque porrigitur:aut in factum excipere debebit.

H Ac stipulatione dolum malum abesse, abfuturum

que esse, continetur. Et cum in rem sit doli malimentio concUta: omnium dolum comprehendere videtur, successorum , & adoptiui patris. Sed & si usus sine Ductu legatus erit,adempta fructus caussa, satisdare iubet praetor. hoc merito : ut de solo usu, non etian de fructu caueatur. Ergo &si fructus sine usu obtigerit, stipulatio locum habebit. sed de si habitatio , vel

operae nominis,Vel cuius alterius animalis relictae fuerint, stipulatio locum habebit: licet haec usumfructuit

Per omnia non imitentur. v I. A v L v s lib. L xxv. ad edictum.

579쪽

Digestorum lib. VII. Tit. IX.

IDem est & in reditu praedij: sicuti si vindemia legata

sit,uel messis: quamuis ex usufructu ea percipiantur, morteque legatarij ad haeredem redeant. VI I. v LPIANVS IJ.L. x x i xi. ed A-SI usustructus nomine tradita re satisdatu Q fuerit: Proculus ait, posse haerede re vindicare : & si obii ciatur excUtio de re vlasfructus nomine tradita,replicandum esse. quae sententia habet rationem . sed & ipsi stipulatio condici poterit. Cum ususfructus pecuniae legatus est,exprimi debent hi duo casus in stipulatione:

QVM MORI RIS, AUT CAPITE MINv- Tvs ERIs, DARI. idcirco hi duo soli casus: auonia pecuniae usus aliter amitti no potest, o his casibus. VIII. PAVLvx lib. L x x v .ad

SI tibi usust tactus,& mihi proprietas legata sit, mihi cauendum est. Sed si mihi sub conditione luata sit: quidam ut Marcianus hqredi δε mihi cauendumeta putant.quae sentetia vera est. Item si mihi legata sit,& euad me pertinere desierit,alii:& hic virisque cauedu ut supra placuit. bd si duobus coniunctim usi1sfructu legatus sit: inuicem sibi cauero debebunt, & haeredi in

SI vsiissi uctus mihi legatus sit,eumque restituere sim Titio rogatus: videndum est, quis debeat cauere: v-tru Titius,an ego, qui legatarius su. An illud dicim', mecum haeredem acturum,ut caueat:&cu fideicomissorio me agere deberet Et est expediti' hoc dicere: si in bi spes aliqua durat v lasfructus, ct cu tu amiseri , potest ad me recidere,id est, ad legatarium: ita re expediri, ut tu inibi ,ego domino proprietatis caueam. od si fideicomissarij caussa fructus mihi relictus est,nec est vlla spes ad me reuertendi ususseuctus; recta Yi fideic5- missarium canere oportet domino proprietatis. Illud sciendu est: siue iuro ipso quis usumlauctu habeat, siue etia per tuitione praetoris: nihilominus cose tu esse, ctuariu cavere,aut actiones si scipere. Pinn. si ex die proprietas alicui lcgata sit,ulasfructus oves: dicendum

esse

580쪽

Vsufructitarius quemadmodu caueat. 228

ege Pomponius ait , remittendam hanc cautionem Du-d ctuario : quia certum sit, ad eum proprietatem, vel adhaeredem eius peruenturam. si ususseulius legatus sit: scripsit Pomponius, quanquam haeres stipulatus sit finito usufructu, vestem reddi: attamen non oblia gari promissorem,si ean sine dolo malo attritam reddiderit. Si plures dom;ni sint proprietatis unusquisq; pro sua parte stipulabitur.

X. PAV LV s lib. xv. ad edita . SI serui, qui nobis communis erat, usumfructum tibi legauero: necessaria erit haec cautio haeredi meo. quamuis enim de proprietate possit communi diuidun-- do iudicio experiri: tamen caussa ususfructus, qui tuus proprius est, ad officium ςommuni diuidundo iudicis non pertinebit.

VSu quoque domus relicto, boni viri arbitratu eautionem interponi oportet . Nec mutatur, si pater haeredes filios simul habitare cum uxore legataria vo-Iuit. Nemo tandicit rem suam praeteram a finae.ad boς arizatur. HUP.omnis ecudictis degenerat contra furon. Baltas. C rc I i. V L PI A N V s lib. x V II r. ad Sabinum.

SI vasorum ususfructus relictus si r non erit e utio senatuscosilii necessaria, sed illa sola, η o N i v 1

κ v M. Si igitur tradita sunt seuςndi caussa: nemo dubitat, non fieri eius, qui accipit. nφ' enim id ςo traduntur, ut dominium recedat ab eo, qui tradit: sed ut vi tur foratur legatarius. ergo com non sapi fritctuarii v sa: vindicari a proprietario possunt,cautione non data. videndum est de condictione, an possit locum haber . & proditum estineminem rem suam, nisi lari coo , eero posse.

SEARCH

MENU NAVIGATION