Historia bibliothecæ Fabricianae qua singulis eius libri eorumque contenta et si quae dantur variae editiones augmenta epitomae versiones scripta adversa et hische oppositae apologiae sive defensiones auctorum errores et vitae doctorumque virorum...

발행: 1719년

분량: 560페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

201쪽

ratorem egit, annosque V. continuos in studio variarum artium Sscientiarum transegit inde, post quadriennem in Gallia, Italia, ScGermania peregrinationem patriae redditus, S Reginae se malo phylax constitutus, Equitisque aurati splendore fulgens, ab ea diversis vicibus legatus missus est in Germaniam, Galliam & Provincias Belgii foederatas; ac postea iterum ablegatus fuisset nisi vitam privatam publicae, di studia, eorumque promotionem aulicis praeferre negotiis maluisset. Neque enim in otio vixit. postquam a publicis recessit muneribus , sed bibliothecam univcrsitatis Oxoniensis, misere tunc desertam. reficere studuit, atque aedificio pro ea aptato satis splendido, ante obitum, qui secutus est anno Ista, legibus eam prudentissimis munivit, amplisque locupletavit reditibus. Ad hanc bibliothecam accesserunt di aliorum libri, videlicet Guil. Herberti, Kenelmi Dubi, Guil. Laudi, & Io. Seldent. Vide erMd. A. I699. 228. item A. ITO2. 28 . 28s. & Benthem. de statu eccles &scholar. anglican. D. 32O.

Thom. H de, hi bliothecae Bodleianae quintus ab eius ortu praesectus, atque orientalium linguarum peritissimus, immo ebraeae&arabicae linguae in academia Oxoniens professor, scripsit etiam de Ludis orientalibus, de Religione turcica, item Notas ad R. Abrahami Perizol Itinera mundi S Historiam religionis veterum Persarum ,

praemature defunctus A. i O'. atque a Io. Mostero elogio Viri πολυμοι-bόςατου cohonestatus, in lib. de homon. p. I7I. XXXVI. PLATONIS Opera omnia, quae exstant, Marsilio Fuino

interprete, quippe qui graecum textum cum emendatioribus exemplaribus contulit, & latinam interpretationem repurgavit, argumentisque peiPetuis S commentariis opus illustravit. Lugduni is9o. Haec editio, S Francosuriensis de A. Igoet. sunt optimae, longeoue praeserendae Serranianaei quae Parisiis prodiit A. Is 8. Praemissa est Platonis vita, auctore Diogene L.ertio. Libri autem Platonis, eo ordine collocati, quo in hoc opere comparent, sunt sequentes: i Η parebin, sive de lucri cupiditate dialogus moralis.p. r. In quo Socrates cum Hipparcho, iuvene atheniens , unde dialogo nomen, colloquens docet, quemlibet lucripetam lucro velut bono

alicui, inhiare, sed illud demum laudandum esse lucri studium Aa 3 quod

202쪽

quod non falsam lucri speciem amplectatur, sed eiusmodi lueram quaerat . quod vere sit utile ad summum bonum, tanquam finem obtinendum. Q Amatore , ερος , apud Laertium autem, S ipso in dialogo legitur Ao- , Rivales moralis, p. 4. De philosophia. quod non sit proletaria cognitio variarum artium, sed cognitio diis vinorum, S gubernatio humanorum: ad illam conducere sapientiam, ad hanc prudentiam S iustitiam. 3 oues, sive de sapientia, obstetricius. D.7. Quo Socrates Demadoco eiusque filioTheagae, in disciplinam tibi tradendo, ostendit, sapientiam esse rem omnium praeclarissimam, atque in hoc versari, ut societas generis humani contineatur rationibus ic institutis iusti & moderati imperii, atque adeo evitentur intemperies, hominum pestes; iam vero illam quidem civilem sapientiam disci sapientum hominum usu& consuetudine ; veram tamen effcacemque illius consequendae rationem pendere a Deo, qui unus effetat, ut illa etiam hominum prudentum consuetudo possit esse fructuosa. O Meno, devirtute, tentativus sive exploratorius. p. 12. Socrates hoc dialogo doceti quid Stquotuplex sit virtus, nullamque earum succedere, nisi divini essicacia numinis accesserit, qua nImirum homines virtute instruantur. s Aleibiades primus, de natura humana, obstetricius. p. as. Nimirum in persona Alcibiadis humanae naturae vitia eorumque remedia quorum illa sunt Negligentia, Ignorantia & Arrogantia, haec, Cura nostri it Seria cognitio, ostenduntur. Curam nostri in eo versari, ut maximam diligentiam adhibeamus in nobis excolendis id est animo nostro, quem vere nos ipsos censere debeamus, non vero inutilem operam in alienis, corpore Videlicet, S iis, quae ad corpus pertinent, e . g. robore, diuitiis, cum corpus sit instrumentum animi id est non ipse homo, sed id, quo homo utitur, haec autem sint plane extra hominem. Seriam vero nostri cognitionem eo spectare, ut puis deat nos arro antiae nostrae, cum nihili simus, si bene nos norimus: tum ut ab uno Deo pendeamus qui sit verum Ssolidum felicitatis nostrae firmamentum, S illa proinde remedia reddat in hominibus emeacia. Pietatem igitur in primis commendari, ut quae honestaeae beatae vitae. sive in priVatis personis, sive in Rep. caput existat. 6 Alcibiadιs Iιcundus, de precatione. p. 38. A non nullis quidema. κιρhanti tribuitur; tui de Piaccium de Anon. Ii. & I. A. Fabrici in

B pr. lib. s. c. I. p. ISJ sed Lης risi e Thrasyllo omnino Platoni vindicat

203쪽

dicat. Scilicet Alcibiadem ad sacrificium proficiscentem monet Socrates, dissicile S periculosum esse Deum precari, cum saepe homines , dum arbitrantur se bona a Deo petere, mala petant, quia ignorent ea, quae nosse&necessarium sit & utile. Huius ignorantiae quaedam profert remedia, non ut doceat, quae sit legitima precatio, sed ut minus absurde, minorique cum periculo homines Deum precentur. Misos, sive de lege, politicus. p. 44. Est hic dialogus velut introductio in libros de Rep. in quo exponitur, quid lex sit, quae eius origo, quis usus & finis, de senuiturque Minos, celebris ille legislator, quem alii tanquam tyrannicum & violentum describant. 8 Eut phro, de sanctitate, explorandi caussa institutus. p. 47. in falsae religionis, id est, superstitionum in cultu ethnicorum divino, refutatio, ex ore hominis ethnici, qui tamen Nipse venam religionem ignoravit, quamvis religionem statueret verum solidumque, & universae vita ac societatis humanae fundamentum. O Parmenides, sive de ideis. p. 14. Parmenidis, celeberrimi philosophi pythagorei sententia de id eis explicatur; nec loquitur in hoc sermone Socrates, sed auditor est & res iam pridem acta

commemoratur: ut non tam suam, quam alienam sententiam Plato voluisse commonstrare videatur; quamquam a Parmenide non

omnino dissenserit. Intendit autem Parmenides generatim hoc asserere, quod unum omnium principium sit eooue posito ponantur omnia, sublato autem interimantur. Notanaum etiam, in hoc dialogo per intelligi Pythagoreorum quamque substantiam a materia penitus absolutam. ut Deum, Mentem; per abud autem &alia, tam materiam, quam illa. quae in materia fiunt. io) Philibu de summo bono. p. a. Vbi Socrates docet, humanam felicitatemper se & 1eorsum neque in voluptate consistere, neque in sapicntia,

sed in utriusque communicatione cum τω αυπα ΜΘω sive summo bono, videlicet Deo. . I i) Hippias maior, de pulchro. ad Sophistarum naenias evertendas. p. 9 . Socrates non tam hic laborat ostendere

quid pulchrum sit, quam quid non sit, videlicet non pulchram Virginem nec aurum, nec corpore bene valere, nec divitem

S honoratum este, nec senem mori, nec sepe Iiri a filiis, nec sepelinse parentes, nec cetera huiusmodi. io L sis, de amicitia, obstetricius. p. iC6. In hoc dialogo traditur discrimen verae amicitiae a salsa atque illius conciliatorem essemum ipsum, neque illam reperiri nisi inter Diqitigod by Corale

204쪽

plato I92 inter bonos. Lairtius lib. 3. segm. 3s. narrat, Socratem, cum Plato ianis Lysidem audisset recitari, Proh dii immortalis, dixisse, quam multa de me mentitur addesee 1s scripsisse quippe non pauca virum illum, quae Socrates non dixit. Is Theatetur de scientia, exploratorius. p.ri . Non autem ostenditur Theaeteto adolescenti vera scientia inhoe dialogo. sed falsaeSophistarum de scientia opiniones refutantur. 14 I. . sive de poetico charactere, Vel de poetarum exponendorum ratione. adorationem sive rationem spectans. p. I 3. Philosophus docet nec Poeticam ipsam nec eius interpretandae vim& facultatem, artis cuiusdam principio S industria constare, sed impetum esse quendam, sive divinum furorem, quo & poetae & ipsorum interpretes rapiantur. Apud Athe um lib. XI. perstringitur Plato quod in hoc dialogo S poetis S aliis Viris non paucis, per populi praecipue suffragia ad honores evectis, ex invidia detrahat. is) B-νbι , de eo quod est, ad rationem sive orationem speεhans. p. I48.

De ente hic agitur, ut evincatur, Sophistam esse imaginarium artificem qui in falsarum rerum commentis versetur, id est, ea, quae minime sunt, doceat, tanquam Vera, atque illo modo hominum animos falsis opinionibus irretiat atque involvat. I6 Politicus, de regno, ad orationem seu rationem spectans. p. Ig9. Summa huius

dialogi est Politicam esse scientiam leu disciplinam ad hoe institutam, ut regat coetum & frequentiam hominum: huius scientiae ea-stodem esse Regem seu pastorem populorum, eumque debere ingenio esse ad imperandum apto, neque eius i erium infinitum ut pro arbitratu quidvis agat,sed oportere pie, iuste, sapienter imperare, ex legum praescripto, habitaque rerum, personarum, locorum S temporum ratione, legum mentem finemque moderari. I7 Protagoras, de Sophistis, ad ostentationem comparatus. p. I92. Agitur hie contra inanes Sophistarum, qualis Protagoras erat. meculationes, atque ostenditur, virtutem non poste doceri aut disci, sed esse boni se verae voluptatis scientiam divinitus datam. Ceterum haredantur documenta : Sapientia non esse nudam aut imaginariam rerum cognitionem aut quae perperam & vitiose agat: Non esie quidquam iucundum . quoa non sit bonum: Verae scientiae caput esse, ut

vitam ex virtute componamus: Adulterinae & fucatae scientiae notam esse. quum verba tantum adhibentur nulla utilitas ad vitam

bene agendam redit. Athena ι lib. XI. refert, Protagoram Iecto hoe

dialogo

205쪽

piat φ

dialogo dixisse: Platonem optime novi μ ιαμβιζειν i. e. eriminari. I8)Euthydemus, sive contentiosus. p.2I4. Hic dialogus eiusdem ac prior est argumenti, ita ut Sophistarum vanitates detegantur, negetur virtutem doceri posse, & doceatur, Sophistarum Oilium atque invidiam non debere transferri ad veram philosophiam, quae certo solidoque utilis cognitionis frustu satis se tueatur adversus omnes omnium Sophistarum impossuras; nec boni rationem habere divitias libertatem, eruditionem, honores. potentiam, immortalitatem, sed sapientiam recte his utendi. I9b Hippias minor, de mendacio, ad evertendum comparatus. p 229. Generalis thesis est eadem, quae duorum praecedentium dialogorum. specialis autem de praepo1tero Sophistarum in disputando more S in iosa materia. Sin illius explicandae modo : Hippiam enim sophistam Plato loquentem introducit nihil non arrogantissime sibi tribuentem. eumque ut irritet, contendit. Achillem esse deteriorem Vlysse; hinc transit ad sermonem de mendacio, ostendens, ex eius doctrina sequi, nullum inter mendacem & veri studiosum esse discrimen. &minus peccare, qui mala sciens ae prudens faciat, quam qui invitus.

- armides, de temperantia vel modestia, tentativus. p. 2's. Fingitur dialogus hic eum Charmide adolescente & Critia habitus post pugnam ad Potidaeam, in quo disseritur de temperantia, eiusque

variae descriptiones adseruntur, sed nulla definitro. Haec tamen doctrina potest elici temperantiam per omnes Vitae partes Iate patere, rerum cognitionem opportuno & fructuoso iudicio munire ne sit inessicax quaedam S inanis theoria, ipsam denique in actione totam versari, colendamque ab iis, qui cupiant vitam traducere fe-lleem. Sunt & hie dialectica quaedam theoremata: Non esse, quis dicat, sed quid dieatur, attendendum: Artibus certa esse & definita subiecta, in quibus versentur: Non dari huiusmodi scientiam, quae proprie dicatur scieηtia scientiarum, id est, quae per se & vera omnium scientiarum subiecta & fines regat; cum unaquaeque scientia

suis se principiis tueatur. 2i Laerii, de sortitudine, obstetricius. p. 14s. Agitur quidem de sortitudine in praesente dialogo, non tamen hic est primarius eius finiis . sed ostendere. civiles sive politicos

ignorare veram instituendae iuventutis rationem, quippe quae non consistat in externis exercitationibus, veluti armorum tractando.

rum, rei equestris, aliarumque huiusmodi rerum peritia, sed in Pars m. In DL B b vir-

206쪽

i 4 pia .

virtute, qidi sons & caput sit verat institutionis. ac Clitopho. exhortatorius. p. ari. Est impersectus, pro platonico tamen agnoscitur a Laertia lib. 3. segm. O. Atque in eo praedictus Clitopho, Aristonymi filius rogatus a Socrate, cur Thrasymachum praeferat, re spondet, se quidem ab ipso, videlicet Socrate, praeclaras ad virtutem exhortationes, sed nullam eius definitionem, neque etiam modum feliciter in ea progrediendi a divisse : hoc igitur si vel ignoraret

Socrates, vel docere nollet. merito se ad Thrasymachum, aut alium quemcunque discendi caussa accedere. Et hic abrumpitur sermo nec quid Socrates responderit, additur. 23 Crat lus. de recta nominum ratione, ad orationem sive rationem spectans. p. 2s7. Dinputatur, utrum nomina rebus imposita fuerint a natura, an ex hominum pactis & conventis quorum illud Hermolenes asserit, Parmenidis N Pythogoreorum cultor, hoc Cristylus, sectator Heracliti ; in cuius sententiam Socra ει quoque inclinare videtur. Ceterum Aegid. . se oua, teste I. Alb. Pastricto B. gr. l. 3. c. I. P. II. Ob servat, Platonem in etymologiis non raro infeliciter versatum esse. 24 Gorgias. de rhetorica, refutandi sive evertendi causa institutus. p. 28 I. Damnatur hie Rhetorica, non omnis, sed ea, quae a Sophistis tradebatur, ut ars persuadendi in foro, cum potius rhetorica ad bonum S iustum finem adhiberi, & cum virtute coniuncta esse debeat. Clauditur hic dialogus insigni descriptione iudicii divini, cui post mortem anima cuiusque hominis subisiiciatur. Aristuses ei opposuit orationes suas platonicas, di Hier. Cardanus Antigorgiam. 2s) Convivium de amore, metaphysicus,rsue theologicus. p. 3is Convivae sunt duo de triginta, qui inter se disputant de amore, unde S inscriptio nata; quamquam Lambιeius lib. VII. de Biblioth. vindobon. c. a. verum titulum ense απρο αγαλι δε bono, contendat atque evincitur, amorem per se nec bonum, nec malum esse; bonum autem reddi. si seratur inhona ac divina. Diophanes scripsit Desensionem Alcibiadis, contra hunc dialogum; nec alio consilio Plato crebram turpissimae graiahe mentionem Videtur sectile, quam ut eam detestandam commonstraret ; sicut in primo νομελ mau flagitium illud abominatur. & - - τολαημια. Vocat. 26 Phadrus, de pulchro. p. 3s6. Disputatio haec Socratem inter & Phaedrum, est, veluti prior, tota mystica, & argumentum illi adfine com

207쪽

- Τplectitur: utraque enim de amore agit, sed in varium tamen finem; illa quippe amoris naturam explicat, haec illius passiones, inter quas praestantissima & essicacissima est pulchritudinis appetitio. Sed quoniam in hac appetitione varie ab hominibus peccari solet, rerum umbras, non veritatem persequentibus, Iccirco accuratius disseritur de vera pulchritudine, doceturque, eam esse rationem, qua cum Deo homo coniungitur; rationis autem interpretem esse orationem. Videndum igitur, ne vera illa pulchri

lucio impotenti cupiditatum S libidinum intemperie perscedetur. Hunc dialogum dicit Laertius fuisse primum, quem Plato scripsit,

. S Dieaarchus apud illum reprehendit dicendi characterem, ut φοσὼκον sive vehementiorem ; non nullas etiam descriptiones, ut alienas & supervacuas, taxat Plutarchus in Erotico. Non tamen anachronismi accusari Plato poterit, quod Phaedrum, qui Socratis aetate non erat vivus. cum Socrate colloquentem sistit, quum id non ex errore,sed studio S consilio faciat. 2 otiola Meratis, ad mores pertinens. p. 3st. Scripta est a Platone nomine Socratis ad Iudices athenienses contra accusationem Anyti, Meliti, & Lyconis, criminantium, Socratem curiosius investigare ea, quae subterra & in caelo sunt, & sublimiorem quandam scientiam alios docere. Neque vero haec Apologia eadem est, quae Polycratis, quippe quae pluribus post Socratis mortem annis scripta fuit. M iis, de eo quod agendum est , moralis. p. 369. Erat Crito intimus Socratis, qui eum in carcere invisens, hortatur ut se inde patiatur educi amicorum opera ; sed Socrates negat se id prius permissurum, quam certis sibi constet argumentis, an recte fieri possit. Ceterum docet, vulgi opiniones esse contemnendas. calamitates ferendas patienter, inimicos non ulciscendos, animo rue oportere esse erecto ad sola honesta & aeterna. 29 Phado, e animo, partim moralis, partim theologicus seu metaphysicus. p. 37s. A Phaedone in hoc colloquio refertur, Socratem codie, quo veneno hausto in carcere extinctus est, multis hominibus praesentibus disseruisse de morte contemnenda, & animi immortalitate. At Phaedo tamen, uti Athenaus lib. XI. scribit, lecto hoe dialogo negavit se ea dixisse, quae Plato sub eius persona in medium producit. 3o rxe M , sive funebris Oratio, moralis. p.

oa. Orationem hoc in dialogo contentam, qua laudantur illi, qui

208쪽

ptiis pro salute patriae pericula mortemque intrepide subiverunt, composuit Ahasina, rhetoricae informatriX, Pericles autem dixit, &-nexenus repetit. Atque haec oratio ita fuit probata, ut quotannis in panegyri Athenis recitaretur. 3i De Rep. sive da iusto libri X. politicus. p. 4o'. Docetur in iis, qua ratione opportune ac fructuose constituenda sit Resp. & quibus eam legibus munire consentaneum, ut hominibus constet vera ratio societatis colendae. Crau. Animadv. P. IX. 227. Epitomen horum librorum fecit Theophrastus sed quae, temporum iniuria, ut Ciceronis de Rep. UI. libri e Platone magnam partem repetiti, amisia est. Ea, quae Aristoteles adversus Platonis Rcmp. scripsit, ad examen revocavit Eubulus e legenda quoque est Vberti Gluta Diatriba, Romae edita A. Is 4.&repetita in Tomo I.Thesauri antiquitatum rom. Graeviani. Axiothea

autem philosopha, lecto uno illorum libro, tanto philosophiae studio inflammata fuit, ut Athenas proficisceretur, sumtaque virili veste Platonem auscultaret. Schur eschius tamen Epp select. p. 2 6. non dubitat scribere, Platonem in libris suis de Rep. nihil nisi

ideas it nomen Dei ingeminare. Ut vix bene operam potuerit Faxius hispalensis. quod eum annotationibus illustraverit. 32 Tmaus, sive de natura, vel universitate, physicus. p. sari Disseritur de rerum natura, id est, de universi creatione, causis & facultatibus contra sententiam de mundi aeternitate, ac praeterea singulatim agitur de homine omnium animantium praestantissimo. Nomen hie dialogus habet ab uno collocutorum, Timao, philosopho, quem Plato in Italia docentem audiverat Exstat libellus eius de anima mundi i. e. natura, dorice scriptus, atque hic subiunctus p. sn. equo, iuxta Timonis sillographi sententiam . praesens colloquium fuit concinnatum. Vide etiam Cre . dissert. II. de furib. librar. S. 62. Estque hie dialogus, in primis ob numerorum harmonicorum rationem. Unde proverbium natum, Numeri piatonici, si de re ob scura sermo est, omnium obscurissimus ideoque plurimos nactus interpretes graecos, quorum tamen scripta periere. 33 Critias sive Atlanticus. Est hic dialogus Timaei appendix , in quo fit primaevi saeculi commemoratio ; speciatim autem agitur de Atheniensibus , qui sese αυδοχμας esse gloriabantur, deque Atlantide, quam Olaus Rudbee ius Sueoniam, alii Americani esse interpretantur. Neque vero ille absolutus est,

209쪽

piato

sed ob intervenientem Platonis mortem impersectus relictus, &tota eius narratio ex Aegyptiorum monumentis, qui prae ceteris nationibus antiquitatis ius atque dignitatem sibi arrogabant, de-Promtus videtur. 34 Da legibin libri XII. In quibus sermo est deIegum caussae. subiecto, origine, & praefationibus seu prooemiis de animi cultu, magistratuum creatione , matrimonio, liberorum educatione, religione, iudiciis, & pactis sive contractibus. Libri hi, quorum diuisio non est a Platone , sed Phil. Opuntio, seoria sum prodiere cum notis Edm. Cantabrigiae A. I7I3. 8. de quo vide Asta erud A. ID . 4s3. Scint, qui eos, eorumve auctorem reprehendunt, di quidem Athenain lib. XI. in fine p. so8. quod Plato leges scripserit hominibus, non quales sunt, sed quales ipse sibimet finxerit; L. Ann. Seneca Ep. 94. p.394. quod legibus adiecta sint principia, sive praefationes; Georgiis traperuntius in Comparatione Aristotelis & Platonis; alii, quod legem tulerit de communione uxorum et sed observandum, Platonem considerasse homi nes. quales esse debeant, simulque philosophi partibus fungi

voluisse, cardinalem B starionem Iegum platonicarum defensionem suscepisse libro peculiari contra Platonis calumniatorem & legem de communione uxorum purgari ab eodem Besaris e lib. IV. c. 3. sellaηo ad Gellii XVIII. 2. Liv. Galante in Comparat. theol. christianae cum platonica, lib. I. & Cetelerio ad PP. appostolic. p. met. Quibus adde Cranium Animadvers P. IX. 227. 3s) Dinomi sive Philosophus, diaIogus prioris operis decimus tertius. p. 697. In quo ostenditur, omnem legum vim & effractam, ac proinde Rei p. Utilitatem, cuius caussa illae instituuntur, a Deo, tum rerum omnium , tum humanae societatis auetore Sc conservatore, plane pendere. Cum autem leges nullo modo prodesse possint. nisi optimi & sapientissimi earum curam habeant, ac prouideant, ut serventur, ideo & de sapientia verba fiunt, & quaenam sit, quaroue illius comparandae ratio & via, luculenter docetur. Suidas tradit,

Philosophum opus de Legibus in XIL libros distribuisse & XIlIumh. e. Εpmomidem de suo addidisse. Sed quis ille philosophus φan voluit dicere, Philium Opuntiin y ys Platonis Ensistis XIII. p. Ios. Plato in hisce Epistolis solet praefigere votum verbo ευ 'παέειν,

210쪽

ad De iusta. p. 73a, Traditur quid sit. Quamquam Isidorus pelusiota l. 4. ep. yl. scribat, Platonem plures composuiste dialogos, quibus conetur demonstrare, quid lit iustitia; neque tamen quia perspicui proserre sciuisse. o De virtute, an doceri possit. p. 734. Hic dialogus est compendium Menonis, S Aeschini tanquam auctori tribuitur. contendenti, Virtutem neque natura, neque dIsciplina parari, sed Dei dono inesse illis, qui ea praediti sint.

Plaee. su. Dema Veio, siue de consilio dando. p. 3s. Monstratur, quinam ad consilium dandum idonei, & fide digni sint habendi Sis bin, vel de consultando. p. 73'. Traditur esse Simoianu. 6 Er xim, vel Erasistratu , de divitiis. videlicet veris & falsis

p. 4l. A Suida refertur ad Aeschinem socraticum. Inscribitur autem modo Eryxias, modo Erasistratus, quia hi duo cum Socrate fabulantes introducuntur. Placς. 7i2. 73 Desinitioneν. p. 748. Col- Ierue ex Platone a Speusippo, eius sororio. Place. it. 8) Particula Timaei Platonis, a M. Tullio conversa. p. 7sI. 37 Mars Ficini in Platonis libros argumenta & commentaria. p. 7S . Atque haec hactenus pluribus recensere voluimus, secuti Marsit. Deinum in Summis & Ιo. Alb. Fabricium Biblioth. gr. l. 3. c. I. Ut plenius constaret . quidnam contineatur in eximii Platonis praestantissimis atque utilissimis operibus. Plato, Aristonis filius, natus in pago atheniensi Cotytto, anno ante Christi adventum 4M, primum athleticae, pictoriae, musicae N poesi operam dedit, deinde autem annum agens vicesimum coepit audire Socratem philosophum, ab eodem, aut Aristone argivo palaestrita dictus Plato, dubium, ob humerorum ne, pectoris, pontisve latitudinem, an ob bonam corporis habitudinem, vel ob copiosum atque apertum dicendi genus ab aliis Platonibus probe distinguendus, S Socrate deiuncto sectatus cst Craulam, Heracliti discipulum, S Hermogenem Parmenidis philosophiam tuentem.

natusque duo de triginta annos varias regiones adiit, di Eueudem megarensem, Theodorum mathematicum, atque e Pythagoricis Ar

chnam, Philolaum, Eurytum, Timaeum locrum , Echecratem, Acrionem

aliosque, immo & Aegypti Prophetas, eo tempore, quo Ebraei de

SEARCH

MENU NAVIGATION